Preces eucharísticae

Prex eucharística I

Te igitur, clementissime Pater, per Iesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, uti accepta habeas et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, in primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.

Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.

Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi: sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andreae, (Iacobi, Ioannis, Thomae, Iacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei; Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmae et Damiani) et omnium Sanctorum tuorum; quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui, Domini nostri Iesu Christi.

Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fidei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi, Filii tui, Domini nostri, tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelos gloriosae ascensionis: offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae.

Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae maiestatis tuae; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur. (Per Christum Dominum nostrum. Amen.)

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus: cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, (Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia) et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum.

Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis.

Prex eucharística II

Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi, sancte Pater, semper et ubique gratias agere per Filium dilectionis tuae Iesum Christum, Verbum tuum per quod cuncta fecisti: quem misisti nobis Salvatorem et Redemptorem, incarnatum de Spiritu Sancto et ex Virgine natum. Qui voluntatem tuam adimplens et populum tibi sanctum acquirens extendit manus cum pateretur, ut mortem solveret et resurrectionem manifestaret. Et ideo cum Angelis et omnibus Sanctis gloriam tuam praedicamus, una voce dicentes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis.

Haec ergo dona, quaesumus, Spiritus tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi.

Qui cum Passioni voluntarie traderetur, accepit panem et gratias agens fregit, deditque discipulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et calicem, iterum tibi gratias agens dedit discipulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fidei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Memores igitur mortis et resurrectionis eius, tibi, Domine, panem vitae et calicem salutis offerimus, gratias agentes quia nos dignos habuisti astare coram te et tibi ministrare. Et supplices deprecamur ut Corporis et Sanguinis Christi participes a Spiritu Sancto congregemur in unum. Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto orbe diffusae, ut eam in caritate perficias una cum Papa nostro N. et Episcopo nostro N. et universo clero.

Memento etiam fratrum nostrorum, qui in spe resurrectionis dormierunt, omniumque in tua miseratione defunctorum, et eos in lumen vultus tui admitte. Omnium nostrum, quaesumus, miserere, ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María, beáto Ioseph, eius Sponso, beátis Apóstolis et omnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuerunt, aeternae vitae mereamur esse consortes, et te laudemus et glorificemus per Filium tuum Iesum Christum.

Prex eucharística III

Vere Sanctus es, Domine, et merito te laudat omnis a te condita creatura, quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum, Spiritus Sancti operante virtute, vivificas et sanctificas universa, et populum tibi congregare non desinis, ut a solis ortu usque ad occasum oblatio munda offeratur nomini tuo.

Supplices ergo te, Domine, deprecamur, ut haec munera, quae tibi sacranda detulimus, eodem Spiritu sanctificare digneris, ut Corpus et Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi, cuius mandato haec mysteria celebramus.

Ipse enim in qua nocte tradebatur accepit panem et tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Simili modo, postquam cenatum est, accipiens calicem, et tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fidei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Memores igitur, Domine, eiusdem Filii tui salutiferae passionis necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in caelum, sed et praestolantes alterum eius adventum, offerimus tibi, gratias referentes, hoc sacrificium vivum et sanctum.

Respice, quaesumus, in oblationem Ecclesiae tuae et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari, concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.

Ipse nos tibi perficiat munus aeternum, ut cum electis tuis hereditatem consequi valeamus, in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María, cum beáto Ioseph, eius Sponso, cum beátis Apóstolis tuis et gloriosis Martyribus (cum Sancto N.) et omnibus Sanctis, quorum intercessione perpetuo apud te confidimus adiuvari.

Haec Hostia nostrae reconciliationis proficiat, quaesumus, Domine, ad totius mundi pacem atque salutem. Ecclesiam tuam, peregrinantem in terra, in fide et caritate firmare digneris cum famulo tuo Papa nostro N. et Episcopo nostro N., cum episcopali ordine et universo clero et omni populo acquisitionis tuae.

Votis huius familiae, quam tibi astare voluisti, adesto propitius. Omnes filios tuos ubique dispersos tibi, clemens Pater, miseratus coniunge.

Fratres nostros defunctos et omnes qui, tibi placentes, ex hoc saeculo transierunt, in regnum tuum benignus admitte, ubi fore speramus, ut simul gloria tua perenniter satiemur, per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.

Prex eucharística IV

Vere dignum est tibi gratias agere, vere iustum est te glorificare, Pater sancte, quia unus es Deus vivus et verus, qui es ante saecula et permanes in aeternum, inaccessibilem lucem inhabitans; sed et qui unus bonus atque fons vitae cuncta fecisti, ut creaturas tuas benedictionibus adimpleres multasque laetificares tui luminis claritate. Et ideo coram te innumerae astant turbae angelorum, qui die ac nocte serviunt tibi et, vultus tui gloriam contemplantes, te incessanter glorificant. Cum quibus et nos et, per nostram vocem, omnis quae sub caelo est creatura nomen tuum in exsultatione confitemur, canentes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Confitemur tibi, Pater sancte, quia magnus es et omnia opera tua in sapientia et caritate fecisti. Hominem ad tuam imaginem condidisti, eique commisisti mundi curam universi, ut, tibi soli Creatori serviens, creaturis omnibus imperaret. Et cum amicitiam tuam, non oboediens, amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. Omnibus enim misericorditer subvenisti, ut te quaerentes invenirent. Sed et foedera pluries hominibus obtulisti eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis.

Et sic, Pater sancte, mundum dilexisti, ut, completa plenitudine temporum, Unigenitum tuum nobis mitteres Salvatorem. Qui, incarnatus de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, in nostra condicionis forma est conversatus per omnia absque peccato; salutem evangelizavit pauperibus, redemptionem captivis, maestis corde laetitiam. Ut tuam vero dispensationem impleret, in mortem tradidit semetipsum ac, resurgens a mortuis, mortem destruxit vitamque renovavit. Et, ut non amplius nobismetipsis viveremus, sed sibi qui pro nobis mortuus est atque surrexit, a te, Pater, misit Spiritum Sanctum primitias credentibus, qui, opus suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem compleret.

Quaesumus igitur, Domine, ut idem Spiritus Sanctus haec munera sanctificare dignetur, ut Corpus et Sanguis fiant Domini nostri Iesu Christi ad hoc magnum mysterium celebrandum, quod ipse nobis reliquit in foedus aeternum.

Ipse enim, cum hora venisset ut glorificaretur a te, Pater sancte, ac dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos: et cenantibus illis accepit panem, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Simili modo accipiens calicem, ex genimine vitis repletum, gratias egit, deditque discipulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fidei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Unde et nos, Domine, redemptionis nostrae memoriale nunc celebrantes, mortem Christi eiusque descensum ad inferos recolimus, eius resurrectionem et ascensionem ad tuam dexteram profitemur, et, exspectantes ipsius adventum in gloria, offerimus tibi eius Corpus et Sanguinem, sacrificium tibi acceptabile et toti mundo salutare.

Respice, Domine, in Hostiam, quam Ecclesiae tuae ipse parasti, et concede benignus omnibus qui ex hoc uno pane participabunt et calice, ut, in unum corpus a Sancto Spiritu congregati, in Christo hostia viva perficiantur, ad laudem gloriae tuae.

Nunc ergo, Domine, omnium recordare, pro quibus tibi hanc oblationem offerimus: in primis famuli tui, Papae nostri N., Episcopi nostri N., et Episcoporum ordinis universi, sed et totius cleri, et offerentium, et circumstantium, et cuncti populi tui, et omnium, qui te quaerunt corde sincero. Memento etiam illorum, qui obierunt in pace Christi tui, et omnium defunctorum, quorum fidem tu solus cognovisti.

Nobis omnibus, filiis tuis, clemens Pater, concede, ut caelestem hereditatem consequi valeamus cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María, cum beáto Ioseph, eius Sponso, cum Apóstolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum universa creatura, a corruptione peccati et mortis liberata, te glorificemus per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.

Prex eucharística pro variis necessitatibus I

Ecclesia in viam unitatis progrediens

Vere dignum et iustum est tibi grátias ágere tibíque glórić et laudis hymnum cánere, Dómine, Pater infinítć bonitátis Quia verbo Evangélii Fílii tui, ex ómnibus pópulis, linguis et natiónibus unam Ecclésiam collegísti, per quam, Spíritus tui virtúte vivificátam, omnes hómines in unum congregáre non désinis. Ipsa tuć dilectiónis testaméntum maniféstans, spem beátam regni incessánter largítur ac véluti signum tuć fidelitátis respléndet quam in Christo Iesu Dómino nostro, in ćtérnum promisísti. Et ídeo, cum ómnibus cćlórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, cum univérsa Ecclésia una voce dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitć. Vere benedíctus Fílius tuus, qui prćsens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui hćc dona panis et vini sanctíficet, ut nobis Corpus et Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.

Qui prídie quam paterétur, in suprémć nocte Cenć, accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Símili modo, postquam cenátum est, accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fídei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuć caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitć et cálicem benedictiónis offérimus.

In oblatiónem Ecclésić tuć, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuć, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in Diem ćternitátis numerémur.

Ecclésiam tuam, Dómine, (quć est N.) lúmine rénova Evangélii. Vínculum unitátis confírma inter fidéles et pastóres plebis tuć, una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. et univérso órdine episcopáli, ut pópulus tuus, hoc in mundo discórdiis laceráto, unitátis et concórdić prophéticum signum elúceat.

Meménto fratrum nostrórum (N. et N.) qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti: eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitć plenitúdinem.

Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad ćtérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum Apóstolis et Mart ribus, (cum Sancto sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus per Iesum Christum, Fílium tuum.

Prex eucharística pro variis necessitatibus II

Vere dignum et iustum est, ćquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, mundi creátor et fons omnis vitć: Qui ópera sapiéntić tuć numquam derelínquis, sed in médio nostri adhuc próvidus operáris. In manu poténti et bráchio exténto pópulum tuum Israel per desértum duxísti; nunc autem Ecclésiam tuam in mundo peregrinántem, Spíritus Sancti virtúte semper comitáris, eámque per témporis sémitas in gáudium ćtérnum regni tui condúcis, per Christum Dóminum nostrum. Unde et nos cum Angelis et Sanctis hymnum glórić tuć cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitć. Vere benedíctus Fílius tuus, qui prćsens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui hćc dona panis et vini sanctíficet, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.

Qui prídie quam paterétur, in suprémć nocte Cenć, accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Simili modo, postquam cenatum est, accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fidei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuć caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitć et cálicem benedictiónis offérimus.

In oblatiónem Ecclésić tuć, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuć, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in Diem ćternitátis numerémur.

Ad mensam ergo tuam convocátos, Dómine, nos in unitáte confírma: ut, una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., cum ómnibus Epíscopis, presbýteris, diáconis et univérso pópulo tuo, in fide ac spe per sémitas tuas ambulántes, gáudium et fidúciam in mundum effúndere valeámus.

Meménto fratrum nostrórum (N. et N.) qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti: eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitć plenitúdinem.

Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad ćtérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum Apóstolis et Martýribus,(cum Sancto sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus per Iesum Crhistum Filium tuum

Prex eucharística pro variis necessitatibus III

Iesus vía ad Patrem

Vere dignum et iustum est, ćquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere, sancte Pater, Dómine cćli et terrć, per Christum Dóminum nostrum. Quia per Verbum tuum mundum creásti et univérsa in ćquitáte moderáris. Ipsum, caro factum, nobis mediatórem dedísti, qui verba tua nobis est locútus et ad sui sequélam nos vocávit; ille via est quć nos ad te ducit, véritas quć nos líberat, vita quć gáudio nos replet. Per Fílium tuum hómines, quos ad glóriam tui nóminis fecísti, sánguine crucis eius redémptos et Spíritus sigíllo signátos in unam cólligis famíliam. Quaprópter nunc et usque in saéculum, ómnibus cum Angelis glóriam tuam prćdicámus, iucúnda celebratióne clamántes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitć. Vere benedíctus Fílius tuus, qui prćsens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui hćc dona panis et vini sanctíficet, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.

Qui prídie quam paterétur, in suprémć nocte Cenć, accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Símili modo, postquam cenátum est, accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fidei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuć caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitć et cálicem benedictiónis offérimus.

In oblatiónem Ecclésić tuć, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuć, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in diem ćternitátis numerémur.

Huius participatióne mystérii, omnípotens Pater, nos Spíritu vivífica et imágini Fílii tui confórmes fíeri concéde atque in vínculo communiónis confírma una cum Papa nostro N., et Epíscopo nostro N. cum céteris Epíscopis, cum presbýteris et diáconis et univérso pópulo tuo. Fac ut omnes Ecclésić fidéles, témporum signa lúmine fídei perscrutántes, in servítium Evangélii cohćrénter se impéndere váleant. Ad cunctórum hóminum necessitátes redde nos inténtos ut luctus eórum et angóres, gáudium et spem participántes, núntium salútis illis fidéliter afferámus et cum eis in viam regni tui progrediámur.

Meménto fratrum nostrórum (N. et N.) qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti: eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitć plenitúdinem.

Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad ćtérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum Apóstolis et Martýribus, (cum Sancto sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus per Iesum Christum, Fílium tuum.

Prex eucharística pro variis necessitatibus IV

Iesus pertransiens benefaciendo

Vere dignum et iustum est, ćquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Pater misericordiárum et Deus fidélis: Quia Iesum Christum Fílium tuum, Dóminum ac redemptórem nobis dedísti. Semper ille misericórdem se osténdit erga párvulos et páuperes, infírmos et peccatóres atque próximum se fecit oppréssis et afflíctis. Verbo et ópere mundo nuntiávit te esse Patrem omniúmque filiórum tuórum curam habére. Et ídeo cum Angelis et Sanctis univérsiste collaudámus et benedícimus hymnúmque glórić tuć cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Vere Sanctus es et glorificándus, amátor hóminum Deus, qui semper illis ades in itínere vitć. Vere benedíctus Fílius tuus, qui prćsens est in médio nostri cum ab eius amóre congregámur, et sicut olim pro discípulis nobis Scriptúras áperit et panem frangit.

Rogámus ergo te, Pater clementíssime, ut Spíritum Sanctum tuum emíttas, qui hćc dona panis et vini sanctíficet, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.

Qui prídie quam paterétur, in suprémć nocte Cenć, accépit panem et benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim Corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Símili modo, postquam cenátum est, accípiens et cálicem, tibi grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix Sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem.

Mystérium fidei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Unde et nos, Pater sancte, mémores Christi Fílii tui Salvatóris nostri, quem per passiónem et mortem crucis ad resurrectiónis glóriam perduxísti et ad déxteram tuam sedére fecísti, opus tuć caritátis annuntiámus, donec ipse véniat, tibíque panem vitć et cálicem benedictiónis offérimus.

In oblatiónem Ecclésić tuć, in qua paschále Christi sacrifícium nobis tráditum exhibémus, réspice propítius, et concéde, ut virtúte Spíritus caritátis tuć, inter Fílii tui membra, cuius Córpori communicámus et Sánguini, nunc et in Diem ćternitátis numerémur.

Ecclésiam tuam, Dómine, in fide et caritáte perfícere dignéris, una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., et cunctis Epíscopis, presbýteris et diáconis, et omni pópulo acquisitiónis tuć.

Aperi óculos nostros ut necessitátes fratrum agnoscámus; verba et ópera nobis inspíra, ad laborántes et onerátos confortándos; fac nos sincére ipsis inservíre, Christi exémplo eiúsque mandáto. Ecclésia tua vivum testimónium exsístat veritátis et libertátis, pacis atque iustítić, ut omnes hómines in spem novam erigántur.

Meménto fratrum nostrórum (N. et N.) qui in pace Christi tui dormiérunt omniúmque defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti: eos ad lumen vultus tui fruéndum admítte et in resurrectióne dona eis vitć plenitúdinem.

Concéde nos quoque, terréna exácta peregrinatióne, ad ćtérnam perveníre mansiónem, ubi tecum semper vivémus et cum beáta Vírgine Dei Genetríce María, cum Apóstolis et Martýribus, (cum Sancto sancto diei vel patrono) Sanctísque ómnibus communicántes, te laudábimus et magnificábimus


Prex eucharistica ŤDe reconciliationeť I

Vere dignum et iustum est nos tibi semper grátias ágere,
Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:
Qui ad abundantiórem vitam habéndam
nos incitáre non désinis,
et, cum sis dives in misericórdia,
véniam offérre persevéras ac peccatóres invítas
ad tuae solum indulgéntiae fidéndum.
A nobis autem, qui foedus tuum tóties violávimus,
numquam avérsus,
humánam famíliam
per Iesum Fílium tuum, Redemptórem nostrum,
novo caritátis vínculo tam arcte tibi iunxísti,
ut nullo modo possit dissólvi.
Nunc quidem tempus grátiae et reconciliatiónis
pópulo tuo praebes,
eíque ad te ánimum converténti
in Christo Iesu speráre concédis
cunctísque homínibus tríbuis deservíre,
dum plénius Spirítui Sancto se cóncredit.
Et ídeo, admiratióne perfúsi,
tui amóris virtútem extóllimus
nostrúmque de salúte gáudium profiténtes,
cum innúmeris caeléstium turbis hymnum concínimus,
sine fine dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

Vere Sanctus es, Dómine,
qui ab orígine mundi semper operáris
ut, sicut Sanctus es ipse,
sanctus fiat homo.

Réspice, quaésumus, múnera pópuli tui
et super ea Spíritus tui virtútem effúnde
ut Corpus et + Sanguis fiant
dilécti Fílii tui, Iesu Christi,
in quo et nos fílii tui sumus.
Quamvis vero olim pérditi
tibi appropinquáre nequirémus,
summo nos amóre dilexísti:
Fílius enim tuus, qui solus est Iustus,
morti trádidit seípsum,
ligno crucis pro nobis non dedignátus affígi.
Sed ántequam bráchia eius
inter caelum et terram exténta
efficeréntur tui foéderis indelébile signum,
ipse cum discípulis suis Pascha vóluit celebráre.

Convéscens autem,
accépit panem
et tibi grátias agens benedíxit,
fregit et dedit illis, dicens:

Accípite et manducáte ex hoc omnes:
hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.

Simíliter, postquam cenátum est,
sciens se ómnia in seípso reconciliatúrum
per sánguinem suum in cruce fundéndum,
accépit cálicem, genímine vitis replétum,
et íterum tibi grátias agens
discípulis suis trádidit, dicens:

Accípite et bíbite ex eo omnes:
hic est enim calix Sánguinis mei
novi et aetérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Mystérium fídei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Mémores ígitur Fílii tui Iesu Christi,
qui Pascha nostrum est et pax nostra certíssima,
mortem eius et resurrectiónem ab ínferis celebrámus
atque, beátum eius advéntum praestolántes,
offérimus tibi, qui fidélis et miséricors es Deus,
hóstiam, quae hómines tecum reconcíliat.
Réspice, benígnus, clementíssime Pater,
quos tibi coniúngis Fílii tui sacrifício,
ac praesta ut, Spíritus Sancti virtúte,
ex hoc uno pane et cálice partícipes,
in unum corpus congregéntur in Christo,
a quo omnis auferátur divísio.

In communióne mentis et cordis
nos semper serváre dignéris
una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N.
Adiuva nos, ut simul advéntum regni tui praestolémus
usque ad horam qua tibi adstábimus,
sancti inter sanctos in sede caelésti,
cum beáta Vírgine Dei Genetríce María,
beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis
atque frátribus nostris defúnctis,
quos tuae misericórdiae supplíciter commendámus.
Tum vero, a corruptiónis vúlnere tandem liberáti
et nova plene constitúti creatúra,
gaudéntes tibi canémus gratiárum actiónem
Christi tui, in aetérnum vivéntis.

Amen.

Prex eucharistica ŤDe reconciliationeť II

Vere dignum et iustum est
nos tibi grátias ágere atque laudes persólvere,
Deus Pater omnípotens,
pro ómnibus, quae in hoc mundo operáris,
per Dóminum nostrum Iesum Christum.
Cum enim genus humánum
dissensióne sit atque discórdia divísum,
experiéndo tamen cognóvimus te ánimos fléctere,
ut sint ad reconciliatiónem paráti.
Per Spíritum namque tuum pérmoves hóminum corda,
ut inimíci íterum in collóquia véniant,
adversárii manus coniúngant,
pópuli sibi óbviam quaerant veníre.
Tua operánte virtúte fit étiam, Dómine,
ut ódium vincátur amóre, últio cedat indulgéntiae,
discórdia in mútuam dilectiónem convertátur.
Quaprópter cum choris caeléstibus
grátias tibi indesinénter agéntes
maiestáti tuae in terris sine fine clamámus:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

Te ígitur, Pater omnípotens,
benedícimus per Iesum Christum Fílium tuum,
qui in tuo nómine venit.
Ipse est pro homínibus Verbum salútis,
manus, quam peccatóribus pórrigis,
via, qua pax tua nobis praebétur.
Cum nosmetípsos a te, Dómine,
propter peccáta nostra avertissémus,
ad reconciliatiónem nos reduxísti,
ut ad te tandem convérsi nos ínvicem diligerémus
per Fílium tuum, quem in mortem pro nobis tradidísti.

Et nunc reconciliatiónem
a Christo nobis allátam celebrántes,
te deprecámur:
Spíritus tui effusióne haec dona sanctífica,
ut fiant Corpus et + Sanguis Fílii tui,
cuius mandátum implémus
haec celebrántes mystéria.

Ipse enim, vitam cum esset datúrus,
ut nos liberáret,
discúmbens
accépit panem in manus suas
et tibi grátias agens benedíxit,
fregit dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et manducáte ex hoc omnes:
hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.

Símili modo véspere illo
accépit cálicem benedictiónis in manus suas,
tuam cónfitens misericórdiam
dedítque discípulis suis, dicens:

Accípite et bíbite ex eo omnes:
hic est enim calix Sánguinis mei
novi et aetérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Mystérium fídei.
Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Memóriam ígitur agéntes
Fílii tui mortis et resurrectiónis,
qui hoc pignus dilectiónis suae nobis relíquit,
tibi quod nobis tribuísti offérimus
perféctae reconciliatiónis sacrifícium.

Pater sancte, súpplices deprecámur,
ut nos quoque accéptos hábeas cum Fílio tuo
et in hoc salutári convívio
eiúsdem Spíritum nobis praestáre dignéris,
qui ómnia áuferat quae nos ínvicem aliénant.
Ipse Ecclésiam tuam inter hómines
signum effíciat unitátis pacísque tuae instruméntum,
et nos in communióne consérvet
cum Papa nostro N. et Antístite nostro N.
et cunctis Epíscopis et univérso pópulo tuo.

Quemádmodum nunc ad mensam Fílii tui nos congregásti,
ita nos cóllige cum gloriósa Dei Genetríce Vírgine María,
beátis Apóstolis tuis et ómnibus Sanctis,
cum frátribus nostris,
atque homínibus cuiúsvis stirpis et sermónis
in tua amicítia defúnctis,
ad perpétuae unitátis convívium,
in caelis novis et terra nova,
ubi plenitúdo pacis tuae refúlget,
in Christo Iesu Dómino nostro.