Per annum • AdventusNativitatisQuadragesimaeH. sanctaPaschale

XIXXIXXXI
  Hebdomada I-X 

  Hebdomada I «Per annum»

Ant. ad introitum

In excelso throno vidi sedere virum, quem adorat multitudo Angelorum, psallentes in unum: Ecce cuius imperii nomen est in aeternum.

Collecta

Vota, quaesumus, Domine, supplicantis populi caelesti pietate prosequere, ut et quae agenda sunt videant, et ad implenda quae viderint convalescant.

Super Oblata

Grata tibi sit, quaesumus, Domine, tuae plebis oblatio, per quam et sanctificationem referat, et quae pie precatur obtineat.

Ant. ad communionem

Domine, apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant, dicit Dominus.

Post communionem

Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas.

  Hebdomada II «Per annum»

Ant. ad introitum

Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo, Altissime.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, qui caelestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi tui clementer exaudi, et pacem tuam nostris concede temporibus.

Super Oblata

Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur.

Ant. ad communionem

Parasti in conspectu meo mensam, et calix meus inebrians quam praeclarus est!
Nos cognovimus et credidimus caritati, quam Deus habet in nobis.

Post communionem

Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut, quos uno caelesti pane satiasti, una facias pietate concordes.

  Hebdomada III «Per annum»

Ant. ad introitum

Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare.

Super Oblata

Munera nostra, Domine, suscipe placatus, quae sanctificando nobis, quaesumus, salutaria fore concede.

Ant. ad communionem

Accedite ad Dominum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur.
Ego sum lux mundi, dicit Dominus; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

Post communionem

Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut, vivificationis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur.

  Hebdomada IV «Per annum»

Ant. ad introitum

Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.

Collecta

Concede nobis, Domine Deus noster, ut te tota mente veneremur, et omnes homines rationabili diligamus affectu.

Super Oblata

Altaribus tuis, Domine, munera nostrae servitutis inferimus, quae, placatus assumens, sacramentum nostrae redemptionis efficias.

Ant. ad communionem

Illumina faciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericordia. Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

Post communionem

Redemptionis nostrae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut hoc perpetuae salutis auxilio fides semper vera proficiat.

  Hebdomada V «Per annum»

Ant. ad introitum

Venite, adoremus Deum, et procidamus ante Dominum, qui fecit nos; quia ipse est Dominus Deus noster.

Collecta

Familiam tuam, quaesumus, Domine, continua pietate custodi, ut, quae in sola spe gratiae caelestis innititur, tua semper protectione muniatur.

Super Oblata

Domine Deus noster, qui has potius creaturas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti, tribue, quaesumus, ut etiam aeternitatis nobis fiant sacramentum.

Ant. ad communionem

Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum, quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Post communionem

Deus, qui nos de uno pane et de uno calice participes esse voluisti, da nobis, quaesumus, ita vivere, ut, unum in Christo effecti, fructum afferamus pro mundi salute gaudentes.

  Hebdomada VI «Per annum»

Ant. ad introitum

Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii, ut salvum me facias. Quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me.

Collecta

Deus, qui te in rectis et sinceris manere pectoribus asseris, da nobis tua gratia tales exsistere, in quibus habitare digneris.

Super Oblata

Haec nos oblatio, quaesumus, Domine, mundet et renovet, atque tuam exsequentibus voluntatem fiat causa remunerationis aeternae.

Ant. ad communionem

Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis Dominus; non sunt fraudati a desiderio suo.
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Post communionem

Caelestibus, Domine, pasti deliciis, quaesumus, ut semper eadem, per quae veraciter vivimus, appetamus.

  Hebdomada VII «Per annum»

Ant. ad introitum

Domine, in tua misericordia speravi. Exsultavit cor meum in salutari tuo, cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

Collecta

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, semper rationabilia meditantes, quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis.

Super Oblata

Mysteria tua, Domine, debitis servitiis exsequentes, supplices te rogamus, ut, quod ad honorem tuae maiestatis offerimus, nobis proficiat ad salutem.

Ant. ad communionem

Narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Post communionem

Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut illius capiamus effectum, cuius per haec mysteria pignus accepimus.

  Hebdomada VIII «Per annum»

Ant. ad introitum

Factus est Dominus protector meus, et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.

Collecta

Da nobis, quaesumus, Domine, ut et mundi cursus pacifico nobis tuo ordine dirigatur, et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur.

Super Oblata

Deus, qui offerenda tuo nomini tribuis, et oblata devotioni nostrae servitutis ascribis, quaesumus clementiam tuam, ut, quod praestas unde sit meritum, proficere nobis largiaris ad praemium.

Ant. ad communionem

Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini Altissimi.
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, dicit Dominus.

Post communionem

Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut, hoc eodem quo nos temporaliter vegetas sacramento, perpetuae vitae participes benignus efficias.

  Hebdomada IX «Per annum»

Ant. ad introitum

Respice in me, et miserere mei, Domine, quoniam unicus et pauper sum ego. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea, Deus meus.

Collecta

Deus, cuius providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, ut noxia cuncta submoveas, et omnia nobis profutura concedas.

Super Oblata

In tua pietate confidentes, Domine, cum muneribus ad altaria veneranda concurrimus, ut, tua purificante nos gratia, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur.

Ant. ad communionem

Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam, et exaudi verba mea.
Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis, dicit Dominus.

Post communionem

Rege nos Spiritu tuo, quaesumus, Domine, quos pascis Filii tui Corpore et Sanguine, ut te, non solum verbo neque lingua, sed opere et veritate confitentes, intrare mereamur in regnum caelorum.

  Hebdomada X «Per annum»

Ant. ad introitum

Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt.

Collecta

Deus, a quo bona cuncta procedunt, tuis largire supplicibus, ut cogitemus, te inspirante, quae recta sunt, et, te gubernante, eadem faciamus.

Super Oblata

Respice, Domine, quaesumus, nostram propitius servitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, et nostrae caritatis augmentum.

Ant. ad communionem

Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adiutor meus.
Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo.

Post communionem

Tua nos, Domine, medicinalis operatio, et a nostris perversitatibus clementer expediat, et ad ea quae sunt recta perducat.
  Hebdomada XI-XX 
11121314151617181920

  Hebdomada XI «Per annum»

Ant. ad introitum

Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te. Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.

Collecta

Deus, in te sperantium fortitudo, invocationibus nostris adesto propitius, et, quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, gratiae tuae praesta semper auxilium, ut, in exsequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione placeamus.

Super Oblata

Deus, qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento vegetas et renovas sacramento, tribue, quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus.

Ant. ad communionem

Unum petii a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos, dicit Dominus.

Post communionem

Haec tua, Domine, sumpta sacra communio, sicut fidelium in te unionem praesignat, sic in Ecclesia tua unitatis operetur effectum.

  Hebdomada XII «Per annum»

Ant. ad introitum

Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae, et rege eos usque in saeculum.

Collecta

Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tuae dilectionis instituis.

Super Oblata

Suscipe, Domine, sacrificium placationis et laudis, et praesta, ut, huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum.

Ant. ad communionem

Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno.
Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis, dicit Dominus.

Post communionem

Sacri Corporis et Sanguinis pretiosi alimonia renovati, quaesumus, Domine, clementiam tuam, ut, quod gerimus devotione frequenti, certa redemptione capiamus.

  Hebdomada XIII «Per annum»

Ant. ad introitum

Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis.

Collecta

Deus, qui, per adoptionem gratiae, lucis nos esse filios voluisti, praesta, quaesumus, ut errorum non involvamur tenebris, sed in splendore veritatis semper maneamus conspicui.

Super Oblata

Deus, qui mysteriorum tuorum dignanter operaris effectus, praesta, quaesumus, ut sacris apta muneribus fiant nostra servitia.

Ant. ad communionem

Benedic, anima mea, Domino, et ea quae intra me sunt nomini sancto eius.
Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti, dicit Dominus.

Post communionem

Vivificet nos, quaesumus, Domine, divina quam obtulimus et sumpsimus hostia, ut, perpetua tibi caritate coniuncti, fructum qui semper maneat afferamus.

  Hebdomada XIV «Per annum»

Ant. ad introitum

Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.

Collecta

Deus, qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis sanctam concede laetitiam, ut, quos eripuisti a servitute peccati, gaudiis facias perfrui sempiternis.

Super Oblata

Oblatio nos, Domine, tuo nomini dicata purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem.

Ant. ad communionem

Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus.

Post communionem

Tantis, Domine, repleti muneribus, praesta, quaesumus, ut et salutaria dona capiamus, et a tua numquam laude cessemus.

  Hebdomada XV «Per annum»

Ant. ad introitum

Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo; satiabor dum manifestabitur gloria tua.

Collecta

Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire, veritatis tuae lumen ostendis, da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari.

Super Oblata

Respice, Domine, munera supplicantis Ecclesiae, et pro credentium sanctificationis incremento sumenda concede.

Ant. ad communionem

Passer invenit sibi domum et turtur nidum, ubi reponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, Rex meus, et Deus meus! Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te.
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dominus.

Post communionem

Sumptis muneribus, quaesumus, Domine, ut, cum frequentatione mysterii, crescat nostrae salutis effectus.

  Hebdomada XVI «Per annum»

Ant. ad introitum

Ecce Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Collecta

Propitiare, Domine, famulis tuis, et clementer gratiae tuae super eos dona multiplica, ut, spe, fide et caritate ferventes, semper in mandatis tuis vigili custodia perseverent.

Super Oblata

Deus, qui legalium differentiam hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti, accipe sacrificium a devotis tibi famulis, et pari benedictione, sicut munera Abel, sanctifica, ut, quod singuli obtulerunt ad maiestatis tuae honorem, cunctis proficiat ad salutem.

Ant. ad communionem

Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus; escam dedit timentibus se.
Ecce sto ad ostium et pulso, dicit Dominus: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum.

Post communionem

Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.

  Hebdomada XVII «Per annum»

Ant. ad introitum

Deus in loco sancto suo; Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae.

Collecta

Protector in te sperantium, Deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, ut, te rectore, te duce, sic bonis transeuntibus nunc utamur, ut iam possimus inhaerere mansuris.

Super Oblata

Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria, gratiae tuae operante virtute, et praesentis vitae nos conversatione sanctificent, et ad gaudia sempiterna perducant.

Ant. ad communionem

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Post communionem

Sumpsimus, Domine, divinum sacramentum, passionis Filii tui memoriale perpetuum; tribue, quaesumus, ut ad nostram salutem hoc munus proficiat, quod ineffabili nobis caritate ipse donavit.

  Hebdomada XVIII «Per annum»

Ant. ad introitum

Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

Collecta

Adesto, Domine, famulis tuis, et perpetuam benignitatem largire poscentibus, ut his, qui te auctorem et gubernatorem gloriantur habere, et creata restaures, et restaurata conserves.

Super Oblata

Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.

Ant. ad communionem

Panem de caelo dedisti nobis, Domine, habentem omne delectamentum, et omnem saporem suavitatis.
Ego sum panis vitae, dicit Dominus. Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet.

Post communionem

Quos caelesti recreas munere, perpetuo, Domine, comitare praesidio, et, quos fovere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede.

  Hebdomada XIX «Per annum»

Ant. ad introitum

Respice, Domine, in testamentum tuum, et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem. Exsurge, Domine, et iudica causam tuam, et ne obliviscaris voces quaerentium te.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, quem, docente Spiritu Sancto, paterno nomine invocare praesumimus, perfice in cordibus nostris spiritum adoptionis filiorum, ut promissam hereditatem ingredi mereamur.

Super Oblata

Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium.

Ant. ad communionem

Lauda, Ierusalem, Dominum, qui adipe frumenti satiat te.
Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita, dicit Dominus.

Post communionem

Sacramentorum tuorum, Domine, communio sumpta nos salvet, et in tuae veritatis luce confirmet.

  Hebdomada XX «Per annum»

Ant. ad introitum

Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui, quia melior est dies una in atriis tuis super millia.

Collecta

Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut, te in omnibus et super omnia diligentes, promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur.

Super Oblata

Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere.

Ant. ad communionem

Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi, dicit Dominus: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.

Post communionem

Per haec sacramenta, Domine, Christi participes effecti, clementiam tuam humiliter imploramus, ut, eius imaginis conformes in terris, et eius consortes in caelis fieri mereamur.
  Hebdomada XXI-XXX 
21222324252627282930

  Hebdomada XXI «Per annum»

Ant. ad introitum

Inclina, Domine, aurem tuam ad me, et exaudi me. Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die.

Collecta

Deus, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis, da populis tuis id amare quod praecipis, id desiderare quod promittis, ut, inter mundanas varietates, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia.

Super Oblata

Qui una semel hostia, Domine, adoptionis tibi populum acquisisti, unitatis et pacis in Ecclesia tua propitius nobis dona concedas.

Ant. ad communionem

De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra, ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis.
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, dicit Dominus; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Post communionem

Plenum, quaesumus, Domine, in nobis remedium tuae miserationis operare, ac tales nos esse perfice propitius et sic foveri, ut tibi in omnibus placere valeamus.

  Hebdomada XXII «Per annum»

Ant. ad introitum

Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die: quia tu, Domine, suavis ac mitis es, et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te.

Collecta

Deus virtutum, cuius est totum quod est optimum, insere pectoribus nostris tui nominis amorem, et praesta, ut in nobis, religionis augmento, quae sunt bona nutrias, ac, vigilanti studio, quae sunt nutrita custodias.

Super Oblata

Benedictionem nobis, Domine, conferat salutarem sacra semper oblatio, ut, quod agit mysterio, virtute perficiat.

Ant. ad communionem

Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Post communionem

Pane mensae caelestis refecti, te, Domine, deprecamur, ut hoc nutrimentum caritatis corda nostra confirmet, quatenus ad tibi ministrandum in fratribus excitemur.

  Hebdomada XXIII «Per annum»

Ant. ad introitum

Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum; fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam.

Collecta

Deus, per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio, filios dilectionis tuae benignus intende, ut in Christo credentibus et vera tribuatur libertas, et hereditas aeterna.

Super Oblata

Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.

Ant. ad communionem

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus: sitivit anima mea ad Deum fortem vivum.
Ego sum lux mundi, dicit Dominus; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

Post communionem

Da fidelibus tuis, Domine, quos et verbi tui et caelestis sacramenti pabulo nutris et vivificas, ita dilecti Filii tui tantis muneribus proficere, ut eius vitae semper consortes effici mereamur.

  Hebdomada XXIV «Per annum»

Ant. ad introitum

Da pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur; exaudi preces servi tui, et plebis tuae Israel.

Collecta

Respice nos, rerum omnium Deus creator et rector, et, ut tuae propitiationis sentiamus effectum, toto nos tribue tibi corde servire.

Super Oblata

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum tuorum benignus assume, ut, quod singuli ad honorem tui nominis obtulerunt, cunctis proficiat ad salutem.

Ant. ad communionem

Quam pretiosa est misericordia tua, Deus! Filii hominum sub umbra alarum tuarum confugient.

Post communionem

Calix benedictionis, cui benedicimus, communicatio Sanguinis Christi est; et panis, quem frangimus, participatio Corporis Domini est.

Post communionem

Mentes nostras et corpora possideat, quaesumus, Domine, doni caelestis operatio, ut non noster sensus in nobis, sed eius praeveniat semper effectus.

  Hebdomada XXV «Per annum»

Ant. ad introitum

Salus populi ego sum, dicit Dominus. De quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum.

Collecta

Deus, qui sacrae legis omnia constituta in tua et proximi dilectione posuisti, da nobis, ut, tua praecepta servantes, ad vitam mereamur pervenire perpetuam.

Super Oblata

Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant.

Ant. ad communionem

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis; utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas.
Ego sum pastor bonus, dicit Dominus; et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae.

Post communionem

Quos tuis, Domine, reficis sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis, ut redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus.

  Hebdomada XXVI «Per annum»

Ant. ad introitum

Omnia, quae fecisti nobis, Domine, in vero iudicio fecisti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non oboedivimus; sed da gloriam nomini tuo, et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiae tuae.

Collecta

Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos gratiam tuam, ut, ad tua promissa currentes, caelestium bonorum facias esse consortes.

Super Oblata

Concede nobis, misericors Deus, ut haec nostra oblatio tibi sit accepta, et per eam nobis fons omnis benedictionis aperiatur.

Ant. ad communionem

Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti; haec me consolata est in humilitate mea.
In hoc cognovimus caritatem Dei: quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Post communionem

Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut simus eius in gloria coheredes, cui, mortem ipsius annuntiando, compatimur.

  Hebdomada XXVII «Per annum»

Ant. ad introitum

In voluntate tua, Domine, universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae. Tu enim fecisti omnia, caelum et terram, et universa quae caeli ambitu continentur; Dominus universorum tu es.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia metuit, et adicias quod oratio non praesumit.

Super Oblata

Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificia tuis instituta praeceptis, et sacris mysteriis, quae debitae servitutis celebramus officio, sanctificationem tuae nobis redemptionis dignanter adimple.

Ant. ad communionem

Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus.

Post communionem

Concede nobis, omnipotens Deus, ut de perceptis sacramentis inebriemur atque pascamur, quatenus in id quod sumimus transeamus.

  Hebdomada XXVIII «Per annum»

Ant. ad introitum

Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est, Deus Israel.

Collecta

Tua nos, quaesumus, Domine, gratia semper et praeveniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos.

Super Oblata

Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut, per haec piae devotionis officia, ad caelestem gloriam transeamus.

Ant. ad communionem

Divites eguerunt et esurierunt; quaerentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Cum apparuerit Dominus, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.

Post communionem

Maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut, sicut nos Corporis et Sanguinis sacrosancti pascis alimento, ita divinae naturae facias esse consortes.

  Hebdomada XXIX «Per annum»

Ant. ad introitum

Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam, et exaudi verba mea. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem, et maiestati tuae sincero corde servire.

Super Oblata

Tribue nos, Domine, quaesumus, donis tuis libera mente servire, ut, tua purificante nos gratia, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur.

Ant. ad communionem

Ecce oculi Domini super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius; ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
Filius hominis venit, ut daret animam suam redemptionem pro multis.

Post communionem

Fac nos, quaesumus, Domine, caelestium rerum frequentatione proficere, ut et temporalibus beneficiis adiuvemur, et erudiamur aeternis.

  Hebdomada XXX «Per annum»

Ant. ad introitum

Laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini, quaerite faciem eius semper.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et caritatis augmentum, et, ut mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis.

Super Oblata

Respice, quaesumus, Domine, munera quae tuae offerimus maiestati, ut, quod nostro servitio geritur, ad tuam gloriam potius dirigatur.

Ant. ad communionem

Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem Deo in odorem suavitatis.

Post communionem

Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent, ut, quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus.
  Hebdomada XXXI-Solemnitates 
31323334SummoTrinidadCorpusCorazónRey

  Hebdomada XXXI «Per annum»

Ant. ad introitum

Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discedas a me; intende in adiutorium meum, Domine, virtus salutis meae.

Collecta

Omnipotens et misericors Deus, de cuius munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur, tribue, quaesumus, nobis, ut ad promissiones tuas sine offensione curramus.

Super Oblata

Fiat hoc sacrificium, Domine, oblatio tibi munda, et nobis misericordiae tuae sancta largitio.

Ant. ad communionem

Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, Domine.
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me, dicit Dominus.

Post communionem

Augeatur in nobis, quaesumus, Domine, tuae virtutis operatio, ut, refecti caelestibus sacramentis, ad eorum promissa capienda tuo munere praeparemur.

  Hebdomada XXXII «Per annum»

Ant. ad introitum

Intret oratio mea in conspectu tuo; inclina aurem tuam ad precem meam, Domine.

Collecta

Omnipotens et misericors Deus, universa nobis adversantia propitiatus exclude, ut, mente et corpore pariter expediti, quae tua sunt liberis mentibus exsequamur.

Super Oblata

Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut, quod passionis Filii tui mysterio gerimus, pio consequamur affectu.

Ant. ad communionem

Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me.
Cognoverunt discipuli Dominum Iesum in fractione panis.

Post communionem

Gratias tibi, Domine, referimus sacro munere vegetati, tuam clementiam implorantes, ut, per infusionem Spiritus tui, in quibus caelestis virtus introivit, sinceritatis gratia perseveret.

  Hebdomada XXXIII «Per annum»

Ant. ad introitum

Dicit Dominus: Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis; invocabitis me, et ego exaudiam vos, et reducam captivitatem vestram de cunctis locis.

Collecta

Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, in tua semper devotione gaudere, quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium iugiter serviamus auctori.

Super Oblata

Concede, quaesumus, Domine, ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat, et effectum beatae perennitatis acquirat.

Ant. ad communionem

Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.
Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis, dicit Dominus.

Post communionem

Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum.

  Hebdomada XXXIV «Per annum»

Ant. ad introitum

Loquetur Dominus pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad ipsum.

Collecta

Excita, quaesumus, Domine, tuorum fidelium voluntates, ut, divini operis fructum propensius exsequentes, pietatis tuae remedia maiora percipiant.

Super Oblata

Suscipe, Domine, sacra munera, quae tuo nomini iussisti dicanda, et, ut per ea tuae pietati reddamur accepti, fac nos tuis semper oboedire mandatis.

Ant. ad communionem

Laudate Dominum, omnes gentes, quoniam confirmata est super nos misericordia eius.
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, dicit Dominus.

Post communionem

Quaesumus, omnipotens Deus, ut, quos divina tribuis participatione gaudere, a te numquam separari permittas.

  De Domino Nostro Iesu Christo Summo et Aeterno Sacerdote

Ant. ad introitum

Christus, eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium

Collecta

Deus, qui, ad majestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem, Unigénitum tuum summum atque ætérnum constituísti Sacerdótem: præsta; ut, quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit, in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur. Per Dóminum.

Super Oblata

Hæc múnera, Dómine, mediátor noster Jesus Christus tibi reddat accépta: et nos, una secum, hóstias tibi gratas exhíbeat: Qui tecum vivit et regnat.

Ant. ad communionem

Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, alleluia.

Post communionem

Vivíficet nos, qu?sumus, Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia: ut, perpétua tibi caritáte conjúncti, fructum, qui semper máneat, afferámus. Per Christum.

  Sanctissimae Trinitatis

Dominica I post Pentecosten

Ant. ad introitum

Benedíctus sit Deus Pater, Unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declárasti, da nobis, in confessióne verae fídei, aetérnae glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum.
Dicitur Credo.

Super Oblata

Sanctífica, quaésumus, Dómine Deus noster, per tui nóminis invocatiónem, haec múnera nostrae servitútis, et per ea nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui cum Unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine discretióne sentímus. Ut, in confessióne verae sempiternaéque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in maiestáte adorétur æquálitas. Quem laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim, qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes: Sanctus

Ant. ad communionem

Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamántem: Abba, Pater.

Post communionem

Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimae, Dómine Deus noster, huius sacraménti suscéptio, et sempitérnae sanctae Trinitátis eiusdémque indivíduae Unitátis conféssio. Per Christum.

  Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi

Feria V post Ss.mam Trinitatem
Ubi sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non est de praecepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicae post Ss.mam Trinitatem.

Ant. ad introitum

Cibávit eos ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit eos.
Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti, tríbue, quaésumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saécula saeculórum.
Dicitur Credo.

Super Oblata

Ecclésiae tuae, quaésumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde, quae sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Christum.

Ant. ad communionem

Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.

Post communionem

Fac nos, quaésumus, Dómine, divinitátis tuae sempitérna fruitióne repléri, quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio praefigúrat. Qui vivis et regnas in saécula saeculórum.
Expedit ut processio fiat post Missam, in qua hostia in processione deferenda consecretur. Nihil tamen impedit quominus processio peragatur etiam post publicam et protractam adorationem quae Missam sequatur. Si processio fit post Missam, expleta fidelium Communione, ostensorium, in quo posita est hostia consecrata, in altari collocatur. Dicta oratione Post communionem, omissis ritibus conclusionis, instruitur processio.

  Sacratissimi Cordis Iesu

Feria VI post dominicam II post Pentecosten

Ant. ad introitum

Cogitatiónes Cordis eius in generatióne et generatiónem, ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame.
Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Concéde, quaésumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui Corde gloriántes, eius praecípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte caelésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum.
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris, concéde, quaésumus, ut, illi devótum pietátis nostrae praestántes obséquium, dignae quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per Dóminum.
Dicitur Credo.

Super Oblata

Réspice, quaésumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem, ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per Christum.

Praefatio

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui, mira caritáte, exaltátus in cruce, pro nobis trádidit semetípsum, atque de transfíxo látere sánguinem fudit et aquam, ex quo manárent Ecclésiæ sacraménta, ut omnes, ad Cor apértum Salvatóris attrácti, iúgiter haurírent e fóntibus salútis in gáudio. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus

Ant. ad communionem

Dicit Dóminus: Si quis sitit, véniat ad me et bibat. Qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquae vivae.
Jn 19, 34 Unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.

Post communionem

Sacraméntum caritátis, Dómine, sancta nos fáciat dilectióne fervére, qua, ad Fílium tuum semper attrácti, ipsum in frátribus agnóscere discámus. Qui vivit et regnat in sáecula saeculórum.

  Domini nostri Iesu Christi universorum Regis

Dominica ultima «per annum»

Ant. ad introitum

Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem. Ipsi glória et impérium in sáecula saeculórum.
Dicitur Glória in excélsis.

Collecta

Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti, concéde propítius, ut tota creatúra, a servitúte liberáta, tuae maiestáti desérviat ac te sine fine colláudet. Per Dóminum.
Dicitur Credo.

Super Oblata

Hóstiam tibi, Dómine, humánae reconciliatiónis offeréntes, supplíciter deprecámur, ut ipse Fílius tuus cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat. Qui vivit et regnat in saécula saeculórum.

Praefatio

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui Unigénitum Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Sacerdótem ætérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut, seípsum in ara crucis hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánæ sacraménta perágeret: et, suo subiéctis império ómnibus creatúris, ætérnum et universále regnum imménsæ tuæ tráderet maiestáti: regnum veritátis et vitæ; regnum sanctitátis et grátiæ; regnum iustítiæ, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus

Ant. ad communionem

Sedébit Dóminus Rex in aetérnum; Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Post communionem

Immortalitátis alimóniam consecúti, quaésumus, Dómine, ut, qui Christi Regis universórum gloriámur oboedíre mandátis, cum ipso in caelésti regno sine fine vívere valeámus. Qui vivit et regnat in saéula saeculórum.