Hebdomada I
Ant. ad introitum
Ad te levavi animam meam, Deus meus, in te confido, non erubescam. Neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui te exspectant non confundentur.
Collecta
Da, quaesumus, omnipotens Deus, hanc tuis fidelibus voluntatem, ut, Christo tuo venienti iustis operibus occurrentes, eius dexterae sociati, regnum mereantur possidere caeleste.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
Ant. ad communionem
Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
Post communionem
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
Ant. ad introitum
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate illud in finibus terrae: Ecce Salvator noster adveniet, et iam nolite timere.
Collecta
Fac nos, quaesumus, Domine Deus noster, adventum Christi Filii tui sollicitos exspectare, ut, dum venerit pulsans, orationibus vigilantes, et in suis inveniat laudibus exsultantes.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
Ant. ad communionem
Veni, Domine, visitare nos in pace, ut laetemur coram te corde perfecto.
Post communionem
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
Ant. ad introitum
Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.
Collecta
Propitiare, Domine Deus, supplicationibus nostris, et tribulantibus, quaesumus, tuae concede pietatis auxilium, ut, de Filii tui venientis praesentia consolati, nullis iam polluamur contagiis vetustatis.
Super Oblata
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
Ant. ad communionem
Coronam iustitiae reddet iustus iudex iis qui diligunt adventum eius.
Post communionem
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
Ant. ad introitum
Veniet Dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit se ad omnes gentes.
Collecta
Praepara, quaesumus, Domine Deus noster, corda nostra divina tua virtute, ut, veniente Christo Filio tuo, digni inveniamur aeternae vitae convivio, et cibum caelestem, ipso ministrante, percipere mereamur.
Super Oblata
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
Ant. ad communionem
Ecce Dominus noster cum virtute veniet, ut illuminet oculos servorum suorum.
Post communionem
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
Ant. ad introitum
Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas; initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum tu es.
Collecta
Excita, Domine, potentiam tuam, et magna nobis virtute succurre, ut, quod nostra peccata praepediunt, gratia tuae propitiationis acceleret.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
Ant. ad communionem
Iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
Post communionem
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
Ant. ad introitum
Ecce Dominus veniet cum splendore descendens visitare populum suum in pace, et constituere super eum vitam sempiternam.
Collecta
Excita, quaesumus, Domine, potentiam tuam, et veni, ut, ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante salvari.
Super Oblata
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
Ant. ad communionem
Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
Post communionem
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
Ant. ad introitum
Veni, et ostende nobis faciem tuam, Domine, qui sedes super Cherubim, et salvi erimus.
Collecta
Deus, qui, ad liberandum humanum genus a vetustatis condicione, Unigenitum tuum in hunc mundum misisti, largire devote exspectantibus supernae tuae gratiam pietatis, ut ad verae perveniamus praemium libertatis.
Super Oblata
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
Ant. ad communionem
Ecce venio cito et merces mea mecum est, dicit Dominus, dare unicuique secundum opera sua.
Post communionem
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
Hebdomada II
Ant. ad introitum
Populus Sion, ecce Dominus veniet ad salvandas gentes; et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae in laetitia cordis vestri.
Collecta
Omnipotens et misericors Deus, in tui occursum Filii festinantes nulla opera terreni actus impediant, sed sapientiae caelestis eruditio nos faciat eius esse consortes.
Super Oblata
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
Ant. ad communionem
Ierusalem, surge et sta in excelso, et vide iucunditatem, quae veniet tibi a Deo tuo.
Post communionem
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
Ant. ad introitum
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate illud in finibus terrae: Ecce Salvator noster adveniet, et iam nolite timere.
Collecta
Dirigatur, quaesumus, Domine, in conspectu tuo nostrae petitionis oratio, ut ad magnum incarnationis Unigeniti tui mysterium nostrae vota servitutis illibata puritate perveniant.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
Ant. ad communionem
Veni, Domine, visitare nos in pace, ut laetemur coram te corde perfecto.
Post communionem
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
Ant. ad introitum
Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.
Collecta
Deus, qui salutare tuum cunctis terrae finibus declarasti, tribue, quaesumus, ut nativitatis eius gloriam laetanter praestolemur.
Super Oblata
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
Ant. ad communionem
Coronam iustitiae reddet iustus iudex iis qui diligunt adventum eius.
Post communionem
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
Ant. ad introitum
Veniet Dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit se ad omnes gentes.
Collecta
Omnipotens Deus, qui nos praecipis iter Christo Domino praeparare, concede propitius, ut nullis infirmitatibus fatigemur, qui caelestis medici consolantem praesentiam sustinemus.
Super Oblata
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
Ant. ad communionem
Ecce Dominus noster cum virtute veniet, ut illuminet oculos servorum suorum.
Post communionem
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
Ant. ad introitum
Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas; initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum tu es.
Collecta
Excita, Domine, corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias, ut, per eius adventum, purificatis tibi mentibus servire mereamur.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
Ant. ad communionem
Iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
Post communionem
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
Ant. ad introitum
Ecce Dominus veniet cum splendore descendens visitare populum suum in pace, et constituere super eum vitam sempiternam.
Collecta
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, plebi tuae adventum Unigeniti tui cum summa vigilantia exspectare, ut, sicut ipse docuit auctor nostrae salutis, accensis lampadibus in eius occursum vigilantes properemus.
Super Oblata
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
Ant. ad communionem
Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
Post communionem
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
Ant. ad introitum
Veni, et ostende nobis faciem tuam, Domine, qui sedes super Cherubim, et salvi erimus.
Collecta
Oriatur, quaesumus, omnipotens Deus, in cordibus nostris splendor gloriae tuae, ut, omni noctis obscuritate sublata, filios nos esse lucis Unigeniti tui manifestet adventus.
Super Oblata
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
Ant. ad communionem
Ecce venio cito et merces mea mecum est, dicit Dominus, dare unicuique secundum opera sua.
Post communionem
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
Hebdomada III
Ant. ad introitum
Gaudete in Domino semper: iterum dico, gaudete. Dominus enim prope est.
Collecta
Deus, qui conspicis populum tuum nativitatis dominicae festivitatem fideliter exspectare, praesta, quaesumus, ut valeamus ad tantae salutis gaudia pervenire, et ea votis sollemnibus alacri semper laetitia celebrare.
Super Oblata
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis potenter operetur.
Ant. ad communionem
Dicite: Pusillanimes, confortamini et nolite timere: ecce Deus noster veniet et salvabit nos.
Post communionem
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
Ant. ad introitum
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate illud in finibus terrae: Ecce Salvator noster adveniet, et iam nolite timere.
Collecta
Voci nostrae, quaesumus, Domine, aures tuae pietatis accommoda, et cordis nostri tenebras gratia Filii tui nos visitantis illustra.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
Ant. ad communionem
Veni, Domine, visitare nos in pace, ut laetemur coram te corde perfecto.
Post communionem
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
Ant. ad introitum
Ecce Dominus veniet, et omnes sancti eius cum eo; et erit in die illa lux magna.
Collecta
Deus, qui novam creaturam per Unigenitum tuum nos esse fecisti, in opera misericordiae tuae propitius intuere, et in adventu Filii tui ab omnibus nos maculis vetustatis emunda.
Super Oblata
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
Ant. ad communionem
Coronam iustitiae reddet iustus iudex iis qui diligunt adventum eius.
Post communionem
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
Ant. ad introitum
Veniet Dominus et non tardabit, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit se ad omnes gentes.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia largiatur, et praemia aeterna concedat.
Super Oblata
Devotionis nostrae tibi, Domine, quaesumus, hostia iugiter immoletur, quae et sacri peragat instituta mysterii, et salutare tuum nobis potenter operetur.
Ant. ad communionem
Ecce Dominus noster cum virtute veniet, ut illuminet oculos servorum suorum.
Post communionem
Tuam, Domine, clementiam imploramus, ut haec divina subsidia, a vitiis expiatos, ad festa ventura nos praeparent.
Ant. ad introitum
Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas; initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum tu es.
Collecta
Indignos, quaesumus, Domine, nos famulos tuos, quos actionis propriae culpa contristat, Unigeniti tui adventu salutari laetifica.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, et, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae.
Ant. ad communionem
Iuste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei.
Post communionem
Prosint nobis, quaesumus, Domine, frequentata mysteria, quibus nos, inter praetereuntia ambulantes, iam nunc instituis amare caelestia et inhaerere mansuris.
Ant. ad introitum
Ecce Dominus veniet cum splendore descendens visitare populum suum in pace, et constituere super eum vitam sempiternam.
Collecta
Praeveniat nos, omnipotens Deus, tua gratia semper atque subsequatur, ut, qui adventum Unigeniti tui summo cordis desiderio sustinemus, et praesentis vitae subsidia et futurae pariter consequamur.
Super Oblata
Placare, Domine, quaesumus, nostrae precibus humilitatis et hostiis, et, ubi nulla suppetunt suffragia meritorum, tuae nobis indulgentiae succurre praesidiis.
Ant. ad communionem
Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.
Post communionem
Repleti cibo spiritalis alimoniae, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius participatione mysterii, doceas nos terrena sapienter perpendere, et caelestibus inhaerere.
Hebdomada IV
Ant. ad introitum
Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra et germinet Salvatorem.
Collecta
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Super Oblata
Altari tuo, Domine, superposita munera Spiritus ille sanctificet, qui beatae Mariae viscera sua virtute replevit.
Ant. ad communionem
Ecce Virgo concipiet, et pariet filium; et vocabitur nomen eius Emmanuel.
Post communionem
Sumpto pignore redemptionis aeternae, quaesumus, omnipotens Deus, ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius proficiamus ad Filii tui digne nativitatis mysterium celebrandum.
Ant. ad introitum
Laetentur caeli et exsultet terra, quia Dominus noster veniet, et pauperum suorum miserebitur.
Collecta
Deus, humanae conditor et redemptor naturae, qui Verbum tuum in utero perpetuae virginitatis carnem assumere voluisti, respice propitius ad preces nostras, ut Unigenitus tuus, nostra humanitate suscepta, nos divino suo consortio sociare dignetur.
Super Oblata
Ecclesiae tuae, Domine, dona sanctifica, et concede, ut, per haec veneranda mysteria, pane caelesti refici mereamur.
Ant. ad communionem
Ecce veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria domus Domini.
Post communionem
Divino munere satiati, quaesumus, omnipotens Deus, hoc desiderio potiamur, ut, a tuo accensi Spiritu, ante conspectum venientis Christi tui, velut clara luminaria fulgeamus.
Ant. ad introitum
Rex noster adveniet Christus, quem Ioannes praedicavit Agnum esse venturum.
Collecta
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur, exspectata Unigeniti tui nova nativitate liberemur.
Super Oblata
Sacrificium tibi, Domine, celebrandum tuo nomini nos reddat acceptos, ut ipsius aeternitatis mereamur esse consortes, qui mortalitatem nostram sua mortalitate curavit.
Ant. ad communionem
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum-Deus.
Post communionem
Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui, et redemptionis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus.
Ant. ad introitum
Qui venturus est veniet et non tardabit, et iam non erit timor in finibus nostris, quoniam ipse est Salvator noster.
Collecta
Deus, qui splendorem gloriae tuae per sacrae Virginis partum mundo dignatus es revelare, tribue, quaesumus, ut tantae incarnationis mysterium et fidei integritate colamus, et devoto semper obsequio frequentemus.
Super Oblata
Propitius intuere munera, Domine, quaesumus, quae tuis altaribus exhibemus, ut, quod nostra fragilitate defertur, tua virtute sacretur.
Ant. ad communionem
Visitabit nos Oriens ex alto, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Post communionem
Gratias de collatis muneribus referentes, fac nobis propitius, omnipotens Deus, quae ventura sunt desiderare praestanda, ut nativitatem Salvatoris nostri purificatis suscipiamus mentibus honorandam.
Ant. ad introitum
Egredietur virga de radice Iesse, et replebitur omnis terra gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei.
Collecta
Deus, aeterna maiestas, cuius ineffabile Verbum, Angelo nuntiante, Virgo immaculata suscepit, et, domus divinitatis effecta, Sancti Spiritus luce repletur, quaesumus, ut nos, eius exemplo, voluntati tuae humiliter adhaerere valeamus.
Super Oblata
Intende, quaesumus, Domine, sacrificium singulare, ut, huius participatione mysterii, quae speranda credimus, exspectata sumamus.
Ant. ad communionem
Dixit Angelus ad Mariam: Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.
Post communionem
Quos munere caelesti reficis, Domine, divino tuere praesidio, ut, tuis mysteriis perfruentes, in vera facias pace gaudere.
Ant. ad introitum
Modo veniet Dominator Dominus, et vocabitur nomen eius Emmanuel, quia Nobiscum-Deus.
Collecta
Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi, ut, qui de Unigeniti tui in nostra carne adventu laetantur, cum venerit in sua maiestate, aeternae vitae praemium consequantur.
Super Oblata
Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus assume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium.
Ant. ad communionem
Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino.
Post communionem
Sit plebi tuae, Domine, continuata defensio divini participatio mysterii, ut, maiestati tuae plena devotione subiecta, salvationem mentis et corporis affluenter accipiat.
Ant. ad introitum
Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
Collecta
Deus, qui, hominem delapsum in mortem conspiciens, Unigeniti tui adventum redimere voluisti, praesta, quaesumus, ut qui humili eius incarnationem devotione fatentur, ipsius etiam Redemptoris consortia mereantur.
Super Oblata
In tua pietate confidentes, Domine, cum muneribus ad altaria veneranda concurrimus, ut, tua purificante nos gratia, iisdem quibus famulamur mysteriis emundemur.
Ant. ad communionem
Magnificat anima mea Dominum, quia fecit mihi magna qui potens est.
Post communionem
Roboret nos, Domine, tui sacramenti perceptio, ut venienti Salvatori mereamur cum dignis operibus obviare, et beatitudinis praemia promereri.
Ant. ad introitum
Nascetur nobis parvulus, et vocabitur Deus, Fortis; in ipso benedicentur omnes tribus terrae.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, nativitatem Filii tui secundum carnem propinquare cernentes, quaesumus, ut nobis indignis famulis tuis misericordiam praestet Verbum, quod ex Virgine Maria dignatum est caro fieri, et in nobis habitare Iesus Christus, Dominus noster.
Super Oblata
Haec oblatio, qua divini cultus nobis est indita plenitudo, sit tibi, Domine, perfecta placatio, ut nostri Redemptoris exordia purificatis mentibus celebremus.
Ant. ad communionem
Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum.
Post communionem
Caelesti munere satiatis, Domine, pacem tuam propitiatus indulge, ut Filio tuo dilectissimo venienti accensis lampadibus digni praestolemur occursum.
Ant. ad introitum
Ecce iam venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum in terram.
Collecta
Festina, quaesumus, ne tardaveris, Domine Iesu, ut adventus tui consolationibus subleventur, qui in tua pietate confidunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Super Oblata
Oblata tibi, Domine, munera benignus assume, ut eorum perceptione expiemur a peccatis, et adventus Filii tui gloriam puris mereamur mentibus praestolari.
Ant. ad communionem
Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Post communionem
Da nobis, Domine, hoc dono tuo mirabili recreatis, ut, sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes.
In Festis
Ant. ad introitum
Hodie scietis, quia veniet Dominus, et salvabit nos, et mane videbitis gloriam eius.
Collecta
Deus, qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas, praesta, ut Unigenitum tuum, quem laeti suscipimus Redemptorem, venientem quoque Iudicem securi videre mereamur Dominum nostrum, Iesum Christum.
Super Oblata
Tanto nos, Domine, quaesumus, promptiore servitio haec praecurrere concede sollemnia, quanto in his constare principium nostrae redemptionis ostendis.
Ant. ad communionem
Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei nostri.
Post communionem
Da nobis, quaesumus, Domine, Unigeniti Filii tui recensita nativitate vegetari, cuius caelesti mysterio pascimur et potamur.
Ant. ad introitum
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Gaudeamus omnes in Domino, quia Salvator noster natus est in mundo. Hodie nobis de caelo pax vera descendit.
Collecta
Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere, da, quaesumus, ut, cuius in terra mysteria lucis agnovimus, eius quoque gaudiis perfruamur in caelo.
Super Oblata
Grata tibi sit, Domine, quaesumus, hodiernae festivitatis oblatio, ut, per haec sacrosancta commercia, in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia.
Ant. ad communionem
Verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius.
Post communionem
Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, ut, qui nativitatem Redemptoris nostri frequentare gaudemus, dignis conversationibus ad eius mereamur pervenire consortium.
Ant. ad introitum
Lux fulgebit hodie super nos, quia natus est nobis Dominus; et vocabitur admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi: cuius regni non erit finis.
Collecta
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut dum nova incarnati Verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente.
Super Oblata
Munera nostra, quaesumus, Domine, nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant, ut sicut homo genitus idem praefulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est.
Ant. ad communionem
Exsulta, filia Sion, lauda, filia Ierusalem: ecce Rex tuus veniet sanctus et salvator mundi.
Post communionem
Da nobis, Domine, Filii tui nativitatem laeta devotione colentibus, huius arcana mysterii et plena fide cognoscere, et pleniore caritatis ardore diligere.
Ant. ad introitum
Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius, et vocabitur nomen eius magni consilii Angelus.
Collecta
Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da, quaesumus, nobis eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps.
Super Oblata
Oblatio tibi sit, Domine, hodiernae sollemnitatis accepta, qua et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et divini cultus nobis est indita plenitudo.
Ant. ad communionem
Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.
Post communionem
Praesta, misericors Deus, ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor.
Ant. ad introitum
Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph et Infantem positum in praesepio.
Collecta
Deus, qui praeclara nobis sanctae Familiae dignatus es exempla praebere, concede propitius, ut, domesticis virtutibus caritatisque vinculis illam sectantes, in laetitia domus tuae praemiis fruamur aeternis.
Super Oblata
Hostiam tibi placationis offerimus, Domine, suppliciter deprecantes, ut, Deiparae Virginis beatique Ioseph interveniente suffragio, familias nostras in tua gratia firmiter et pace constituas.
Ant. ad communionem
Deus noster in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Post communionem
Quos caelestibus reficis sacramentis, fac, clementissime Pater, sanctae Familiae exempla iugiter imitari, ut, post aerumnas saeculi, eius consortium consequamur aeternum.
Ant. ad introitum
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Collecta
Omnipotens et invisibilis Deus, qui tuae lucis adventu mundi tenebras effugasti, sereno vultu nos, quaesumus, intuere, ut magnificentiam nativitatis Unigeniti tui dignis praeconiis collaudemus.
Super Oblata
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere.
Ant. ad communionem
Per viscera misericordiae Dei nostri, visitavit nos Oriens ex alto.
Post communionem
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut mysteriorum virtute sanctorum iugiter vita nostra firmetur.
Ant. ad introitum
Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.
Collecta
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet.
Super Oblata
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant.
Ant. ad communionem
De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Post communionem
Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur.
Ant. ad introitum
Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius, et vocabitur nomen eius magni consilii Angelus.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui in Filii tui nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare, da nobis, quaesumus, in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit.
Super Oblata
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
Ant. ad communionem
Misit Deus Filium suum Unigenitum in mundum, ut vivamus per eum.
Post communionem
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat.
Ant. ad introitum
Salve, sancta Parens, enixa puerpera Regem, qui caelum terramque regit in saecula saeculorum.
Lux fulgebit hodie super nos, quia natus est nobis Dominus; et vocabitur admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi: cuius regni non erit finis.
Collecta
Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti, tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Filium tuum auctorem vitae suscipere.
Super Oblata
Deus, qui bona cuncta inchoas benignus et perficis, da nobis, de sollemnitate sanctae Dei Genetricis laetantibus, sicut de initiis tuae gratiae gloriamur, ita de perfectione gaudere.
Ant. ad communionem
Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, laeti sacramenta caelestia: praesta, quaesumus, ut ad vitam nobis proficiant sempiternam, qui beatam semper Virginem Mariam Filii tui Genetricem et Ecclesiae Matrem profiteri gloriamur.
Ant. ad introitum
Dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de caelis a regalibus sedibus venit.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, fidelium splendor animarum, dignare mundum gloria tua implere benignus, et cunctis populis appare per tui luminis claritatem.
Super Oblata
Oblata, Domine, munera Unigeniti tui nativitate sanctifica, qua nobis et via ostenditur veritatis, et regni caelestis vita promittitur.
Ant. ad communionem
Omnibus qui receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Post communionem
Domine Deus noster, suppliciter te rogamus, ut, huius operatione mysterii, vitia nostra purgentur, et iusta desideria compleantur.
6 IN EPIPHANIA DOMINI. Ad Missam in Vigilia
Ant. ad introitum
Surge, Ierusalem, et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum.
Collecta
Corda nostra, quaesumus, Domine, tuae maiestatis splendor illustret, quo mundi huius tenebras transire valeamus, et perveniamus ad patriam claritatis aeternae.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera nostra pro apparitione Unigeniti Filii tui et primitiis gentium dicata, ut et tibi celebretur laudatio et nobis fiat aeterna salvatio.
Ant. ad communionem
Claritas Dei illuminavit civitatem sanctam Ierusalem et ambulabant gentes in lumine eius.
Post communionem
Sacra alimonia renovati, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella iustitiae et noster in tua sit confessione thesaurus.
Ant. ad introitum
Ecce advenit Dominator Dominus; et regnum in manu eius et potestas et imperium.
Collecta
Deus, qui hodierna die Unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti, concede propitius, ut, qui iam te ex fide cognovimus, usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur.
Super Oblata
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, dona propitius intuere, quibus non iam aurum, thus et myrrha profertur, sed quod eisdem muneribus declaratur, immolatur et sumitur, Iesus Christus.
Ant. ad communionem
Vidimus stellam eius in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum.
Post communionem
Caelesti lumine, quaesumus, Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium, cuius nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu, et digno percipiamus affectu.
In Feriis
Ant. ad introitum
Dies sanctificatus illuxit nobis: venite, gentes, et adorate Dominum, quia descendit lux magna super terram.
Collecta
Ante Ep. Da, quaesumus, Domine, populo tuo inviolabilem fidei firmitatem, ut, qui Unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de Matre Virgine confitentur, et a praesentibus liberentur adversis, et mansuris gaudiis inserantur.
Post Ep. Deus, cuius Verbi aeternitas caeli faciem decoravit, et ex Maria Virgine carnis nostrae fragilitatem suscepit, quaesumus, ut qui splendor veritatis in nobis apparuit, pro mundi redemptione in plenitudine potestatis procedat.
Super Oblata
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere.
Ant. ad communionem
Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Post communionem
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, mysteriorum virtute sanctorum, iugiter vita nostra firmetur.
Ant. ad introitum
Benedictus qui venit in nomine Domini: Deus Dominus et illuxit nobis.
Collecta
Ante Ep. Deus, qui, per beatum sacrae Virginis partum, Filii tui carnem humanis fecisti praeiudiciis non teneri, praesta, quaesumus, ut, huius creaturae novitate suscepti, vetustatis antiquae contagiis exuamur.
Post Ep. Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur.
Super Oblata
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant.
Ant. ad communionem
Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Deus, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati.
Post communionem
Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur.
Ant. ad introitum
Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
Collecta
Ante Ep. Concede nobis, omnipotens Deus, ut salutare tuum, quod ad redemptionem mundi luce nova caelorum processit, nostris semper innovandis cordibus oriatur.
Post Ep. Deus, illuminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud cordibus nostris splendidum lumen infunde, quod patrum nostrorum mentibus aspersisti.
Super Oblata
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
Ant. ad communionem
Vita manifestata est, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis.
Post communionem
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat.
Ant. ad introitum
In principio et ante saecula Deus erat Verbum, et ipse nasci dignatus est Salvator mundi.
Collecta
Ante Ep. Deus, qui populo tuo, Unigeniti tui nativitate, redemptionis effectum mirabiliter inchoasti, ita, quaesumus, fidei famulis tuis tribue firmitatem, ut usque ad promissum gloriae praemium, ipso gubernante, perveniant.
Post Ep. Deus, qui per Filium tuum aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae fulgorem plenum sui Redemptoris agnoscere, ut ad perpetuam claritatem per eius incrementa perveniat.
Super Oblata
Suscipe, Domine, munera nostra, quibus exercentur commercia gloriosa, ut, offerentes quae dedisti, teipsum mereamur accipere.
Ant. ad communionem
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Post communionem
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, mysteriorum virtute sanctorum, iugiter vita nostra firmetur.
Ant. ad introitum
Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus.
Collecta
Ante Ep. Fideles tuos, quaesumus, Domine, benignus illumina, et splendore gloriae tuae corda eorum semper accende, ut Salvatorem suum et incessanter agnoscant, et veraciter apprehendant.
Post Ep. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Salvatoris mundi, stella duce, manifestata nativitas, mentibus nostris reveletur semper et crescat.
Super Oblata
Munera, quaesumus, Domine, tuae plebis propitiatus assume, ut, quae fidei pietate profitentur, sacramentis caelestibus apprehendant.
Ant. ad communionem
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
Post communionem
Deus, qui nos sacramenti tui participatione contingis, virtutis eius effectus in nostris cordibus operare, ut suscipiendo muneri tuo per ipsum munus aptemur.
Ant. ad introitum
Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Collecta
Ante Ep. Omnipotens sempiterne Deus, qui per adventum Unigeniti Filii tui nova luce radiare dignatus es, concede nobis, ut, sicut eum per Virginis partum in forma nostri corporis meruimus habere participem, ita et in eius regno gratiae mereamur esse consortes.
Post Ep. Omnipotens sempiterne Deus, qui per Unigenitum tuum novam creaturam nos tibi esse fecisti, praesta, quaesumus, ut per gratiam tuam in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia.
Super Oblata
Deus, auctor sincerae devotionis et pacis, da, quaesumus, ut et maiestatem tuam convenienter hoc munere veneremur, et sacri participatione mysterii fideliter sensibus uniamur.
Ant. ad communionem
De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Post communionem
Diversis plebs tua, Domine, gubernata subsidiis, et praesentia pietatis tuae remedia capiat et futura, ut, transeuntium rerum necessaria consolatione fovente, fiducialius ad aeterna contendat.
Ant. ad introitum
Baptizato Domino, aperti sunt caeli, et sicut columba super eum Spiritus mansit, et vox Patris intonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui Christum, in Iordane flumine baptizatum, Spiritu Sancto super eum descendente, dilectum Filium tuum sollemniter declarasti, concede filiis adoptionis tuae, ex aqua et Spiritu Sancto renatis, ut in beneplacito tuo iugiter perseverent.
Deus, cuius Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut, per eum, quem similem nobis foris agnovimus, intus reformari mereamur.
Super Oblata
Suscipe munera, Domine, in dilecti Filii tui revelatione delata, ut fidelium tuorum oblatio in eius sacrificium transeat, qui mundi voluit peccata miseratus abluere.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui miris signásti mystériis novum in Iordáne lavácrum, ut, per vocem de cælo delápsam, habitáre Verbum tuum inter hómines crederétur; et, per Spíritum in colúmbæ spécie descendéntem, Christus Servus tuus óleo perúngi lætítiæ ac mitti ad evangelizándum paupéribus noscerétur. Et ídeo cum cælórum virtútibus in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuæ sine fine clamántes: Sanctus
Ant. ad communionem
Ecce de quo dicebat Ioannes: Ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.
Post communionem
Sacro munere satiati, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, Unigenitum tuum fideliter audientes, filii tui vere nominemur et simus.