Cinerum
Ant. ad introitum
Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter paenitentiam et parcens illis, quia tu es Dominus Deus noster.
Collecta
Concede nobis, Domine, praesidia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis, ut, contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis.
Benedictio et impositio cinerum
Monitio: Deum Patrem, fratres carissimi, suppliciter deprecemur, ut hos cineres, quos paenitentiae causa capitibus nostris imponimus, ubertate gratiae suae benedicere dignetur.
Oratio benedictionis
Deus, qui humiliatione flecteris et satisfactione placaris, aurem tuae pietatis precibus nostris inclina, et super famulos tuos, horum cinerum aspersione contactos, gratiam tuae benedictionis effunde propitius, ut, quadragesimalem observantiam prosequentes, ad Filii tui paschale mysterium celebrandum purificatis mentibus pervenire mereantur.
Oratio benedictionis
Deus, qui non mortem sed conversionem desideras peccatorum, preces nostras clementer exaudi, et hos cineres, quos capitibus nostris imponi decernimus benedicere pro tua pietate dignare, ut qui nos cinerem esse et in pulverem reversuros cognoscimus quadragesimalis exercitationis studio, peccatorum veniam et novitatem vitae, ad imaginem Filii tui resurgentis, consequi valeamus.
Formula
Paenitemini, et credite Evangelio.
Formula
Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.
Antiphona
Immutemur habitu, in cinere et cilicio, ieiunemus, et ploremus ante Dominum, quia multum misericors est dimittere peccata nostra Deus noster.
Antiphona
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo, et ne claudas ora canentium te, Domine.
Antiphona
Dele, Domine, iniquitatem meam.
Responsorium
Emendemus in melius, quae ignoranter peccavimus, ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium paenitentiae, et invenire non possimus. Attende, Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos.
Attende, Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.
Super Oblata
Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus, te, Domine, deprecantes, ut per paenitentiae caritatisque labores a noxiis voluptatibus temperemus, et, a peccatis mundati, ad celebrandam Filii tui passionem mereamur esse devoti.
Ant. ad communionem
Qui meditabitur in lege Domini die ac nocte, dabit fructum suum in tempore suo.
Post communionem
Percepta nobis, Domine, praebeant sacramenta subsidium, ut tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medelam.
Oratio super populum
Super inclinantes se tuae maiestati, Deus, spiritum compunctionis propitius effunde, et praemia paenitentibus repromissa misericorditer consequi mereantur.
Ant. ad introitum
Dum clamarem ad Dominum, exaudivit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi. Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet.
Collecta
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.
Super Oblata
Hostias, quaesumus, Domine, propitius intende, quas sacris altaribus exhibemus, ut, nobis indulgentiam largiendo, tuo nomini dent honorem.
Ant. ad communionem
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Post communionem
Caelestis doni benedictione percepta, supplices te, Deus omnipotens, deprecamur, ut hoc idem nobis semper et indulgentiae causa sit et salutis.
Oratio super populum
Qui populo tuo, omnipotens Deus, notas fecisti vias vitae aeternae, per eas ad te, lumen indeficiens, nos facias, quaesumus, pervenire.
Ant. ad introitum
Audivit Dominus, et misertus est mihi, Dominus factus est adiutor meus.
Collecta
Inchoata paenitentiae opera, quaesumus, Domine, benigno favore prosequere, ut observantiam, quam corporaliter exercemus, mentibus etiam valeamus implere sinceris.
Super Oblata
Sacrificium, Domine, observantiae quadragesimalis offerimus, quod tibi, quaesumus, mentes nostras reddat acceptas, et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem.
Ant. ad communionem
Vias tuas, Domine, demonstra nobis, et semitas tuas edoce nos.
Post communionem
Quaesumus, omnipotens Deus, ut, huius participatione mysterii a delictis omnibus expiati, remediis tuae pietatis aptemur.
Oratio super populum
De magnalibus tuis, Deus misericors, gratias iugiter referat plebs tua, et observationes antiquas peregrina recensendo ad perpetuam tui visionem pervenire mereatur.
Ant. ad introitum
Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos, Domine.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem nostram propitius respice, atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificium placationis et laudis, et praesta, ut, huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum.
Ant. ad communionem
Misericordiam volo et non sacrificium, dicit Dominus; non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
Post communionem
Caelestis vitae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut, quod est nobis in praesenti vita mysterium, fiat aeternitatis auxilium.
Oratio super populum
Adesto, Domine, benignus populo tuo, qui sacra mysteria contigerit, ut nullis periculis affligatur, qui in te protectorem confidit.
Hebdomada I
Ant. ad introitum
Invocabit me, et ego exaudiam eum; eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum.
Collecta
Concede nobis, omnipotens Deus, ut, per annua quadragesimalis exercitia sacramenti, et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum, et effectus eius digna conversatione sectemur.
Super Oblata
Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui quadraginta diebus, terrenis abstinens alimentis, formam huius observantiae ieiunio dedicavit, et, omnes evertens antiqui serpentis insidias, fermentum malitiae nos docuit superare, ut, paschale mysterium dignis mentibus celebrantes, ad pascha demum perpetuum transeamus. Et ideo cum Angelorum atque Sanctorum turba hymnum laudis tibi canimus, sine fine dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Post communionem
Caelesti pane refecti, quo fides alitur, spes provehitur et caritas roboratur, quaesumus, Domine, ut ipsum, qui est panis vivus et verus, esurire discamus, et in omni verbo, quod procedit de ore tuo, vivere valeamus.
Oratio super populum
Super populum tuum, Domine, quaesumus, benedictio copiosa descendat, ut spes in tribulatione succrescat, virtus in tentatione firmetur, aeterna redemptio tribuatur.
Ant. ad communionem
Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Miserere nobis, Domine, miserere nobis.
Collecta
Converte nos, Deus, salutaris noster, et, ut nobis opus quadragesimale proficiat, mentes nostras caelestibus instrue disciplinis.
Super Oblata
Accepta tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, quae et conversationem nostram, te operante, sanctificet, et indulgentiam nobis tuae propitiationis obtineat.
Ant. ad communionem
Amen dico vobis, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, dicit Dominus: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi.
Post communionem
Sentiamus, Domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti, subsidium mentis et corporis, ut, in utroque salvati, de caelestis remedii plenitudine gloriemur.
Oratio super populum
Mentem populi tui, quaesumus, Domine, lumine tuae claritatis illustra, ut videre possit, quae agenda sunt, et, quae recta sunt, agere valeat.
Ant. ad introitum
Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie; a saeculo, et in saeculum tu es.
Collecta
Respice, Domine, familiam tuam, et praesta, ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, quae se corporalium moderatione castigat.
Super Oblata
Suscipe, creator omnipotens Deus, quae de tuae munificentiae largitate deferimus, et temporalia nobis collata praesidia ad vitam converte propitiatus aeternam.
Ant. ad communionem
Cum invocarem te, exaudisti me, Deus iustitiae meae, in tribulatione dilatasti me; miserere mihi, Domine, et exaudi orationem meam.
Post communionem
His nobis, Domine, mysteriis conferatur, quo, terrena desideria mitigantes, discamus amare caelestia.
Oratio super populum
Fideles tui, Deus, benedictione tua firmentur, sis eis in maerore solatium, in tribulatione patientia, in periculo praesidium.
Ant. ad introitum
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt. Ne umquam dominentur nobis inimici nostri; libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris.
Collecta
Devotionem populi tui, quaesumus, Domine, benignus intende, ut, qui per abstinentiam temperantur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente.
Super Oblata
Offerimus tibi, Domine, quae dicanda tuo nomini tu dedisti, ut, sicut eadem nobis efficis sacramentum, ita fieri tribuas remedium sempiternum.
Ant. ad communionem
Laetentur omnes qui sperant in te, Domine, in aeternum exsultabunt et habitabis in eis.
Post communionem
Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, ut eorum nobis indulta refectio vitam, quaesumus, conferat sempiternam.
Oratio super populum
Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla ei dominetur iniquitas.
Ant. ad introitum
Verba mea auribus percipe, Domine, intellege clamorem meum. Intende voci orationis meae, Rex meus et Deus meus.
Collecta
Largire nobis, quaesumus, Domine, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, promptius et agendi, ut, qui sine te esse non possumus, secundum te vivere valeamus.
Super Oblata
Supplicum votis, Domine, esto propitius, et, populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte.
Ant. ad communionem
Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.
Post communionem
Quaesumus, Domine Deus noster, ut sacrosancta mysteria, quae pro reparationis nostrae munimine contulisti, et praesens nobis remedium esse facias et futurum.
Oratio super populum
Adveniat, quaesumus, Domine, misericordia sperata supplicibus, et eisdem caelestis munificentia tribuatur, qua et recte poscenda cognoscant et postulata percipiant.
Ant. ad introitum
De necessitatibus meis eripe me, Domine. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea.
Collecta
Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis observationi paschali convenienter aptari, ut suscepta sollemniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum.
Super Oblata
Suscipe, Domine, propitiatus hostias, quibus et te placari voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui.
Ant. ad communionem
Vivo ego, dicit Dominus; nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat.
Post communionem
Tui nos, Domine, sacramenti refectio sancta restauret, et, a vetustate purgatos, in mysterii salutaris faciat transire consortium.
Oratio super populum
Respice, Domine, propitius ad plebem tuam, ut quod eius observantia profitetur extrinsecus, interius operetur.
Ant. ad introitum
Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
Collecta
Ad te corda nostra, Pater aeterne, converte, ut nos, unum necessarium semper quaerentes et opera caritatis exercentes, tuo cultui praestes esse dicatos.
Super Oblata
Haec quae nos reparent, quaesumus, Domine, beata mysteria suo nos munere dignos efficiant.
Ant. ad communionem
Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est, dicit Dominus.
Post communionem
Perpetuo, Domine, favore prosequere, quos reficis divino mysterio, et, quos imbuisti caelestibus institutis, salutaribus comitare solaciis.
Oratio super populum
Fideles tuos, Deus, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari.
Hebdomada II
Ant. ad introitum
Tibi dixit cor meum quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram. Ne avertas faciem tuam a me.
Vel: Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt. Ne umquam dominentur nobis inimici nostri; libera nos, Deus Israel, ex omnibus angustiis nostris.
Collecta
Deus, qui nobis dilectum Filium tuum audire praecepisti, verbo tuo interius nos pascere digneris, ut, spiritali purificato intuitu, gloriae tuae laetemur aspectu.
Super Oblata
Haec hostia, Domine, quaesumus, emundet nostra delicta, et ad celebranda festa paschalia fidelium tuorum corpora mentesque sanctificet.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui, propria morte praenuntiata discipulis, in monte sancto suam eis aperuit claritatem, ut per passionem, etiam lege prophetisque testantibus, ad gloriam resurrectionis perveniri constaret. Et ideo cum caelorum virtutibus in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte.
Post communionem
Percipientes, Domine, gloriosa mysteria, gratias tibi referre satagimus, quod, in terra positos, iam caelestium praestas esse participes.
Oratio super populum
Benedic, Domine, fideles tuos benedictione perpetua, et fac eos Unigeniti tui Evangelio sic adhaerere, ut ad illam gloriam, cuius in se speciem Apostolis ostendit, et suspirare iugiter et feliciter valeant pervenire.
Ant. ad introitum
Redime me, Domine, et miserere mei. Pes enim meus stetit in via recta, in ecclesiis benedicam Dominum.
Collecta
Deus, qui ob animarum medelam castigare corpora praecepisti, concede, ut ab omnibus possimus abstinere peccatis, et corda nostra pietatis tuae valeant exercere mandata.
Super Oblata
Preces nostras, Domine, propitiatus admitte, et a terrenis effice illecebris liberatos, quos caelestibus tribuis servire mysteriis.
Ant. ad communionem
Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est, dicit Dominus.
Post communionem
Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et caelestis gaudii faciat esse consortes.
Oratio super populum
Confirma, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, et gratiae tuae virtute corrobora, ut et in tua sint supplicatione devoti, et mutua dilectione sinceri.
Ant. ad introitum
Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.
Collecta
Custodi, Domine, quaesumus, Ecclesiam tuam propitiatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis, et ad salutaria dirigatur.
Super Oblata
Sanctificationem tuam nobis, Domine, his mysteriis operare placatus, quae nos et a vitiis terrenis emundet, et ad caelestia dona perducat.
Ant. ad communionem
Narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
Post communionem
Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae refectio, et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestet auxilium.
Oratio super populum
Propitiare, Domine, supplicationibus tuorum fidelium, et animarum eorum medere languoribus, ut, remissione percepta, in tua semper benedictione laetentur.
Ant. ad introitum
Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discedas a me; intende in adiutorium meum, Domine, virtus salutis meae.
Collecta
Conserva, Domine, familiam tuam bonis semper operibus eruditam, et sic praesentibus consolare praesidiis, ut propitius ad superna dona perducas.
Super Oblata
Hostias, Domine, quas tibi offerimus, propitius intuere, et, per haec sancta commercia, vincula peccatorum nostrorum absolve.
Ant. ad communionem
Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Post communionem
Quaesumus, Domine Deus noster, ut, quod nobis ad immortalitatis pignus esse voluisti, ad salutis aeternae tribuas provenire suffragium.
Oratio super populum
Praesta famulis tuis, Domine, abundantiam protectionis et gratiae, da salutem mentis et corporis, da plenitudinem fraternae caritatis et eos tibi semper fac esse devotos.
Ant. ad introitum
Proba me, Deus, et cognosce semitas meas; vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
Collecta
Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda servorum, ut, Spiritus tui fervore concepto, et in fide inveniantur stabiles, et in opere efficaces.
Super Oblata
Praesenti sacrificio, quaesumus, Domine, observantiam nostram sanctifica, ut, quod quadragesimalis exercitatio profitetur exterius, interius operetur effectu.
Ant. ad communionem
Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Post communionem
Haec in nobis sacrificia, Deus, et actione permaneant, et operatione firmentur.
Oratio super populum
Adesto, Domine, famulis tuis, implorantibus gratiae tuae auxilium, ut protectionis tuae munimen et regimen obtineant.
Ant. ad introitum
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; educes me de laqueo quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
Collecta
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, sacro nos purificante paenitentiae studio, sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire.
Super Oblata
Miseratio tua, Deus, ad haec peragenda mysteria, famulos tuos, quaesumus, et praeveniat competenter, et devota conversatione perducat.
Ant. ad communionem
Dilexit nos Deus, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
Post communionem
Accepto, Domine, pignore salutis aeternae, fac nos, quaesumus, sic tendere congruenter, ut ad eam pervenire possimus.
Oratio super populum
Da, quaesumus, Domine, populo tuo salutem mentis et corporis, ut, bonis operibus inhaerendo, tua semper mereatur protectione defendi.
Ant. ad introitum
Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius.
Collecta
Deus, qui nos gloriosis remediis in terris adhuc positos iam caelestium rerum facis esse consortes, tu, quaesumus, in ista qua vivimus nos vita guberna, ut ad illam, in qua ipse es, lucem perducas.
Super Oblata
Per haec veniat, quaesumus, Domine, sacramenta nostrae redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus, et ad salutaria dona perducat.
Ant. ad communionem
Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est.
Post communionem
Sacramenti tui, Domine, divina perceptio penetralia nostri cordis infundat, et sui nos participes potenter efficiat.
Oratio super populum
Pateant aures misericordiae tuae, Domine, precibus supplicantium, et, ut petentibus desiderata concedas, fac eos, quae tibi sunt placita postulare.
Hebdomada III
Ant. ad introitum
Oculi mei semper ad Dominum, quia ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice in me et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego.
Vel: Cum sanctificatus fuero in vobis, congregabo vos de universis terris; et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et dabo vobis spiritum novum, dicit Dominus.
Collecta
Deus, omnium misericordiarum et totius bonitatis auctor, qui peccatorum remedia in ieiuniis, orationibus et eleemosynis demonstrasti, hanc humilitatis nostrae confessionem propitius intuere, ut, qui inclinamur conscientia nostra, tua semper misericordia sublevemur.
Super Oblata
His sacrificiis, Domine, concede placatus, ut, qui propriis oramus absolvi delictis, fraterna dimittere studeamus.
Ant. ad communionem
Ev. Samaritana: Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
Otro: Passer invénit sibi domum, turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus! Beáti qui hábitant in domo tua, in sæculum sæculi laudábunt te.
Post communionem
Sumentes pignus caelestis arcani, et in terra positi iam superno pane satiati, te, Domine, supplices deprecamur, ut, quod in nobis mysterio geritur, opere impleatur.
Oratio super populum
Rege, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, et servis tuis hanc gratiam largire propitius, ut in tui et proximi dilectione manentes plenitudinem mandatorum tuorum adimpleant.
Ant. ad introitum
Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Collecta
Ecclesiam tuam, Domine, miseratio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur.
Super Oblata
Munus quod tibi, Domine, nostrae servitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum.
Ant. ad communionem
Laudate Dominum, omnes gentes, quoniam confirmata est super nos misericordia eius.
Post communionem
Tui nobis, quaesumus, Domine, communio sacramenti et purificationem conferat, et tribuat unitatem.
Oratio super populum
Tueatur, quaesumus, Domine, dextera tua populum deprecantem, et purificatum dignanter erudiat, ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat.
Ant. ad introitum
Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam, et exaudi verba mea. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me.
Collecta
Gratia tua ne nos, quaesumus, Domine, derelinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper acquirat.
Super Oblata
Concede nobis, quaesumus, Domine, ut haec hostia salutaris nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis.
Ant. ad communionem
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam.
Post communionem
Vivificet nos, quaesumus, Domine, huius participatio sancta mysterii, et pariter nobis expiationem tribuat et munimen.
Oratio super populum
Populi tui, Deus, institutor et rector, peccata, quibus impugnatur, expelle, ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus.
Ant. ad introitum
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniustitia.
Collecta
Praesta, quaesumus, Domine, ut, per quadragesimalem observantiam eruditi et tuo verbo nutriti, sancta continentia tibi simus toto corde devoti, et in oratione tua semper efficiamur concordes.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis.
Ant. ad communionem
Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, Domine.
Post communionem
Sanctificet nos, Domine, qua pasti sumus, mensa caelestis, et, a cunctis erroribus expiatos, supernis promissionibus reddat acceptos.
Oratio super populum
Tibi placitam, Deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis cum tuis aptum feceris institutis.
Ant. ad introitum
Salus populi ego sum, dicit Dominus. De quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum.
Collecta
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter imploramus, ut, quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit, tanto devotius ad eius celebrandum proficiamus paschale mysterium.
Super Oblata
Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagio perversitatis emunda, nec falsis gaudiis inhaerere patiaris, quem ad veritatis tuae praemia venire promittis.
Ant. ad communionem
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas.
Post communionem
Quos reficis, Domine, sacramentis, attolle benignus auxiliis, ut tuae salvationis effectum et mysteriis capiamus et moribus.
Oratio super populum
Clementiam tuam imploramus, Domine, in misericordia tua confidentes, ut, sicut nos ex te habemus esse quod sumus, sic per gratiam tuam et bene velle sumamus et bonum posse quod volumus.
Ant. ad introitum
Non est similis tui in diis, Domine, quoniam magnus es tu et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
Collecta
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, gratiam tuam benignus infunde, ut ab humanis semper retrahamur excessibus, et monitis inhaerere valeamus, te largiente, caelestibus.
Super Oblata
Respice, quaesumus, Domine, propitius ad munera, quae sacramus, ut tibi grata reddantur, et nobis salutaria semper exsistant.
Ant. ad communionem
Diligere Deum ex toto corde, et proximum tamquam seipsum, maius est omnibus sacrificiis.
Post communionem
Mentes nostras et corpora, Domine, quaesumus, operatio tuae virtutis infundat, ut, quod participatione sumpsimus, plena redemptione capiamus.
Oratio super populum
Implorantes, Domine, misericordiam tuam, fideles tuos propitius intuere, ut, qui de tua pietate confidunt, tuae caritatis dona ubique diffundere valeant.
Ant. ad introitum
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis.
Collecta
Observationis huius annua celebritate laetantes, quaesumus, Domine, ut, paschalibus sacramentis inhaerentes, plenis eorum effectibus gaudeamus.
Super Oblata
Deus, de cuius gratia venit, ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus, praesta, quaesumus, ut, in eorum traditione sollemniter honoranda, competens deferamus obsequium.
Ant. ad communionem
Publicanus, stans a longe, percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Post communionem
Da nobis, quaesumus, misericors Deus, ut sancta tua, quibus incessanter explemur, sinceris tractemus obsequiis, et fideli semper mente sumamus.
Oratio super populum
Praetende, Domine, fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant, et quae digne postulant consequi mereantur.
Hebdomada IV
Ant. ad introitum
Laetare, Ierusalem, et conventum facite, omnes qui diligitis eam; gaudete cum laetitia, qui in tristitia fuistis, ut exsultetis, et satiemini ab uberibus consolationis vestrae.
Collecta
Deus, qui per Verbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, praesta, quaesumus, ut populus christianus prompta devotione et alacri fide ad ventura sollemnia valeat festinare.
Super Oblata
Remedii sempiterni munera, Domine, laetantes offerimus, suppliciter exorantes, ut eadem nos et fideliter venerari, et pro salute mundi congruenter exhibere perficias.
Ant. ad communionem
Ev. ciego: Dóminus linívit óculos meos: et ábii, et lavi, et vidi, et crédidi Deo.
Hijo pródigo: Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit; períerat, et invéntus est.
Otro:Ierúsalem, quae aedificátur ut cívitas, cuius participátio eius in idípsum. Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, ad confiténdum nómini tuo, Dómine.
Post communionem
Deus, qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, illumina, quaesumus, corda nostra gratiae tuae splendore, ut digna ac placita maiestati tuae cogitare semper, et te sincere diligere valeamus.
Oratio super populum
Tuere, Domine, supplices tuos, sustenta fragiles, et inter tenebras mortalium ambulantes tua semper luce vivifica, atque a malis omnibus clementer ereptos, ad summa bona pervenire concede.
Ant. ad introitum
Ego autem in Domino sperabo. Exsultabo, et laetabor in tua misericordia, quia respexisti humilitatem meam.
Collecta
Deus, qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis, praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis, et temporalibus non destituatur auxiliis.
Super Oblata
Dicatae tibi, Domine, quaesumus, capiamus oblationis effectum, ut, a terrenae vetustatis conversatione mundati, caelestis vitae profectibus innovemur.
Ant. ad communionem
Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et operemini, dicit Dominus.
Post communionem
Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et renovando vivificent, et sanctificando ad aeterna perducant.
Oratio super populum
Plebem tuam, Domine, quaesumus, interius exteriusque restaura, ut quam corporeis non vis delectationibus impedire, spiritali facias vigere proposito.
Ant. ad introitum
Sitientes, venite ad aquas, dicit Dominus; et qui non habetis pretium, venite, et bibite cum laetitia.
Collecta
Exercitatio veneranda sanctae devotionis, Domine, tuorum fidelium corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiant paschale mysterium, et salvationis tuae nuntient praeconium.
Super Oblata
Offerimus tibi, Domine, munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium nobis immortalitatis operentur.
Ant. ad communionem
Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me.
Post communionem
Purifica, quaesumus, Domine, mentes nostras benignus, et renova caelestibus sacramentis, ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium.
Oratio super populum
Concede, misericors Deus, ut devotus tibi populus semper existat et de tua clementia, quod ei prosit, indesinenter obtineat.
Ant. ad introitum
Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae.
Collecta
Deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus veniam per paenitentiam praebes, tuis supplicibus miserere, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum.
Super Oblata
Huius sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat et salutem.
Ant. ad communionem
Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Post communionem
Caelestia dona capientibus, quaesumus, Domine, non ad iudicium provenire patiaris, quae fidelibus tuis ad remedium providisti.
Oratio super populum
Famuli tui, Domine, pietatis tuae protectione muniantur, ut bonum in hoc saeculo facientes ad te, summum bonum, perveniant.
Ant. ad introitum
Laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper.
Collecta
Clementiam tuam, Domine, supplici voto deposcimus, ut nos famulos tuos, paenitentia emendatos et bonis operibus eruditos, in mandatis tuis facias perseverare sinceros, et ad paschalia festa pervenire illaesos.
Super Oblata
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat.
Ant. ad communionem
Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, dicit Dominus.
Post communionem
Purificent nos, quaesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus, et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede, ut, qui conscientiae reatu constringuntur, caelestis remedii plenitudine glorientur.
Oratio super populum
Protector in te sperantium, Deus, benedic populum tuum, salva, tuere, dispone, ut, a peccatis liber, ab hoste securus, in tuo semper amore perseveret.
Ant. ad introitum
Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei.
Collecta
Deus, qui fragilitati nostrae congrua subsidia praeparasti, concede, quaesumus, ut suae reparationis effectum et cum exsultatione suscipiat, et pia conversatione recenseat.
Super Oblata
Haec sacrificia nos, omnipotens Deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium.
Ant. ad communionem
In Christo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius.
Post communionem
Praesta, quaesumus, Domine, ut, sicut de praeteritis ad nova transimus, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur.
Oratio super populum
Respice, Domine, super famulos tuos, et in tua misericordia confitentes caelesti protege benignus auxilio.
Ant. ad introitum
Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me; et in tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam.
Collecta
Dirigat corda nostra, quaesumus, Domine, tuae miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus.
Super Oblata
Oblationibus nostris, quaesumus, Domine, placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates.
Ant. ad communionem
Pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi et incontaminati redempti sumus.
Post communionem
Tua nos, quaesumus, Domine, sancta purificent, et operatione sua tibi placitos esse perficiant.
Oratio super populum
Tuere, Domine, plebem tuam, ad sacra ventura properantem et caelestis gratiae largitate prosequere, ut visibilibus adiuta solaciis ad invisibilia bona promptius incitetur.
Hebdomada V
Ant. ad introitum
Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; ab homine iniquo et doloso eripe me, quia tu es Deus meus et fortitudo mea.
Collecta
Quaesumus, Domine Deus noster, ut in illa caritate, qua Filius tuus diligens mundum morti se tradidit, inveniamur ipsi, te opitulante, alacriter ambulantes.
Super Oblata
Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei christianae eruditionibus imbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundari.
Ant. ad communionem
Ev. Lázaro: Omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum, dicit Dóminus.
Mujer adúltera: Nemo te comdemnávit, mulier? Nemo, Dómine. Nec ego te condemnábo: iam ámplius noli peccáre.
Otro:Amen, amen dico vobis: Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.
Post communionem
Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter eius membra semper numeremur, cuius Corpori communicamus et Sanguini.
Oratio super populum
Benedic, Domine, plebem tuam, quae munus tuae miserationis exspectat, et concede, ut, quod, te inspirante, desiderat, te largiente percipiat.
Ant. ad introitum
Miserere mihi, Domine, quoniam conculcavit me homo, tota die bellans tribulavit me.
Collecta
Deus, per cuius ineffabilem gratiam omni benedictione ditamur, praesta nobis ita in novitatem a vetustate transire, ut regni caelestis gloriae praeparemur.
Super Oblata
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut, celebraturi sancta mysteria, tamquam paenitentiae corporalis fructum, laetam tibi exhibeamus mentium puritatem.
Ant. ad communionem
Nemo te condemnavit, mulier? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo: iam amplius noli peccare.
Vel: Ego sum lux mundi, dicit Dominus: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
Post communionem
Sacramentorum tuorum benedictione roborati, quaesumus, Domine, ut per haec semper emundemur a vitiis, et per sequelam Christi ad te festinanter gradiamur.
Oratio super populum
Libera, Domine, quaesumus, a peccatis tibi populum supplicantem, ut in sancta conversatione vivens nullis affligatur adversis.
Ant. ad introitum
Exspecta Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Collecta
Da nobis, quaesumus, Domine, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur.
Super Oblata
Hostias tibi, Domine, placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas.
Ant. ad communionem
Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum, dicit Dominus.
Post communionem
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quae divina sunt iugiter ambientes, donis semper mereamur caelestibus propinquare.
Oratio super populum
Deus, qui sperantibus in te misereri potius eligis, quam irasci, da fidelibus tuis digne flere mala, quae fecerunt, ut tuae consolationis gratiam invenire mereantur.
Ant. ad introitum
Liberator meus de gentibus iracundis. Ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me, Domine.
Collecta
Sanctificata per paenitentiam tuorum corda filiorum, Deus miserator, illustra, et, quibus praestas devotionis affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum.
Super Oblata
Tibi, Domine, sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares.
Ant. ad communionem
Transtulit nos Deus in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum.
Post communionem
Caelestem nobis, Domine, praebeant sumpta mysteria medicinam, ut et vitia nostri cordis expurgent, et sempiterna nos protectione confirment.
Oratio super populum
Adesto supplicationibus populi tui, omnipotens Deus, et, quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribue benignus effectum.
Ant. ad introitum
Novi Testamenti mediator est Christus, ut, morte intercedente, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
Collecta
Adesto, Domine, supplicibus tuis, et spem suam in tua misericordia collocantes tuere propitius, ut, a peccatorum labe mundati, in sancta conversatione permaneant, et promissionis tuae perficiantur heredes.
Super Oblata
Sacrificiis praesentibus, quaesumus, Domine, placatus intende, ut et conversioni nostrae proficiant et totius mundi saluti.
Ant. ad communionem
Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum: cum illo omnia nobis donavit.
Post communionem
Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut hoc eodem sacramento, quo nos temporaliter vegetas, efficias perpetuae vitae participes.
Oratio super populum
Esto, quaesumus, Domine, propitius plebi tuae, ut, de die in diem, quae tibi non placent respuens, tuorum potius repleatur delectationibus mandatorum.
Ant. ad introitum
Miserere mihi, Domine, quoniam tribulor; libera me et eripe me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me. Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Collecta
Absolve, quaesumus, Domine, tuorum delicta populorum, ut a peccatorum nexibus, quae pro nostra fragilitate contraximus, tua benignitate liberemur.
Vel: Deus, qui Ecclesiae tuae in hoc tempore tribuis benigne, beatam Mariam in passione Christi contemplanda devote imitari, da nobis, quaesumus, eiusdem Virginis intercessione, Unigenito Filio tuo firmius in dies adhaerere et ad plenitudinem gratiae eius demum pervenire.
Super Oblata
Praesta nobis, misericors Deus, ut digne tuis servire semper altaribus mereamur, et eorum perpetua participatione salvari.
Ant. ad communionem
Iesus peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut, peccatis mortui, iustitiae vivamus; cuius livore sanati sumus.
Post communionem
Sumpti sacrificii, Domine, perpetua nos tuitio non relinquat, et noxia semper a nobis cuncta depellat.
Oratio super populum
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, famuli tui, qui protectionis tuae quaerunt gratiam, liberati a malis omnibus, secura tibi mente serviant.
Ant. ad introitum
Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam aspice; quia ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
Collecta
Deus, qui omnes in Christo renatos genus electum et regale sacerdotium fecisti, da nobis et velle et posse quod praecipis, ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cordium et pietas actionum.
Super Oblata
Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostri dona ieiunii, quae expiando nos tuae gratiae dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant.
Ant. ad communionem
Traditus est Christus, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Post communionem
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter deprecamur, ut, sicut nos Corporis et Sanguinis sacrosancti pascis alimento, ita divinae naturae facias esse consortes.
Oratio super populum
Miserere, Domine, deprecantis Ecclesiae tuae, et inclinantibus tibi sua corda propitiatus intende, ut, quos Unigeniti Filii tui morte redemisti, nec peccatis fieri permittas obnoxios, nec opprimi patiaris adversis.
Antiphona
Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini. Rex Israel: Hosanna in excelsis.
Monitio
Fratres carissimi, postquam iam ab initio Quadragesimae corda nostra paenitentia et operibus caritatis praeparavimus, hodierna die congregamur, ut cum tota Ecclesia praeludamus paschale Domini nostri mysterium, eius nempe passionem atque resurrectionem, ad quod implendum ipse ingressus est civitatem suam Ierusalem. Quare cum omni fide et devotione memoriam agentes huius salutiferi ingressus, sequamur Dominum, ut, per gratiam consortes effecti crucis, partem habeamus resurrectionis et vitae.
Oratio benedictionis
Omnipotens sempiterne Deus, hos palmites tua benedictione sanctifica, ut nos, qui Christum Regem exsultando prosequimur, per ipsum valeamus ad aeternam Ierusalem pervenire.
Oratio benedictionis
Auge fidem in te sperantium, Deus, et supplicum preces clementer exaudi, ut, qui hodie Christo triumphanti palmites exhibemus, in ipso fructus tibi bonorum operum afferamus.
Monitio
Imitemur, fratres carissimi, turbas acclamantes Iesum, et procedamus in pace.
Monitio
Procedamus in pace. In nomine Christi. Amen.
Antiphona
Pueri Hebraeorum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino, clamantes et dicentes: Hosanna in excelsis.
Antiphona
Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via, et clamabant dicentes: Hosanna filio David; benedictus, qui venit in nomine Domini.
Hymnus
Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor, cui puerile decus prompsit Hosanna pium. Israel es tu rex, Davidis et inclita proles, nomine qui in Domini, rex benedicte, venis. Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis, et mortalis homo, et cuncta creata simul. Plebs Hebrae a tibi cum palmis obvia venit; cum prece, voto, hymnis, adsumus ecce tibi. Hi tibi passuro solvebant munia laudis; nos tibi regnanti pangimus ecce melos. Hi placuere tibi, placeat devotio nostra: rex bone, rex clemens, cui bona cuncta placent.
Responsorium
Ingrediente Domino in sanctam civitatem, Hebraeorum pueri, resurrectionem vitae pronuntiantes, * Cum ramis palmarum: Hosanna, clamabant, in excelsis. Cum audisset populus, quod Iesus veniret Hierosolymam, exierunt obviam ei.
Ant. ad introitum
Ante sex dies sollemnis Paschae, quando venit Dominus in civitatem Ierusalem, occurrerunt ei pueri: et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna, dicentes: * Hosanna in excelsis: Benedictus, qui venisti in multitudine misericordiae tuae. Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. * Hosanna in excelsis: Benedictus, qui venisti in multitudine misericordiae tuae.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui humano generi, ad imitandum humilitatis exemplum, Salvatorem nostrum carnem sumere, et crucem subire fecisti, concede propitius, ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereamur.
Super Oblata
Per Unigeniti tui passionem placatio tua nobis, Domine, sit propinqua, quam, etsi nostris operibus non meremur, interveniente sacrificio singulari, tua percipiamus miseratione praeventi.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui pati pro impiis dignatus est innocens, et pro sceleratis indebite condemnari. Cuius mors delicta nostra detersit, et iustificationem nobis resurrectio comparavit. Unde et nos cum omnibus Angelis te laudamus, iucunda celebratione clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Post communionem
Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut, qui fecisti nos morte Filii tui sperare quod credimus, facias nos, eodem resurgente, pervenire quo tendimus.
Oratio super populum
Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum.
Ant. ad introitum
Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me: apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium meum, Domine, virtus salutis meae.
Collecta
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui ex nostra infirmitate deficimus, intercedente Unigeniti Filii tui passione, respiremus.
Super Oblata
Respice, Domine, propitius sacra mysteria quae gerimus, et, quod ad nostra evacuanda praeiudicia misericors praevidisti, vitam nobis tribue fructificare perpetuam.
Ant. ad communionem
Non avertas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Post communionem
Visita, quaesumus, Domine, plebem tuam, et corda sacris dicata mysteriis pietate tuere pervigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat.
Oratio super populum
Defensio tua, Domine, quaesumus, adsit humilibus, et iugiter protegat in tua misericordia confidentes, ut, ad festa paschalia celebranda, non solum observantiam corporalem, sed, quod est potius, habeant mentium puritatem.
Ant. ad introitum
Ne tradideris me, Domine, in animas persequentium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur.
Super Oblata
Hostias familiae tuae, quaesumus, Domine, placatus intende, et, quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad eorum plenitudinem pervenire.
Ant. ad communionem
Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
Post communionem
Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, ut hoc eodem sacramento, quo nos voluisti temporaliter vegetari, perpetuae vitae facias esse participes.
Oratio super populum
Tua misericordia, Deus, populum tibi subditum et ab omni subreptione vetustatis expurget, et capacem sanctae novitatis efficiat.
Ant. ad introitum
In nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: quia Dominus factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: ideo Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Collecta
Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis famulis tuis, ut resurrectionis gratiam consequamur.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut, quod gerimus Filii tui mysterio passionis, piis effectibus consequamur.
Ant. ad communionem
Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Post communionem
Largire sensibus nostris, omnipotens Deus, ut per temporalem Filii tui mortem, quam mysteria veneranda testantur, vitam te nobis dedisse perpetuam confidamus.
Oratio super populum
Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta, et desideranter exspectare dona ventura, ut, mysteriis quibus renati sunt permanentes, ad novam vitam his operibus perducantur.
Ant. ad introitum
Iesus Christus fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Collecta
Deus, qui Unigenitum Filium tuum unxisti Spiritu Sancto Christumque Dominum constituisti, concede propitius, ut, eiusdem consecrationis participes effecti, testes Redemptionis inveniamur in mundo.
Promissiones
Filii carissimi, annua redeunte memoria diei, qua Christus Dominus sacerdotium suum cum Apostolis nobisque communicavit, vultis olim factas promissiones coram Episcopo vestro et populo sancto Dei renovare? Volo.
Promissiones
Vultis Domino Iesu arctius coniungi et conformari, vobismetipsis abrenuntiantes atque promissa confirmantes sacrorum officiorum, quae, Christi amore inducti, erga eius Ecclesiam, sacerdotalis vestrae ordinationis die, cum gaudio suscepistis? Volo.
Promissiones
Vultis fideles esse dispensatores mysteriorum Dei per sanctam Eucharistiam ceterasque liturgicas actiones, atque sacrum docendi munus, Christum Caput atque Pastorem sectando, fideliter implere, non bonorum cupidi, sed animarum zelo tantum inducti? Volo.
Monitio
Vos autem, filii dilectissimi, pro presbyteris vestris orate, ut Dominus super eos bona sua abundanter effundat, quatenus fideles ministri Christi, Summi Sacerdotis, vos ad eum perducant, qui fons est salutis.
Invocatio
Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
Monitio
Et pro me etiam orate, ut fidelis sim muneri apostolico humilitati meae commisso, et inter vos efficiar viva et perfectior in dies imago Christi Sacerdotis, Boni Pastoris, Magistri et omnium Servi.
Invocatio
Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
Invocatio
Dominus nos omnes in sua caritate custodiat, et ipse nos universos, pastores et oves, ad vitam perducat aeternam.
Super Oblata
Huius sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat et salutem.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Qui Unigenitum tuum Sancti Spiritus unctione novi et aeterni testamenti constituisti Pontificem, et ineffabili dignatus es dispositione sancire, ut unicum eius sacerdotium in Ecclesia servaretur. Ipse enim non solum regali sacerdotio populum acquisitionis exornat, sed etiam fraterna homines eligit bonitate, ut sacri sui ministerii fiant manuum impositione participes. Qui sacrificium renovent, eius nomine, redemptionis humanae, tuis apparantes filiis paschale convivium, et plebem tuam sanctam caritate praeveniant, verbo nutriant, reficiant sacramentis. Qui, vitam pro te fratrumque salute tradentes, ad ipsius Christi nitantur imaginem conformari, et constanter tibi fidem amoremque testentur. Unde et nos, Domine, cum Angelis et Sanctis universis tibi confitemur, in exsultatione dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Post communionem
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, Christi bonus odor effici mereantur.
Ant. ad introitum
Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus.
Collecta
Sacratissimam, Deus, frequentantibus Cenam, in qua Unigenitus tuus, morti se traditurus, novum in saecula sacrificium dilectionisque suae convivium Ecclesiae commendavit, da nobis, quaesumus, ut ex tanto mysterio plenitudinem caritatis hauriamus et vitae.
Antiphona
Postquam surrexit Dominus a cena, misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum: hoc exemplum reliquit eis.
Antiphona
Dominus Iesus, postquam cenavit cum discipulis suis, lavit pedes eorum, et ait illis: Scitis quid fecerim vobis ego, Dominus et Magister? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciatis.
Antiphona
Domine, tu mihi lavas pedes? Respondit Iesus et dixit ei: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Venit ergo ad Simonem Petrum, et dixit ei Petrus: Domine. Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. Domine.
Antiphona
Si ego, Dominus et Magister vester, lavi vobis pedes: quanto magis debetis alter alterius lavare pedes?
Antiphona
In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dixit Iesus discipulis suis.
Antiphona
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, dicit Dominus.
Antiphona
Maneant in vobis fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas. Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior horum est caritas.
Antiphona
Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
Hymnus
Congregavit nos in unum Christi amor. Exsultemus et in ipso iucundemur. Timeamus et amemus Deum vivum. Et ex corde diligamus nos sincero. Simul ergo cum in unum congregamur: Ne nos mente dividamur, caveamus. Cessent iurgia maligna, cessent lites. Et in medio nostri sit Christus Deus. Simul quoque cum beatis videamus Glorianter vultum tuum, Christe Deus: Gaudium, quod est immensum atque probum, Saecula per infinita saeculorum. Amen.
Super Oblata
Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur.
Ant. ad communionem
Hoc Corpus, quod pro vobis tradetur: hic calix novi testamenti est in meo Sanguine, dicit Dominus; hoc facite, quotiescumque sumitis, in meam commemorationem.
Post communionem
Concede nobis, omnipotens Deus, ut, sicut Cena Filii tui reficimur temporali, ita satiari mereamur aeterna.
Oratio
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus, Filius tuus, per suum cruorem instituit paschale mysterium.
Oratio
Deus, qui peccati veteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi Filii tui, Domini nostri, passione solvisti, da, ut conformes eidem facti, sicut imaginem terreni hominis naturae necessitate portavimus, ita imaginem caelestis gratiae sanctificatione portemus.
Formula
Flectamus genua. Levate.
Monitio
Oremus, dilectissimi nobis, pro Ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare et custodire dignetur toto orbe terrarum, detque nobis, quietam et tranquillam vitam degentibus, glorificare Deum Patrem omnipotentem.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia tua, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret.
Monitio
Oremus et pro beatissimo Papa nostro N., ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordine episcopatus, salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras, et electum nobis Antistitem tua pietate conserva, ut christiana plebs, quae te gubernatur auctore, sub ipso Pontifice, fidei suae meritis augeatur.
Monitio
Oremus et pro Episcopo nostro, pro omnibus Episcopis, presbyteris, diaconis Ecclesiae, et universa plebe fidelium.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, cuius Spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro ministris tuis supplicantes, ut, gratiae tuae munere, ab omnibus tibi fideliter serviatur.
Monitio
Oremus et pro catechumenis (nostris), ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae, ut, per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum, et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis (nostris), ut, renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis aggregentur.
Monitio
Oremus et pro universis fratribus in Christum credentibus, ut Deus et Dominus noster eos, veritatem facientes, in una Ecclesia sua congregare et custodire dignetur.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispersa congregas et congregata conservas, ad gregem Filii tui placatus intende, ut, quos unum baptisma sacravit, eos et fidei iungat integritas et vinculum societ caritatis.
Monitio
Oremus et pro Iudaeis, ut, ad quos prius locutus est Dominus Deus noster, eis tribuat in sui nominis amore et in sui foederis fidelitate proficere.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, qui promissiones tuas Abrahae eiusque semini contulisti, Ecclesiae tuae preces clementer exaudi, ut populus acquisitionis prioris ad redemptionis mereatur plenitudinem pervenire.
Monitio
Oremus et pro iis qui in Christum non credunt, ut, luce Sancti Spiritus illustrati, viam salutis et ipsi valeant introire.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, fac ut qui Christum non confitentur, coram te sincero corde ambulantes, inveniant veritatem, nosque, mutuo proficientes semper amore et ad tuae vitae mysterium plenius percipiendum sollicitos, perfectiores effice tuae testes caritatis in mundo.
Monitio
Oremus et pro iis qui Deum non agnoscunt, ut, quae recta sunt sincero corde sectantes, ad ipsum Deum pervenire mereantur.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, qui cunctos homines condidisti, ut te semper desiderando quaererent et inveniendo quiescerent, praesta, quaesumus, ut inter noxia quaeque obstacula omnes, tuae signa pietatis et in te credentium testimonium bonorum operum percipientes, te solum verum Deum nostrique generis Patrem gaudeant confiteri.
Monitio
Oremus et pro omnibus rempublicam moderantibus, ut Deus et Dominus noster mentes et corda eorum secundum voluntatem suam dirigat ad veram omnium pacem et libertatem.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt hominum corda et iura populorum, respice benignus ad eos, qui nos in potestate moderantur, ut ubique terrarum populorum prosperitas, pacis securitas et religionis libertas, te largiente, consistant.
Monitio
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundo purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula solvat, viatoribus securitatem, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem atque morientibus salutem indulgeat.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse.
Antiphona
Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit. Venite, adoremus.
Antiphona
Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.
Antiphona
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Hymnus
Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Quia eduxi te de terra Aegypti: parasti Crucem Salvatori tuo. Hagios o Theos. Sanctus Deus. Hagios Ischyros. Sanctus Fortis. Hagios Athanatos, eleison himas. Sanctus Immortalis, miserere nobis. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibavi te, et introduxi te in terram satis bonam: parasti Crucem Salvatori tuo. Hagios o Theos. Sanctus Deus. Hagios Ischyros. Sanctus Fortis. Hagios Athanatos, eleison himas. Sanctus Immortalis, miserere nobis. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam electam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti, et lancea perforasti latus Salvatori tuo. Hagios o Theos. Sanctus Deus. Hagios Ischyros. Sanctus Fortis. Hagios Athanatos, eleison himas. Sanctus Immortalis, miserere nobis.
Hymnus
Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis: et tu me flagellatum tradidisti. Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego eduxi te de Aegypto, demerso Pharaone in Mare Rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum. Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum. Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati. Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis. Ego te potavi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle et aceto. Ego propter te Chananaeorum reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum. Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedisti capiti meo spineam coronam. Ego te exaltavi magna virtute: et tu me suspendisti in patibulo Crucis.
Hymnus
Crux fidelis, inter omnes arbor una nobilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, germine! Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sustinens! Pange, lingua, gloriosi proelium certaminis, Et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem, Qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit. De parentis protoplasti fraude factor condolens, Quando pomi noxialis morte morsu corruit, Ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret. Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat, Multiformis perditoris arte ut artem falleret, Et medelam ferret inde, hostis unde laeserat. Quando venit ergo sacri plenitudo temporis, Missus est ab arce Patris Natus, orbis conditor, Atque ventre virginali carne factus prodiit. Vagit infans inter arta conditus praesepia, Membra pannis involuta Virgo Mater alligat, Et manus pedesque et crura stricta cingit fascia. Lustra sex qui iam peracta tempus implens corporis, se volente, natus ad hoc, passioni deditus, agnus in crucis levatur immolandus stipite. En acetum, fel, arundo, sputa, clavi, lancea; Mite corpus perforatur, sanguis, unda profluit; Terra, pontus, astra, mundus quo lavantur flumine! Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera, Et rigor lentescat ille, quem dedit nativitas, Ut superni membra Regis miti tendas stipite. Sola digna tu fuisti ferre saecli pretium Atque portum praeparare nauta mundo naufrago, Quem sacer cruor perunxit fusus Agni corpore. Aequa Patri Filioque, inclito Paraclito, Sempiterna sit beatae Trinitati gloria; cuius alma nos redemit atque servat gratia. Amen.
Monitio
Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:
Oratio
Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.
Oratio
Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi. Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula.
Oratio
Perceptio Corporis tui, Domine Iesu Christe, non mihi proveniat in iudicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiendam.
Formula
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.
Oratio
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos Christi tui beata morte et resurrectione reparasti, conserva in nobis opus misericordiae tuae, ut huius mysterii participatione perpetua devotione vivamus.
Oratio super populum
Super populum tuum, quaesumus, Domine, qui mortem Filii tui in spe suae resurrectionis recoluit, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur.
Monición
Fratres carissimi, hac sacratissima nocte, in qua Dominus noster Iesus Christus de morte transivit ad vitam, Ecclesia invitat filios dispersos per orbem terrarum, ut ad vigilandum et orandum conveniant. Si ita memoriam egerimus Paschatis Domini, audientes verbum et celebrantes mysteria eius, spem habebimus participandi triumphum eius de morte et vivendi cum ipso in Deo.
Benedictio
Oremus. Deus, qui per Filium tuum claritatis tuae ignem fidelibus contulisti, novum hunc ignem sanctifica, et concede nobis, ita per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari, ut ad perpetuae claritatis puris mentibus valeamus festa pertingere.
Fórmula
Christus heri et hodie; Principium et Finis; Alpha et Omega. Ipsius sunt tempora et saecula. Ipsi gloria et imperium per universa aeternitatis saecula. Amen. Per sua sancta vulnera gloriosa custodiat et conservet nos Christus Dominus. Amen.
Fórmula
Lumen Christi gloriose resurgentis dissipet tenebras cordis et mentis.
Fórmula
Lumen Christi. Deo gratias.
Benedictio
Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis, ut digne et competenter annunties suum paschale praeconium: in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Praeconii paschalis
Exsultet iam angelica turba caelorum: exsultent divina mysteria: et pro tanti Regis victoria tuba insonet salutaris. Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus: et, aeterni Regis splendore illustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater Ecclesia, tanti luminis adornata fulgoribus: et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantes vos, fratres carissimi, ad tam miram huius sancti luminis claritatem, una mecum, quaeso, Dei omnipotentis misericordiam invocate. Ut, qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare, luminis sui claritatem infundens, cerei huius laudem implere perficiat.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit, et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cuius sanguine postes fidelium consecrantur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, filios Israel eductos de Aegypto, Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est, quae hodie per universum mundum in Christo credentes, a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos, reddit gratiae, sociat sanctitati. Haec nox est, in qua, destructis vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio! O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti!O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem! O vere beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit! Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera, culpas lavat: et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam. Fugat odia, concordiam parat et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia, suscipe, sancte Pater, laudis huius sacrificium vespertinum, quod tibi in hac cerei oblatione sollemni, per ministrorum manus de operibus apum, sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam columnae huius praeconia novimus, quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui, licet sit divisus in partes, mutuati tamen luminis detrimenta non novit. Alitur enim liquantibus ceris, quas in substantiam pretiosae huius lampadis apis mater eduxit. O vere beata nox, in qua terrenis caelestia, humanis divina iunguntur! Oramus ergo te, Domine, ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus, ad noctis huius caliginem destruendam, indeficiens perseveret. Et in odorem suavitatis acceptus, supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat: Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum: Christus Filius tuus, qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit, et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Monición
Vigiliam sollemniter ingressi, fratres carissimi, quieto corde nunc verbum Dei audiamus. Meditemur, quomodo Deus populum suum elapsis temporibus salvum fecerit, et novissime nobis Filium suum miserit Redemptorem. Oremus, ut Deus noster hoc paschale salvationis opus ad plenam redemptionem perficiat.
Oratio I
Omnipotens sempiterne Deus, qui es in omnium operum tuorum dispensatione mirabilis, intellegant redempti tui, non fuisse excellentius, quod initio factus est mundus, quam quod in fine saeculorum Pascha nostrum immolatus est Christus.
Vel: Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti, da nobis, quaesumus, contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, ut mereamur ad aeterna gaudia pervenire.
Oratio II
Deus, Pater summe fidelium, qui promissionis tuae filios diffusa adoptionis gratia in toto terrarum orbe multiplicas, et per paschale sacramentum Abraham puerum tuum universarum, sicut iurasti, gentium efficis patrem, da populis tuis digne ad gratiam tuae vocationis intrare.
Oratio III
Deus, cuius antiqua miracula etiam nostris temporibus coruscare sentimus, dum, quod uni populo a persecutione Pharaonis liberando dexterae tuae potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta, ut in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo.
Vel: Deus, qui primis temporibus impleta miracula novi testamenti luce reserasti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsisteret, et plebs a servitute liberata christiani populi sacramenta praeferret, da, ut omnes gentes, Israelis privilegium merito fidei consecutae, Spiritus tui participatione regenerentur.
Oratio IV
Omnipotens sempiterne Deus, multiplica in honorem nominis tui quod patrum fidei spopondisti, et promissionis filios sacra adoptione dilata, ut, quod priores sancti non dubitaverunt futurum, Ecclesia tam magna ex parte iam cognoscat impletum.
Oratio V
Omnipotens sempiterne Deus, spes unica mundi, qui prophetarum tuorum praeconio praesentium temporum declarasti mysteria, auge populi tui vota placatus, quia in nullo fidelium nisi ex tua inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum.
Oratio VI
Deus, qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas, concede propitius, ut, quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis.
Oratio VII
Deus, incommutabilis virtus et lumen aeternum, respice propitius ad totius Ecclesiae sacramentum, et opus salutis humanae perpetuae dispositionis effectu tranquillius operare; totusque mundus experiatur et videat deiecta erigi, inveterata renovari et per ipsum Christum redire omnia in integrum, a quo sumpsere principium.
Vel: Deus, qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque Testamenti paginis instruis, da nobis intellegere misericordiam tuam, ut ex perceptione praesentium munerum firma sit exspectatio futurorum.
Collecta
Deus, qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras, excita in Ecclesia tua adoptionis spiritum, ut, corpore et mente renovati, puram tibi exhibeamus servitutem.
Monición
Precibus nostris, carissimi, fratrum nostrorum beatam spem unanimes adiuvemus, ut Pater omnipotens ad fontem regenerationis euntes omni misericordiae suae auxilio prosequatur.
Monición
Dei Patris omnipotentis gratiam, carissimi, super hunc fontem supplices invocemus, ut qui ex eo renascentur adoptionis filiis in Christo aggregentur.
Litanie
Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis. Sancte Michael, ora pro nobis. Sancti Angeli Dei, orate pro nobis. Sancte Ioannes Baptista, ora pro nobis. Sancte Ioseph, ora pro nobis. Sancti Petre et Paule, orate pro nobis. Sancte Andrea, ora pro nobis. Sancte Ioannes, ora pro nobis. Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis. Sancte Stephane, ora pro nobis. Sancte Ignati Antiochene, ora pro nobis. Sancte Laurenti, ora pro nobis. Sanctae Perpetua et Felicitas, orate pro nobis. Sancta Agnes, ora pro nobis. Sancte Gregori, ora pro nobis. Sancte Augustine, ora pro nobis. Sancte Athanasi, ora pro nobis. Sancte Basili, ora pro nobis. Sancte Martine, ora pro nobis. Sancte Benedicte, ora pro nobis. Sancti Francisce et Dominice, orate pro nobis. Sancte Francisce (Xavier), ora pro nobis. Sancte Ioannes Maria (Vianney), ora pro nobis. Sancta Catharina (Senensis), ora pro nobis. Sancta Teresia a Iesu, ora pro nobis. Omnes Sancti et Sanctae Dei, orate pro nobis. Propitius esto, libera nos, Domine. Ab omni malo, libera nos, Domine. Ab omni peccato, libera nos, Domine. A morte perpetua, libera nos, Domine. Per incarnationem tuam, libera nos, Domine. Per mortem et resurrectionem tuam, libera nos, Domine. Per effusionem Spiritus Sancti, libera nos, Domine. Peccatores, te rogamus, audi nos. Ut hos electos per gratiam Baptismi regenerare digneris, te rogamus, audi nos. Ut hunc fontem, regenerandis tibi filiis, gratia tua sanctificare digneris, te rogamus, audi nos. Iesu, Fili Dei vivi, te rogamus, audi nos. Christe, audi nos. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Christe, exaudi nos.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, adesto magnae pietatis tuae sacramentis, et ad recreandos novos populos, quos tibi fons baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte, ut, quod nostrae humilitatis gerendum est mysterio, virtutis tuae impleatur effectu.
Benedictio
Deus, qui invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem operaris effectum, et creaturam aquae multis modis praeparasti, ut baptismi gratiam demonstraret; Deus, cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur, ut iam tunc virtutem sanctificandi aquarum natura conciperet; Deus, qui regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutum; Deus, qui Abrahae filios per Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti, ut plebs, a Pharaonis servitute liberata, populum baptizatorum praefiguraret; Deus, cuius Filius, in aqua Iordanis a Ioanne baptizatus, Sancto Spiritu est inunctus, et, in cruce pendens, una cum sanguine aquam de latere suo produxit, ac, post resurrectionem suam, discipulis iussit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: respice in faciem Ecclesiae tuae, eique dignare fontem baptismatis aperire. Sumat haec acqua Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto, ut homo, ad imaginem tuam conditus, sacramento baptismatis a cunctis squaloribus vetustatis ablutus, in novam infantiam ex aqua et Spiritu Sancto resurgere mereatur. Descendat, quaesumus, Domine, in hanc plenitudinem fontis per Filium tuum virtus Spiritus Sancti, ut omnes, cum Christo consepulti per baptismum in mortem, ad vitam cum ipso resurgant.
Fórmula
Benedicite, fontes, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
Monición
Dominum Deum nostrum, fratres carissimi, suppliciter exoremus, ut hanc creaturam aquae benedicere dignetur, super nos aspergendam in nostri memoriam baptismi. Ipse autem nos renovare dignetur, ut Spiritui, quem accepimus, fideles maneamus.
Benedictio
Domine Deus noster, populo tuo hac nocte sacratissima vigilanti adesto propitius: et nobis, mirabile nostrae creationis opus, sed et redemptionis nostrae mirabilius, memorantibus, hanc aquam benedicere tu dignare. Ipsam enim tu fecisti, ut et arva fecunditate donaret, et levamen corporibus nostris munditiamque praeberet. Aquam etiam tuae ministram misericordiae condidisti: nam per ipsam solvisti tui populi servitutem illiusque sitim in deserto sedasti; per ipsam novum foedus nuntiaverunt prophetae, quod eras cum hominibus initurus; per ipsam denique, quam Christus in Iordane sacravit, corruptam naturae nostrae substantiam in regenerationis lavacro renovasti. Sit igitur haec aqua nobis suscepti baptismatis memoria, et cum fratribus nostris, qui sunt in Paschate baptizati, gaudia nos tribuas sociare.
Monición
Per paschale mysterium, fratres carissimi, in baptismo consepulti sumus cum Christo, ut cum eo in novitate vitae ambulemus. Quapropter, quadragesimali observatione absoluta, sancti baptismatis promissiones renovemus, quibus olim Satanae et operibus eius abrenuntiavimus, et Deo in sancta Ecclesia catholica servire promisimus. Quapropter:
Promissiones
Abrenuntiatis Satanae? Abrenuntio. Et omnibus operibus eius? Abrenuntio. Et omnibus pompis eius? Abrenuntio. Abrenuntiatis peccato, ut in libertate filiorum Dei vivatis? Abrenuntio. Abrenuntiatis seductionibus iniquitatis, ne peccatum vobis dominetur? Abrenuntio. Abrenuntiatis Satanae, qui est auctor et princeps peccati? Abrenuntio. Creditis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae? Credo. Creditis in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, natum ex Maria Virgine, passum et sepultum, qui a mortuis resurrexit et sedet ad dexteram Patris? Credo. Creditis in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam? Credo.
Oratio
Et Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui nos regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique nobis dedit remissionem peccatorum, ipse nos custodiat gratia sua, in Christo Iesu Domino nostro, in vitam aeternam. Amen.
Antífona
Vidi aquam egredientem de templo, a latere dextro, alleluia; et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt et dicent: Alleluia, alleluia.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut, paschalibus initiata mysteriis, ad aeternitatis nobis medelam, te operante, proficiant.
(in hac potíssimum nocte)
Ant. ad communionem
Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis, alleluia.
Post communionem
Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut, quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes.
Benedictiones sollemnes
Benedicat vos omnipotens Deus, hodierna interveniente sollemnitate paschali, et ab omni miseratus defendat incursione peccati. Et qui ad aeternam vitam in Unigeniti sui resurrectione vos reparat, vos praemiis immortalitatis adimpleat. Et qui, expletis passionis dominicae diebus, paschalis festi gaudia celebratis, ad ea festa, quae laetitiis peraguntur aeternis, ipso opitulante, exsultantibus animis veniatis. Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Fórmula
Ite, missa est, alleluia, alleluia. Deo gratias, alleluia, alleluia.
Hebdomada I
Ant. ad introitum
Resurrexi, et adhuc tecum sum, alleluia: posuisti super me manum tuam, alleluia: mirabilis facta est scientia tua, alleluia, alleluia.
Vel: Surrexit Dominus vere, alleluia. Ipsi gloria et imperium per universa aeternitatis saecula, alleluia, alleluia.
Collecta
Deus, qui hodierna die, per Unigenitum tuum, aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti, da nobis, quaesumus, ut, qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus, per innovationem tui Spiritus in lumine vitae resurgamus.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus redémit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis, et glóriam vidi resurgéntis, Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus spes mea: præcédet suos in Galilaéam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére.
Amen. Alleluia.
Super Oblata
Sacrificia, Domine, paschalibus gaudiis exsultantes offerimus, quibus Ecclesia tua mirabiliter renascitur et nutritur.
Ant. ad communionem
Pascha nostrum immolatus est Christus, alleluia; itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis, alleluia, alleluia.
Post communionem
Perpetuo, Deus, Ecclesiam tuam pio favore tuere, ut, paschalibus renovata mysteriis, ad resurrectionis perveniat claritatem.
Formula
Ite, missa est, alleluia, alleluia. Deo gratias, alleluia, alleluia.
Ant. ad introitum
Introduxit vos Dominus in terram fluentem lac et mel; ut lex Domini sit semper in ore vestro, alleluia.
Vel: Resurrexit Dominus a mortuis, sicut dixerat; exsultemus et laetemur omnes, quoniam ipse regnat in aeternum, alleluia.
Collecta
Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole multiplicas, concede famulis tuis, ut sacramentum vivendo teneant, quod fide perceperunt.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera tuorum propitius populorum, ut, confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur.
Ant. ad communionem
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, alleluia.
Post communionem
Exuberet, quaesumus, Domine, mentibus nostris paschalis gratia sacramenti, ut, quos viam fecisti perpetuae salutis intrare, donis tuis dignos efficias.
Ant. ad introitum
Aqua sapientiae potavit eos; firmabitur in illis, et non flectetur, exaltabit eos in aeternum, alleluia.
Collecta
Deus, qui paschalia nobis remedia contulisti, populum tuum caelesti dono prosequere, ut, perfectam libertatem assecutus, in caelis gaudeat, unde nunc in terris exsultat.
Super Oblata
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdat, et ad aeterna dona perveniat.
Ant. ad communionem
Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, alleluia.
Post communionem
Exaudi nos, omnipotens Deus, et familiae tuae corda, cui perfectam baptismatis gratiam contulisti, ad promerendam beatitudinem aptes aeternam.
Ant. ad introitum
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi, alleluia.
Collecta
Deus, qui nos resurrectionis dominicae annua sollemnitate laetificas, concede propitius, ut, per temporalia festa quae agimus, pervenire ad gaudia aeterna mereamur.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, hostias redemptionis humanae, et salutem nobis mentis et corporis operare placatus.
Ant. ad communionem
Cognoverunt discipuli Dominum Iesum in fractione panis, alleluia.
Post communionem
Ab omni nos, quaesumus, Domine, vetustate purgatos, sacramenti Filii tui veneranda perceptio in novam transferat creaturam.
Ant. ad introitum
Victricem manum tuam, Domine, laudaverunt pariter, quia sapientia aperuit os mutum, et linguas infantium fecit disertas, alleluia.
Collecta
Deus, qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da, ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum.
Super Oblata
Hostias, quaesumus, Domine, placatus assume, quas et pro renatis gratanter deferimus, et pro acceleratione caelestis auxilii.
Ant. ad communionem
Populus acquisitionis, annuntiate virtutes eius, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, alleluia.
Post communionem
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium, et gaudia sempiterna concilient.
Ant. ad introitum
Eduxit Dominus populum suum in spe, et inimicos eorum operuit mare, alleluia.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti, da mentibus nostris, ut, quod professione celebramus, imitemur effectu.
Super Oblata
Perfice, Domine, benignus in nobis paschalium munerum votiva commercia, ut a terrenis affectibus ad caeleste desiderium transferamur.
Ant. ad communionem
Dixit Iesus discipulis suis: Venite, prandete. Et accepit panem, et dedit eis, alleluia.
Post communionem
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Ant. ad introitum
Eduxit Dominus populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia, alleluia.
Collecta
Deus, qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas, ad electionem tuam propitius intuere, ut, qui sacramento baptismatis sunt renati, beata facias immortalitate vestiri.
Super Oblata
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Ant. ad communionem
Omnes, qui in Christo baptizati estis, Christum induistis, alleluia.
Post communionem
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede.
Hebdomada II
Ant. ad introitum
Quasi modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, alleluia.
Vel: Accipite iucunditatem gloriae vestrae, gratias agentes Deo, qui vos ad caelestia regna vocavit, alleluia.
Collecta
Deus misericordiae sempiternae, qui in ipso paschalis festi recursu fidem sacratae tibi plebis accendis, auge gratiam quam dedisti, ut digna omnes intellegentia comprehendant, quo lavacro abluti, quo spiritu regenerati, quo sanguine sunt redempti.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, plebis tuae (et tuorum renatorum)oblationes, ut, confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur.
Ant. ad communionem
Mitte manum tuam, et cognosce loca clavorum, et noli esse incredulus, sed fidelis, alleluia.
Post communionem
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseveret.
Ant. ad introitum
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, alleluia.
Collecta
Fac, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui paschalibus remediis innovati, similitudinem terreni parentis evasimus, ad formam caelestis transferamur auctoris.
Super Oblata
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae.
Ant. ad communionem
Stetit Iesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis, alleluia.
Post communionem
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede.
Ant. ad introitum
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam Deo, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, alleluia.
Collecta
Fac nos, quaesumus, omnipotens Deus, Domini resurgentis praedicare virtutem, ut, cuius muneris pignus accepimus, manifesta dona comprehendere valeamus.
Super Oblata
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Ant. ad communionem
Oportuit pati Christum, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam, alleluia.
Post communionem
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient.
Ant. ad introitum
Confitebor tibi in populis, Domine, et narrabo nomen tuum fratribus meis, alleluia.
Collecta
Annua recolentes mysteria, quibus per renovatam originis dignitatem humana substantia spem resurrectionis accepit, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, quod fide recolimus, perpetua dilectione capiamus.
Super Oblata
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur.
Ant. ad communionem
Dicit Dominus: Ego elegi vos de mundo et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat, alleluia.
Post communionem
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.
Ant. ad introitum
Deus, dum egredereris coram populo tuo, iter faciens eis, habitans in illis, terra mota est, caeli distillaverunt, alleluia.
Collecta
Deus, qui pro salute mundi sacrificium paschale effecisti, propitiare supplicationibus populi tui, ut interpellans pro nobis Christus Pontifex noster, nos per id quod nostri est similis reconciliet, per id quod tibi est aequalis absolvat.
Super Oblata
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur.
Ant. ad communionem
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, alleluia.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructus in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus.
Ant. ad introitum
Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, alleluia.
Collecta
Deus, spes et lumen sincerum mentium, da cordibus nostris, te supplices deprecamur, et dignam tibi orationem persolvere, et te semper praeconiorum munere collaudare.
Super Oblata
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant.
Ant. ad communionem
Traditus est Christus Dominus noster propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram, alleluia.
Post communionem
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Ant. ad introitum
Populus acquisitionis, annuntiate virtutes eius, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, alleluia.
Collecta
Depelle, Domine, conscriptum peccati lege chirographum, quod in nobis paschali mysterio per resurrectionem Christi Filii tui vacuasti.
Vel: Deus, qui misericordiae ianuam fidelibus tuis per paschalia mysteria patere voluisti, respice in nos et miserere nostri, ut, qui voluntatis tuae viam, te donante, sequimur, a vitae numquam semitis deviemur.
Super Oblata
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
Ant. ad communionem
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi, alleluia.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum.
Hebdomada III
Ant. ad introitum
Iubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius, alleluia.
Collecta
Semper exsultet populus tuus, Deus, renovata animae iuventute, ut, qui nunc laetatur in adoptionis se gloriam restitutum, resurrectionis diem spe certae gratulationis exspectet.
Super Oblata
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et, cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae.
Ant. ad communionem
A: Cognoverunt discipuli Dominum Iesum in fractione panis, alleluia.
B: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, alleluia.
C: Dixit Iesus discipulis suis: Venite, prandete. Et accepit panem, et dedit eis, alleluia.
Post communionem
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede.
Ant. ad introitum
Surrexit pastor bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et pro grege suo mori dignatus est, alleluia.
Collecta
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, veterem cum suis rationibus hominem deponentes, illius conversatione vivamus, ad cuius nos substantiam paschalibus remediis transtulisti.
Super Oblata
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur.
Ant. ad communionem
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructus in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus.
Ant. ad introitum
Laudem dicite Deo nostro, omnes qui timetis Deum, pusilli et magni, quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi eius, alleluia.
Collecta
Deus, qui renatis ex aqua et Spiritu Sancto caelestis regni pandis introitum, auge super famulos tuos gratiam quam dedisti, ut, qui ab omnibus sunt purgati peccatis, nullis priventur tua pietate promissis.
Super Oblata
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et, cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae.
Ant. ad communionem
Si mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, alleluia.
Post communionem
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede.
Ant. ad introitum
Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare; gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi, alleluia.
Collecta
Adesto, quaesumus, Domine, familiae tuae, et dignanter impende, ut, quibus fidei gratiam contulisti, in resurrectione Unigeniti tui portionem largiaris aeternam.
Super Oblata
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Ant. ad communionem
Surrexit Dominus et illuxit nobis, quos redemit sanguine suo, alleluia.
Post communionem
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient.
Ant. ad introitum
Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est. Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem, alleluia.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, propensius his diebus tuam pietatem consequamur, quibus eam plenius te largiente cognovimus, ut, quos ab erroris caligine liberasti, veritatis tuae firmius inhaerere facias documentis.
Super Oblata
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur.
Ant. ad communionem
Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, alleluia.
Post communionem
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.
Ant. ad introitum
Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem, alleluia.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui gratiam dominicae resurrectionis cognovimus, ipsi per amorem Spiritus in novitatem vitae resurgamus.
Super Oblata
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
Ant. ad communionem
Crucifixus surrexit a mortuis, et redemit nos, alleluia.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum.
Ant. ad introitum
Consepulti estis Christo in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis, alleluia.
Collecta
Deus, qui credentes in te fonte baptismatis innovasti, hanc renatis in Christo concede custodiam, ut, omni erroris incursu devicto, gratiam tuae benedictionis fideliter servent.
Super Oblata
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant.
Ant. ad communionem
Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Hebdomada IV
Ant. ad introitum
Misericordia Domini plena est terra; verbo Domini caeli firmati sunt, alleluia.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut eo perveniat humilitas gregis, quo processit fortitudo pastoris.
Super Oblata
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Ant. ad communionem
Surrexit Pastor bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et pro grege suo mori dignatus est, alleluia.
Post communionem
Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende, et oves, quas pretioso Filii tui sanguine redemisti, in aeternis pascuis collocare digneris.
Ant. ad introitum
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, alleluia.
Collecta
Deus, lux perfecta beatorum, qui nobis tribuisti paschalia mysteria celebrare in terris, fac nos, quaesumus, de gratiae tuae plenitudine in aeterna saecula gaudere.
Super Oblata
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae.
Ant. ad communionem
Stetit Iesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis, alleluia.
Post communionem
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede.
Ant. ad introitum
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam Deo, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, alleluia.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui resurrectionis dominicae mysteria colimus, redemptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur.
Super Oblata
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Ant. ad communionem
Oportuit pati Christum, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam, alleluia.
Post communionem
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient.
Ant. ad introitum
Confitebor tibi in populis, Domine, et narrabo nomen tuum fratribus meis, alleluia.
Collecta
Deus, vita fidelium, gloria humilium, beatitudo iustorum, ad preces supplicum benignus intende, ut, qui promissa tuae sitiunt largitatis, de tua semper abundantia repleantur.
Super Oblata
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur.
Ant. ad communionem
Dicit Dominus: Ego elegi vos de mundo et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat, alleluia.
Post communionem
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.
Ant. ad introitum
Deus, dum egredereris coram populo tuo, iter faciens eis, habitans in illis, terra mota est, caeli distillaverunt, alleluia.
Collecta
Deus, qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem, respice ad pietatis tuae ineffabile sacramentum, ut, quos regenerationis mysterio dignatus es innovare, in his dona tuae perpetuae gratiae benedictionisque conserves.
Super Oblata
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur.
Ant. ad communionem
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, alleluia.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructus in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus.
Ant. ad introitum
Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, alleluia.
Collecta
Deus, qui et libertatis nostrae auctor es et salutis, exaudi supplicantium voces, et, quos sanguinis Filii tui effusione redemisti, fac, ut per te vivere et perpetua in te valeant incolumitate gaudere.
Super Oblata
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant.
Ant. ad communionem
Traditus est Christus Dominus noster propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram, alleluia.
Post communionem
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Ant. ad introitum
Populus acquisitionis, annuntiate virtutes eius, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, alleluia.
Collecta
Deus, qui sollemnitate paschali caelestia mundo remedia benignus operaris, Ecclesiae tuae indulgentiam prosequere, ut observantia temporalis ad vitam proficiat sempiternam.
Super Oblata
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
Ant. ad communionem
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi, alleluia.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum.
Hebdomada V
Ant. ad introitum
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit Dominus; ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam, alleluia.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, semper in nobis paschale perfice sacramentum, ut, quos sacro baptismate dignatus es renovare, sub tuae protectionis auxilio multos fructus afferant, et ad aeternae vitae gaudia pervenire concedas.
Super Oblata
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur.
Ant. ad communionem
Ego sum vitis vera et vos palmites, dicit Dominus; qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, alleluia.
Post communionem
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.
Ant. ad introitum
Surrexit pastor bonus, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et pro grege suo mori dignatus est, alleluia.
Collecta
Familiam tuam, quaesumus, Domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio, ut, Filii tui Unigeniti resurrectione, ab omni pravitate defensa, donis caelestibus prosequatur.
Super Oblata
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur.
Ant. ad communionem
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructus in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus.
Ant. ad introitum
Laudem dicite Deo nostro, omnes qui timetis Deum, pusilli et magni, quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi eius, alleluia.
Collecta
Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, da populo tuo fidei speique constantiam, ut non dubitemus implenda, quae te novimus auctore promissa.
Super Oblata
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et, cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae.
Ant. ad communionem
Si mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, alleluia.
Post communionem
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede.
Ant. ad introitum
Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare; gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi, alleluia.
Collecta
Deus, innocentiae restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda famulorum, ut, quos de incredulitatis tenebris liberasti, numquam a tuae veritatis luce discedant.
Super Oblata
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Ant. ad communionem
Surrexit Dominus et illuxit nobis, quos redemit sanguine suo, alleluia.
Post communionem
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient.
Ant. ad introitum
Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est. Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem, alleluia.
Collecta
Deus, cuius gratia iusti ex impiis et beati efficimur ex miseris, adesto operibus tuis, adesto muneribus, ut quibus inest fidei iustificatio non desit perseverantiae fortitudo.
Super Oblata
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur.
Ant. ad communionem
Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, alleluia.
Post communionem
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.
Ant. ad introitum
Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem, alleluia.
Collecta
Tribue nobis, quaesumus, Domine, mysteriis paschalibus convenienter aptari, ut quae laetanter exsequimur perpetua virtute nos tueantur et salvent.
Super Oblata
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
Ant. ad communionem
Crucifixus surrexit a mortuis, et redemit nos, alleluia.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum.
Ant. ad introitum
Consepulti estis Christo in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis, alleluia.
Collecta
Omnipotens aeterne Deus, qui nobis regeneratione baptismatis caelestem vitam conferre dignatus es, praesta, quaesumus, ut, quos immortalitatis efficis iustificando capaces, usque ad plenitudinem gloriae, te moderante, perveniant.
Super Oblata
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant.
Ant. ad communionem
Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Hebdomada VI
Ant. ad introitum
Vocem iucunditatis annuntiate, et audiatur, annuntiate usque ad extremum terrae: liberavit Dominus populum suum, alleluia.
Collecta
Fac nos, omnipotens Deus, hos laetitiae dies, quos in honorem Domini resurgentis exsequimur, affectu sedulo celebrare, ut quod recordatione percurrimus semper in opere teneamus.
Super Oblata
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur.
Ant. ad communionem
Si diligitis me, mandata mea servate, dicit Dominus. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, alleluia.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructum in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus.
Ant. ad introitum
Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, alleluia.
Collecta
Concede, misericors Deus, ut, quod paschalibus exsequimur institutis, fructiferum nobis omni tempore sentiamus.
Super Oblata
Suscipe munera, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae, et cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae.
Ant. ad communionem
Stetit Iesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis, alleluia.
Post communionem
Populum tuum, quaesumus, Domine, intuere benignus, et, quem aeternis dignatus es renovare mysteriis, ad incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire concede.
Ant. ad introitum
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam Deo, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, alleluia.
Collecta
Praesta nobis, omnipotens et misericors Deus, ut in resurrectione Christi Filii tui percipiamus veraciter portionem.
Super Oblata
Concede, quaesumus, Domine, semper nos per haec mysteria paschalia gratulari, ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae.
Ant. ad communionem
Oportuit pati Christum, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam, alleluia.
Post communionem
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient.
Ant. ad introitum
Confitebor tibi in populis, Domine, et narrabo nomen tuum fratribus meis, alleluia.
Collecta
Annue nobis, quaesumus, Domine, ut, quemadmodum mysterio resurrectionis Filii tui sollemnia colimus, ita et in adventum eius gaudere cum Sanctis omnibus mereamur.
Super Oblata
Deus, qui nos, per huius sacrificii veneranda commercia, unius summaeque divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur.
Ant. ad communionem
Dicit Dominus: Ego elegi vos de mundo et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat, alleluia.
Post communionem
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.
Ant. ad introitum
Deus, dum egredereris coram populo tuo, iter faciens eis, habitans in illis, terra mota est, caeli distillaverunt, alleluia.
Collecta
Deus, qui populum tuum tuae fecisti redemptionis participem, concede nobis, quaesumus, ut de resurrectione dominica perpetuo gratulemur.
Super Oblata
Ascendant ad te, Domine, preces nostrae cum oblationibus hostiarum, ut, tua dignatione mundati, sacramentis magnae pietatis aptemur.
Ant. ad communionem
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, alleluia.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, fructus in nobis paschalis multiplica sacramenti, et fortitudinem cibi salutaris nostris infunde pectoribus.
Ant. ad introitum
Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, alleluia.
Collecta
Post Asc.: Deus, qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas, erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem, ut, cum in maiestate sua Salvator noster advenerit, quos fecisti baptismo renasci, facias beata immortalitate vestiri.
Ante Asc.: Exaudi, Domine, preces nostras, ut, quod tui Verbi sanctificatione promissum est, evangelico ubique compleatur effectu, et plenitudo adoptionis obtineat quod praedixit testificatio veritatis.
Super Oblata
Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant.
Praefatio
Ante Ascensionem:
Post Ascensionem:
Ant. ad communionem
Traditus est Christus Dominus noster propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram, alleluia.
Post communionem
Continua, quaesumus, Domine, quos salvasti pietate custodi, ut, qui Filii tui passione sunt redempti, eius resurrectione laetentur.
Ant. ad introitum
Populus acquisitionis, annuntiate virtutes eius, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum, alleluia.
Collecta
Post Asc.: Deus, cuius Filius ad caelos ascendens Apostolis Sanctum Spiritum dignatus est polliceri, praesta, quaesumus, ut, sicut illi multifaria doctrinae caelestis munera perceperunt, ita nobis quoque spiritalia dona concedas.
Ante Asc.: Mentes nostras, quaesumus, Domine, bonis operibus semper informa, ut, ad meliora iugiter contendentes, paschale mysterium studeamus habere perpetuum.
Super Oblata
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
Praefatio
Ante Ascensionem:
Post Ascensionem:
Ant. ad communionem
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi, alleluia.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum.
In Ascensione Domini. Ad Missam in Vigilia
Ant. ad introitum
Regna terrae cantate Deo, psallite Domino, qui ascendit super caelum caeli; magnificentia et virtus eius in nubibus, alleluia.
Collecta
Deus, cuius Filius hodie in caelos, Apostolis astantibus, ascendit, concede nobis, quaesumus, ut secundum eius promissionem et ille nobiscum semper in terris et nos cum eo in caelo vivere mereamur.
Super Oblata
Deus, cuius Unigenitus, Pontifex noster, semper vivens sedet ad dexteram tuam ad interpellandum pro nobis, concede nos adire cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam tuam consequamur.
Praefatio
Ant. ad communionem
Christus, unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, alleluia.
Post communionem
Quae ex altari tuo, Domine, dona percepimus, accendant in cordibus nostris caelestis patriae desiderium, et quo praecursor pro nobis introivit Salvator, faciant nos, eius vestigia sectantes, contendere.
Hebdomada VII
Ant. ad introitum
Viri Galilaei, quid admiramini aspicientes in caelum? Quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet, alleluia.
Collecta
Fac nos, omnipotens Deus, sanctis exsultare gaudiis, et pia gratiarum actione laetari, quia Christi Filii tui ascensio est nostra provectio, et quo processit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis.
Vel: Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in caelestibus habitemus.
Super Oblata
Sacrificium, Domine, pro Filii tui supplices venerabili nunc ascensione deferimus: praesta, quaesumus, ut his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus.
Ant. ad communionem
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, alleluia.
Post communionem
Omnipotens sempiterne Deus, qui in terra constitutos divina tractare concedis, praesta, quaesumus, ut illuc tendat christianae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia.
Ant. ad introitum
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te. Tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum, vultum tuum requiram; ne avertas faciem tuam a me, alleluia.
Collecta
Supplicationibus nostris, Domine, adesto propitius, ut, sicut humani generis Salvatorem tecum in tua credimus maiestate, ita eum usque ad consummationem saeculi manere nobiscum, sicut ipse promisit, sentiamus.
Super Oblata
Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut, per haec piae devotionis officia, ad caelestem gloriam transeamus.
Ant. ad communionem
Rogo, Pater, ut sint unum, sicut et nos unum sumus, alleluia.
Post communionem
Exaudi nos, Deus, salutaris noster, ut per haec sacrosanta mysteria in totius Ecclesiae confidamus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite.
Ant. ad introitum
Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes usque ad ultimum terrae, alleluia.
Collecta
Adveniat nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus Sancti, qua voluntatem tuam fideli mente retinere, et pia conversatione depromere valeamus.
Super Oblata
Sacrificia nos, Domine, immaculata purificent, et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem.
Ant. ad communionem
Non vos relinquam orphanos, dicit Dominus: veniam ad vos iterum, et gaudebit cor vestrum, alleluia.
Post communionem
Populo tuo, quaesumus, Domine, adesto propitius, et, quem mysteriis caelestibus imbuisti, fac ad novitatem vitae de vetustate transire.
Ant. ad introitum
Ego sum primus et novissimus; et vivus et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, alleluia.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter inhabitando perficiat.
Super Oblata
Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut, per haec piae devotionis officia, ad caelestem gloriam transeamus.
Ant. ad communionem
Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in sui commemorationem nos Filius tuus facere praecepit, in nostrae proficiant caritatis augmentum.
Ant. ad introitum
Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate Deo in voce exsultationis, alleluia.
Collecta
Ecclesiae tuae, misericors Deus, concede propitius, ut, Sancto Spiritu congregata, toto sit corde tibi devota, et pura voluntate concordet.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificia tuis instituta praeceptis, et sacris mysteriis, quae debitae servitutis celebramus officio, sanctificationem tuae nobis redemptionis dignanter adimple.
Ant. ad communionem
Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Gratiam tuam nobis, Domine, semper accumulet divini participatio sacramenti, et, sua nos virtute mundando, tanti muneris capaces indesinenter efficiat.
Ant. ad introitum
Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno, alleluia.
Collecta
Spiritus tuus, quaesumus, Domine, spiritalia nobis dona potenter infundat, ut det nobis mentem, quae tibi sit placita, et aptet nos tuae propitius voluntati.
Super Oblata
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
Ant. ad communionem
Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Percepta mysteria, quaesumus, Domine, et eruditione nos instruant et participatione restaurent, ut ad spiritalia mereamur munera pervenire.
Ant. ad introitum
Dilexit nos Christus, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo, alleluia.
Collecta
Deus, qui nobis aeternitatis aditum glorificatione Christi tui et Sancti Spiritus illuminatione reserasti, concede, quaesumus, ut, tanti doni particeps, devotio nostra proficiat, et ad fidei transferamur augmentum.
Super Oblata
Hostias populi tui, quaesumus, Domine, miseratus intende, et, ut tibi reddantur acceptae, conscientias nostras Sancti Spiritus emundet adventus.
Ant. ad communionem
Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Deus, cuius mysteriis mundamur et pascimur, tribue, quaesumus, ut eorum nobis indulta refectio vitam conferat sempiternam.
Ant. ad introitum
Erant discipuli perseverantes unanimiter in oratione, cum mulieribus et Maria Matre Iesu, et fratribus eius, alleluia.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui paschalia festa peregimus, haec, te largiente, moribus et vita teneamus.
Super Oblata
Mentes nostras, quaesumus, Domine, Spiritus Sanctus adveniens divinis praeparet sacramentis, quia ipse est remissio omnium peccatorum.
Ant. ad communionem
Spiritus Sanctus, ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Annue, Domine, nostris precibus miseratus, ut, sicut de praeteritis ad nova sumus sacramenta translati, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur.
Ant. ad introitum
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per inhabitantem Spiritum eius in nobis, alleluia.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri, praesta, ut, gentium facta dispersione, divisiones linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregentur.
Vel: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat, et lux tuae lucis corda eorum, qui per tuam gratiam sunt renati, Sancti Spiritus illustratione confirmet.
Super Oblata
Praesentia munera, quaesumus, Domine, Spiritus tui benedictione perfunde, ut per ipsa Ecclesiae tuae ea dilectio tribuatur, per quam salutaris mysterii toto mundo veritas enitescat.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus. Tu enim, sacramentum paschale consummans, quibus, per Unigeniti tui consortium, filios adoptionis esse tribuisti, hodie Spiritum Sanctum es largitus; qui, principio nascentis Ecclesiae, et cunctis gentibus scientiam indidit deitatis, et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociavit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Ultimo festivitatis die, stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat, alleluia.
Post communionem
Haec nobis, Domine, munera sumpta proficiant, ut illo iugiter Spiritu ferveamus, quem Apostolis tuis ineffabiliter infudisti.
Ant. ad introitum
Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis, alleluia.
Vel: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per inhabitantem Spiritum eius in nobis, alleluia.
Collecta
Deus, qui sacramento festivitatis hodiernae universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus Sancti dona defunde, et, quod inter ipsa evangelicae praedicationis exordia operata est divina dignatio, nunc quoque per credentium corda perfunde.
Secuentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte caélitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum,
veni, dator múnerum,
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solátium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Super Oblata
Praesta, quaesumus, Domine, ut, secundum promissionem Filii tui, Spiritus Sanctus huius nobis sacrificii copiosius revelet arcanum, et omnem propitius reseret veritatem.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus. Tu enim, sacramentum paschale consummans, quibus, per Unigeniti tui consortium, filios adoptionis esse tribuisti, hodie Spiritum Sanctum es largitus; qui, principio nascentis Ecclesiae, et cunctis gentibus scientiam indidit deitatis, et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociavit. Quapropter, profusis paschalibus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt, sine fine dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, loquentes magnalia Dei, alleluia.
Post communionem
Deus, qui Ecclesiae tuae caelestia dona largiris, custodi gratiam quam dedisti, ut Spiritus Sancti vigeat semper munus infusum, et ad aeternae redemptionis augmentum spiritalis esca proficiat.
Formula
Ite, missa est, alleluia, alleluia. Deo gratias, alleluia, alleluia.