Memoráre, o puríssime Sponse Vírginis Maríae, o dulcis Protéctor mi, sancte Ioseph, non esse audítum a saeculo, quemquem ad tua implorántem auxília, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum. Ego tali animátus confidéntia ad te vénio, tibíque férvide me comméndo. Noli, quaeso, o Pater putatíve Redemptóris, verba mea despícere, sed áudi propítius. Amen.
Vírginum custos et pater, sancte Joseph, cuius fidéli custódiae ipsa Innocéntia Christus Iesus et Virgo vírginum María commísa fuit: te per hoc utrúmque caríssimum pignus Iesum et Maríam óbsecro et obtéstor, ut me, ab omni immundítia praeservátum, mente incontamináta, puro corde et casto córpore Iesu et Maríae semper fácias castíssime famulári. Amen.
O Sancte Ioseph! qui in suavíssimo Iesu cliéntis tui, et dulcíssimae spónsae tuae Maríae compléxu ex hac vita emigrásti: succúrre mihi, o S. Pater! cum Iesu et María, tunc potíssimum, quando mors vitae meae finem impónet; illúdque (quod únice peto) solátium mihi ímpetra, ut in iísdem sanctíssimis Iesu et Maríae bráchiis exspírem. In manus vestras vivens et móriens comméndo spíritum meum, Iesus, María, Ioseph! Amen.
Deus, qui ineffábili providéntia beátum Ioseph sanctíssimae Genetrícis tuae spónsum elígere dignátus es: praesta quaesumus, ut quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in caelis. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum. Amen.
Te Joseph celebrent agmina caelitum:
Te cuncti resonent christianum chori:
Qui clarus meritis, junctus es inclytae,
Casto foedere, Virgini.
Almo cum tumidam germine conjugem
Admirans, dubio tangeris anxius,
Afflatu superi Flaminis Angelus
Conceptum puerum docet.
Tu natum Dominum stringis; ad exteras
Aegypti profugum tu sequeris plagas;
Amissum Solymis quaeris, et invenis,
Miscens gaudia fletibus.
Post mortem reliquos mors pia consecrat,
Palmamque emeritos gloria suscipit:
Tu vivens, superis par, frueris Deo,
Mira sorte beatior.
Nobis, summa Trias, parce precantibus,
Da Joseph meritis, sidera scandere;
Ut tandem liceat nos tibi perpetim
Gratum promere canticum.