Alma Redemptóris Mater,
quae pérvia caeli porta manes,
et stella maris, sucúrre cadénti,
súrgere qui curat, pópulo:
Ángelus Dómini nuntiávit Maríae
Et concépit de Spíritu Sancto.
Ave María…
Ecce ancílla Dómini,
Fiat mihi secúndum verbum tuum.
Ave María…
Et Verbum caro factum est,
Et habitávit in nobis.
Ave María…
Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix
Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oremus: Grátiam tuam, quaesumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognóvimus, per Passiónem eius et Crucem ad Resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Atribuido a Fortunato, obispo de Poitiers (†609)
Ave, maris stella,
Dei mater alma
atque semper virgo,
felix caeli porta.
Sumens illud Ave,
Grabriélis ore,
funda nos in pace,
mutans Evae nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen caecis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem,
sumat per te preces
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos,
mites fac et castos.
Vitam praesta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum,
semper collaetémur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto,
tribus honor unus. Amen.
Ave, Regína caelórum,
ave, Dómina Angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.
Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllae suae.
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles; esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiae, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in saecula.
Glória Patri…
O María, sine labe concépta, ora pro nobis, qui confúgimus ad te; o Refúgium peccatórum, Mater agonizántium, noli nos derelínquere in hora éxitus nostri, sed ímpetra nobis dolórem perféctum, sincéram contritiónem, remissiónem peccatórum nostrórum, sanctíssimi Viátici dignam receptiónem, extrémae Unctiónis Sacraménti corroboratiónem, ut magis secúri praesentári valeámus ante thronum iusti, sed et misericórdis Iúdicis, Dei et Redemptóris nostri. Amen.
Regína Caeli, laetáre; alleluia.
Quia cum meruísti, portare; alleluia.
Resurréxit sicut díxit; alleluia.
Ora pro nobis Deum; alleluia.
Gáude et laetáre, Virgo María; alleluia.
Quia surréxit Dóminus vere; alleluia.
Oremus: Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi mundum laetificáre dignátus es, praesta quaesumus, ut per eius Genitrícem Vírginem Maríam perpétuae capíamus gaudia vitae. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Sancta María, succúrre míseris, iuva pusillánimes, réfove flébiles, ora pro pópulo, intervéni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam commemorationem.