«    Ad Sanctissimam Eucharistiam    » 

Adoratio ad Sanctissimam Eucharistiam
Adoro te devote
Antiphonae Mariae post Benedictione
Pange lingua
Expositio et Benedictio cum Ss.mo Sacramento
Litaniae «De Sanctissimo Sacramento»
O sacrum convivium
O salutáris Hóstia
Oratio S. Alphonsi ante SS. Sacramentum
Visitatio Sanctissimi Sacramenti

  Adoratio ad Sanctissimam Eucharistiam

Te, Iesu, verum Deum et hóminem hic in sancta Eucharístia praeséntem, in génua humíllime provolútus, cum fidélibus terrae et Sanctis caeli mente coniúnctus, adóro; ac pro tanto benefício íntime gratus, te Iesu, infiníte perféctum atque infiníte amábilem ex toto corde díligo.

Da mihi grátiam ne ullo modo te unquam offéndam, atque ut, tua hac in terra eucharística praeséntia recreátus, ad tua aetérna ac beáta in caelis praeséntia una cum María perfruéndum mérear perveníre. Amen.

  Adoro te devote

Adóro te, devóte, látens déitas,
quae sub his figúris vere látitas.
Tibi se cor meum totum súbiicit,
quia te contémplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur,
sed audítu solo tuto créditur;
credo quidquid dixit Dei Fílius:
nil hoc verbo veritátis vérius.
In Cruce latébat sola déitas,
at hic latet simul et humánitas;
ambo tamen crédens atque cónfitens,
peto quod petívit latro pœnitens.
Plagas, sicut Thómas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor;
fac me tibi semper magis crédere,
in te spem habére, te dilígere.
O memoriále mortis Dómini!
Panis vivus, vitam praestans hómini;
praesta meae menti de te vívere,
et te illi semper dulce sápere.
Pie pellicáne, Iesu Dómine,
me immundum munda tuo sánguine:
cuius una stilla salvum fácere
totum mundum quit ab omni scélere.
Iesu, quem velátum nunc aspício,
oro, fiat illud quod tam sítio;
ut te reveláta cernens fácie,
visu sim beátus tuae gloriae.
Amen.

  Antiphonae Mariae post Benedictione

Los sábados se puede rezar o cantar la Salve o alguna otra antífona mariana apropiada para el tiempo litúrgico (Adviento, Navidad, Cuaresma, Pascua).

En cualquier tiempo se puede rezar o cantar la Salve:

Salve, Regína, mater misericórdiae; vita dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxules fílii Hevae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte, et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!

Al terminar, se reza o canta:

Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus: Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósae Vírginis Matris Maríae corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, praeparásti: da, ut cuius commemoratióne laetámur, eius pia intercessióne, ab instántibus malis, et a morte perpétua liberémur. Per eumdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
Amen.

En el Tiempo de Adviento se reza o se canta Alma Redemptóris Mater:

Alma Redemptóris Mater,
quae pérvia caeli porta manes,
et stella maris, sucúrre cadénti,
súgere qui curat, pópulo:

Tu quae genuísti, natúra miránte,
tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius,
Gabriélis ab ore sumens illud Ave,
peccatórum miserére.

Al terminar, se reza o canta:

Ángelus Dómini nuntiávit Mariae.
Et concépit de Spíritu Sancto.

Orémus: Grátiam tuam, quaesumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognóvimus, per Passiónem eius et Crucem ad Resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
Amen.

En el Tiempo de Navidad se reza o se canta Alma Redemptóris Mater

Alma Redemptóris Mater,
quae pérvia caeli porta manes,
et stella maris, sucúrre cadénti,
súgere qui curat, pópulo:

Tu quae genuísti, natúra miránte,
tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius,
Gabriélis ab ore sumens illud Ave,
peccatórum miserére.

Al terminar, se reza o canta:

Post partum, Virgo, invioláta permansísti.
Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Orémus: Deus, qui Fílium tuum, verbum salútis et panem vitae, e caelo in alvum sanctae Vírginis misísti, concéde ut Christum sicut ipsa accipiámus, eius verba corde retinéntes et salútis mystéria fide celebrántes. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
Amen.

Durante la Cuaresma se reza o se canta Ave, Regina caelorum

Ave, Regína caelórum,
ave, Dómina Angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gáude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa;
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.

Al terminar, se reza o canta:

Dignáre me laudáre te, Virgo sacráta.
Da mihi virtútem contra hostes tuos.

Orémus: Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostrae praesídium, ut, qui sanctae Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
Amen.

En Tiempo Pascual se reza o se canta el Regina caeli:

Regína Caeli, laetáre; alleluia.
Quia cum meruísti, portare; alleluia.

Resurréxit sicut díxit; alleluia.
Ora pro nobis Deum; alleluia.

Al terminar, se reza o canta:

Gáude et laetáre, Virgo María; alleluia.
Quia surréxit Dóminus vere; alleluia.

Orémus: Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi mundum laetificáre dignátus es, praesta quaesumus, ut per eius Genitrícem Vírginem Maríam perpétuae capíamus gaudia vitae. Per eumdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
Amén.

  Hymnus Pange lingua

Pange, língua, gloriósi
córporis mystérium.
sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium,
fructus ventris generósi
rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus
ex intácta Vírgine,
et in mundo conversátus,
sparso verbi sémine,
sui moras incolátus
miro cláusit órdine.

In suprémae nocte cœnae,
recumbens cum frátribus,
observáta lege plene,
cibis in legálibus,
cibum turbae duodénae
se dat suis mánibus.

Verbum caro, panem verum,
Verbo carnem éfficit:
Fitque sanguis Christi merum,
etsi sensus déficit,
ad firmándum cor sincérum
sola fides súfficit.

Tantum ergo Sacraméntum
venerémur cérnui;
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
praestet fides suppleméntum
sénsuum deféctui.

Genitóri, Genitóque
laus et iubilátio;
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio. Amen.

Panem de caelo praestitísti eis (T.P. Allelúia).
Omne delectaméntum in se habéntem (T.P. Allelúia).

Orémus: Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti, tríbue quaesumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum. Amen.

  Expositio et Benedictio cum Ss.mo Sacramento

Pange lingua

Pange, língua, gloriósi
Córporis mystérium.
Sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium,
fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.

Lectio verbi Dei

1Co 11, 23-26

Fratres: Ego enim accepi a Dómino, quod et trádidi vobis quoniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis, est; hoc fácite in meam commemorationem”; similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “Hic calix novum testamentum est in meo sánguine; hoc fácite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem”. Quotiescumque enim manducábitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Dómini annuntiatis, donec veniat.

Tantum ergo

Tantum ergo Sacraméntum
venerémur cérnui;
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
praestet fides supplementum
sénsuum deféctui.

Genitóri, Genitóque
laus et iubilátio;
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio. Amen.

Panem de caelo praestitísti eis (T.P. Allelúia).
Omne delectaméntum in se habéntem (T.P. Allelúia).

Orémus: Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti, tríbue quaesumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum. Amen.

Alabanzas de desagravio  

Bendito sea Dios.
Bendito sea su santo Nombre.
Bendito sea Jesucristo, Dios y Hombre verdadero.
Bendito sea el Nombre de Jesús.
Bendito sea su Sacratísimo Corazón.
Bendita sea su Preciosísima Sangre.
Bendito sea Jesús en el Santísimo Sacramento del altar.
Bendito sea el Espíritu Santo Paráclito.
Bendita sea la excelsa Madre de Dios, María Santísima.
Bendita sea su Santa e Inmaculada Concepción.
Bendita sea su gloriosa Asunción.
Bendito sea el Nombre de María, Virgen y Madre.
Bendito sea san José, su castísimo esposo.
Bendito sea Dios en sus ángeles y en sus santos.
Amen.

Salmo 116 (Laudate Dóminum):

Laudáte Dóminum omnes gentes,
laudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius;
et véritas Dómini manet in aetérnum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto;
sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen.

  Litaniae «De Sanctissimo Sacramento»

I.

vel A
Kýrie, eléison. R/. Kýrie, eléison
Christe, eléison. R/. Christe, eléison
Kýrie, eléison. R/. Kýrie, eléison
Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos
Christe, exáudi nos. R/. Christe, exáudi nos

vel B

Pater de caelis, Deus, R/. miserére nobis
Fili, Redémptor mundi, Deus,
Spíritus Sancte, Deus,
Sancta Trínitas, unus Deus,

II

Panis vive, qui de caelo descendísti, R/. miserére nobis
Deus abscónditus et Salvátor,
Fruméntum electórum,
Hóstia sancta,
Hóstia vivens,
Hóstia Deo placens, miserére nobis
Angelórum esca,
Manna abscónditum,
Oblátio munda,
Iuge sacrifícium,
Agne absque mácula,
Mensa puríssima,
Cibus et convívia,
Calix benedictiónis,
Offerens et oblátio,
Mystérium fídei,
Sacraméntum pietátis,
Vínculum caritátis
Memória mirabílium Dei,
Panis supersubstantiális,
Incruéntum sacrifícium,
Sacrosánctum et augustíssimum mystérium,
Divínum immortalitátis phármacum,
Gratiárum potíssimum adiuméntum,
Praecélsum et venerábile Sacraméntum,
Sacrifícium ómnium sanctíssimum,
Verbum caro factum, hábitans in nobis,
Caeléste antídotum, quo a peccátis praeservámur,
Sacratíssima Domínicae Passiónis commemorátio,
Stupéndum supra ómnia miráculum,
Donum transcéndens omnem plenitúdinem,
Memoriále praecípuum divíni amóris,
Divitiárum Dei infinítum thesáurum,
Treméndum ac vivíficum Sacraméntum,
Reféctio animárum sanctárum,
Dulcíssimum convívium, cui minístrant Angeli,
Sacrifícium vere propitiatórium pro vivis et defúnctis,
Viáticum in Dómino moriéntium,
Pignus futúrae glóriae,
Propítius esto, R/. líbera nos, Dómine

III

Ab indígna Córporis et Sánguinis tui susceptióne, R/. líbera nos, Dómine
A concupiscéntia carnis,
A concupiscéntia oculórum,
A supérbia vitae,
Ab omni peccándi occasióne,

IV

Per desidérium illud, quo hoc Pascha cum discípulis manducáre desiderásti, R/. líbera nos, Dómine
Per summam humilitátem, qui discipulórum pedes lavásti,
Per ardentíssimam caritátem, qua hoc divínum Sacraméntum instituísti,
Per Sánguinem tuum pretiósum, quem nobis in altári reliquísti,
Per quinque vúlnera huius tui Córporis sacratíssimi, quod pro nobis suscepísti,

V

Peccatóres, R/. te rogámus, audi nos
Ut in nobis fidem, reveréntiam et devotiónem erga hoc admirábile Sacraméntum augére et conserváre dignéris,
Ut ad frequéntem usum Eucharístiae per veram peccatórum confessiónem nos perdúcere dignéris,
Ut nos ab omni haéresi, perfídia ac cordis caecitáte liberáre dignéris,
Ut sanctíssimi huius Sacraménti pretiósos et caeléstes fructus nobis impertíri dignéris,
Ut in hora mortis nostrae hoc caelésti viático nos confortáre et muníre dignéris,
Iesu, Fili Dei,

VI
vel A

Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos
Christe, exáudi nos. R/. Christe, exáudi nos

vel B

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, R/. parce nobis, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, R/. exáudi nos, Dómine
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, R/. miserére nobis, Dómine

Orémus. Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuae memóriam reliquísti, tríbue, quaésumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuae fructum in nobis iúgiter sentiámus Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum.

  O sacrum convivium

O sacrum convívium, in quo Christus súmitur, recólitur memória passiónis eius, mens implétur grátia et futúrae glóriae nobis pignus datur.

O quam suávis est, Dómine, spíritus tuus! qui ut dulcédinem tuam in fílios demonstráres, pane suavíssimo de caelo praestito, esuriéntes reples bonis, fastidiósos dívites dimíttens inánes.

  O salutáris Hóstia

O salutáris Hóstia.
quae caeli pandis óstium.
Bella premunt hostília;
da robur fer auxílium.

Uni trinóque Dómino
sit sempitérna glória:
qui vitam sine término,
nobis donet in pátria.
Amen.

  Oratio S. Alphonsi ante SS. Sacramentum

Dómine Iesu Christe, qui, amóre hóminum ductus, in hoc Sacraménto diu noctúque immoráris, pietáte et amóre pleníssimus; qui exspéctas, ádvocas, excipísque eos omnes qui ad te, salutándi grátia, véniunt: te ego in Altáris Sacraménto praeséntem credo, adóro et ex abýsso níhili mei, et ago tibi grátias, pro ómnibus quidem in me collátis benefíciis, sed praesértim pro eo quod mihi hoc Sacraménto te ipse donásti, quod sanctíssimam Matrem tuam Maríam mihi dedísti in advocátam, et quod me vocásti, qui te hac in aede salutárem.

Salúto ígitur hódie amantíssimum Cor tuum, animóque inténdo, illud salutáre his tribus de causis: primum, ut tibi pro tanto dono grates persólvam; deínde, ut de iniúriis, quas hoc in Sacraménto tui inimíci tibi ínferunt, satisfáciam; postrémo, ut hac salutatióne te adórem ómnibus terrárum locis, ubi in Sacraménto praesens minus cóleris magísque deséreris.

Díligo te, mi Iesu, ex toto corde. Paenitet me tóties olim displicuísse infinítae bonitáti tuae. Státuo, te adiuvánte, non ámplius offéndere ánimum tuum; et in praeséntia, quantúmvis miser, totum me tibi cónsecro, tibi me totum dono, omníque meae voluntáti, afféctibus, desidériis et rebus meis ómnibus renúntio. Ex hocce die tu deínceps de me meísque univérsis, quod tibi gratum, fácito. Ego nihil rogo, nihil opto, nisi sanctum amórem tuum, perseverántiam in bono usque ad finem et tuae voluntátis exsecutiónem perféctam.

Comméndo tibi deténtas in purgatório ánimas, praeprímis quae se sanctíssimo Sacraménto et sanctíssimae Maríae devotíssimas exhibébant. Omnes item míseros peccatóres tibi comméndo. Coniúngo dénique, mi Salvátor, omnes meos afféctus cum afféctibus amantíssimi Cordis tui, eósque sic coniúnctos tuo aetérno Patri óffero, tuo illum nómine rogans, ut eos tui amóre accípiat et exáudiat.