Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus (Rm 14, 8).
Orémus: Proficíscere, ánima christiána, de hoc mundo, in nómine Dei Patris omnipoténtis, qui te creávit, in nómine Iesu Christi Fílii Dei vivi, qui pro te passus est, in nómine Spíritus Sancti, qui in te effússus est; hódie sit in pace locus tuus et habitátio tua apud Deum in sancta Sion, cum sancta Dei Genetríce Vírgine María, cum sancto Ioseph, et ómnibus Ángelis et Sanctis Dei.
Comméndo te omnipoténti Deo, caríssime frater, et ei, cuius es creatúra, commítto, ut ad auctórem tuum, qui te de limo terrae formávit, revertáris. Tibi ítaque egrediénti de hac vita Sancta María, Ángeli et omnes Sancti occúrrant. Líberet te Christus, qui pro te crucifíxus est, líberet te Christus, qui pro te mori dignátus est, constítuat te Christus, Fílius Dei vivi, intra paradísum suum et inter oves suas te verus ille Pastor agnóscat. Ille ab ómnibus peccátis tuis te absólvat atque inter eléctos suos te constítuat. Redemptórem tuum fácie ad fáciem vídeas et contemplatióne Dei potiáris in saecula saeculórum.
Amen.
Súscipe, Dómine, servum tuum in locum sperándae sibi salvatiónis a misericórdia tua.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, ex ómnibus tribulatiónibus.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Noe de dilúvio.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Abraham de Ur Chaldeórum.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Iob de passiónibus suis.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Móysen de manu Pharaónis.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Daniélem de lacu leónis.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti tres puéros de camíno ignis ardéntis et de manu regis iníqui.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Susánnam de falso crímine.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti David de manu regis Saul et de manu Góliae.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, sicut liberásti Petrum et Paulum de carcéribus.
Amen.
Líbera, Dómine, servum tuum, per Iesum Salvatórem nostrum, qui pro nobis mortem súbiit amáram nobísque vitam donávit aetérnam.
Amen.
Commendámus tibi, Dómine, fámulum tuum N. precamúrque te, Dómine Iesu Christe, Salvátor mundi, ut propter quem ad terram misericórditer descendísti, in gaudium regni tui benígnus accípias. Licet enim peccáverit, Patrem et Fílium et Spíritum Sanctum non negávit, sed crédidit, et Deum, qui fecit ómnia, fidéliter adorávit.
Potest etiam dici vel cantari Salve antiphona.
Statim post exspirationem dicatur:
Subveníte, Sancti Dei, ocúrrite, Ángeli Dómini.
Suscipiéntes ánimam eius, offeréntes eam in conspéctu Altíssimi.
Suscípiat te Christus, qui vocávit te, et in sinum Abrahae Ángeli dedúcant te.
Suscipiéntes ánimam eius, offeréntes eam in conspéctu Altíssimi.
Réquiem aetérnam † dona ei, Dómine, et lux perpétua lúceat ei.
Offeréntes eam in conspéctu Altíssimi.
Orémus: Tibi, Dómine, commendámus fámulum tuum N., ut defúnctus saeculo tibi vivat, et quae per fragilitátem humánae conversatiónis peccáta commísit, tu vénia misericordíssimae pietátis abstérge. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Ne recordéris peccáta mea, Dómine.
Dum véneris iudicáre saeculum per ignem.
Dírige, Dómine, Deus meus, in conspéctu tuo viam meam.
Dum véneris iudicáre saeculum per ignem.
Réquiem aetérnam dona ei (eis), Dómine, et lux perpétua lúceat ei (eis).
Dum véneris iudicáre saeculum per ignem.
Kýrie, eléison, Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster...
Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Sed líbera nos a malo.
A porta ínferi.
Erue, Dómine, ánimam eius (ánimas eórum).
Requiescat (-ant) in pace.
Amen.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
Et clámor meus ad te véniat.
Sacerdotes addunt:
Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu túo.
Orémus: Absólve, quaesumus, Dómine, ánimam fámuli tui (fámulae tuae) N. ab omni vínculo delictórum: ut, in resurrectiónis glória, inter Sanctos et eléctos tuos resuscitatus (resuscitata) respíret. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Réquiem aetérnam dona ei (eis), Dómine.
Et lux perpétua lúceat ei (eis).
Requiescat (-ant) in pace.
Amen.
Ánima eius (ánimae eórum) et ánimae ómnium fidélium defunctórum per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
Amen.
In nómine Patris, et Fílii et Spíritus Sancti.
Amen.
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
Amen.
De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exáudi vocem meam.
Sperávit ánima mea in Dómino.
Fiant aures tuae intendéntes in vocem deprecatiónis meae.
Sperávit ánima mea in Dómino.
Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit?
Sperávit ánima mea in Dómino.
Quia apud te propitiátio est, et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sperávit ánima mea in Dómino.
Sustínuit ánima mea in verbo eius; sperávit ánima mea in Dómino.
Sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutina usque ad noctem, speret Ísraël in Dómino.
Sperávit ánima mea in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia: et copiosa apud eum redémptio.
Sperávit ánima mea in Dómino.
Pro Operis Dei fidelibus Societatisque Sacerdotalis Sanctae Crucis sociis et benefactoribus defunctis:
Oremus: Deus, véniae largítor et humánae salútis amátor: quaesumus cleméntiam tuam, ut óperis Dei fidéles Societatísque Sacerdotális Sanctae Crucis sócios et benefactóres qui ex hoc saeculo transiérunt, Beáta María semper Vírgine et Sancto Ioseph intercedéntibus, cum Sancto Iosephmaría et ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuae beatitúdinis consórtium perveníre concédas.
Pro Avibus ceterisque parentibus, necnon pro Operis Dei fidelium Socieatisque Sacerdotalis Sanctae Crucis sociorum propinquis defunctis:
Deus, qui nos patrem et matrem honoráre ac propínquos dilígere praecepísti: miserére cleménter animábus paréntum Conditóris nostri necnon paréntum et propinquórum nostrórum, eorúmque peccáta dimítte; nosque eos in aetérnae claritátis gáudio fac vidére.
Pro omnibus fidelibus defunctis:
Fidélium, Deus, ómnium cónditor et redémptor: animábus famulórum, famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saecula saeculórum.
Amen.
Réquiem aetérnam dona eis, Dómine.
Et lux perpétua lúceat eis.
Requiéscant in pace.
Amen.
Ánimae eórum et ánimae ómnium fidélium defunctórum per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
Amen.
Inclína, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur, ut fámulum tuum N., quem in hoc saeculo tuo pópulo misericórditer aggregásti, in pacis a lucis regióne constítuas, et sanctórum tuórum concédas esse consórtem. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere, te súpplices exorámus pro fámulo tuo N., quem (hódie) ad te migráre iussísti, ut, quia in te sperávit et crédidit, concédas eum ad veram pátriam perdúci, et gáudiis pérfrui sempitérnis. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deus indulgentiárum, da fámulo tuo N., cuius anniversárium depositiónis diem celebrámus, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem et lúminis claritátem. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deus, qui Ecclésiae tuae fámulum tuum Papam nostrum N. ineffábili tua dispositióne praeésse voluísti, praesta, quaesumus, ut, qui Fílii tui vices gerébat in terris, ab ipso in glória recipiátur aetérna. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deus, qui inter apostólicos sacerdótes fámulum tuum N. epíscopum (cardinálem) pontificáli fecísti dignitáte vigére, praesta, quaesumus, ut eórum quoque perpétuo aggregétur consórtio. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Praesta, quaesumus, Dómine, ut fámulus tuus N. sacérdos, quem in hoc saeculo commorántem sacris munéribus decorásti, in caelesti sede gloriósus semper exsúltet. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Orémus: Deus, qui nos patrem et matrem honoráre praecepísti: miserere clementer animábus paréntum nostrórum, eorúmque peccáta dimítte; nosque eos in aetérnae claritátis gáudio fac vidére. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Fidélium, Deus, ómnium cónditor et redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, píis supplicatiónibus consequántur. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Dies irae, dies illa
solvet saeclum in favílla:
teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
quando iudex est ventúrus,
cuncta stricte discussúrus!
Tuba mirum spargens sonum
per sepúlcra regiónum,
coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
cum resúrget creatura,
iudicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
in quo totum continétur,
unde mundus iudicétur.
Iudex ergo cum sedébit,
quidquid latet apparébit:
nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
cum vix iustus sit secúrus?
Rex treméndae maiestátis,
qui salvándos salvas gratis,
salva me fons pietátis.
Recordáre, Iesu pie,
quod sum causa tuae viae,
ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedísti lassus:
redemísti Crucem passus:
tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultiónis,
donum fac remissiónis
ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
culpa rubet vultus meus;
supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
et latrónem exaudísti,
mihi quoque spem dedísti.
Preces meae non sunt dignae,
sed tu bonus fac benígne,
ne perénni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequéstra,
státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
flammis ácribus addíctis,
voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
cor contrítum quasi cinis:
gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
qua resúrget ex favílla
iudicándus homo reus:
Huic ergo parce, Deus.
pie Iesu Dómine,
dona eis réquiem. Amen.