Ianuarius
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Ant. ad introitum
Sapientiam Sanctorum narrent populi, et laudes eorum nuntiet Ecclesia; nomina autem eorum vivent in saeculum saeculi.
Collecta
Deus, qui Ecclesiam tuam beatorum episcoporum Basilii et Gregorii exemplis et doctrinis dignatus es illustrare, concede, quaesumus, ut tuam discamus in humilitate veritatem et eam in caritate fideliter operemur.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, hoc sacrificium populi tui, ut, quod tibi in honore beatorum Basilii et Gregorii offertur ad gloriam, nobis tribuas ad salutem perpetuam.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Nos praedicamus Christum crucifixum, Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam.
Post communionem
Mensa caelestis, omnipotens Deus, in omnibus festivitatem beatorum Basilii et Gregorii celebrantibus supernas vires firmet et augeat, ut et fidei donum integrum custodiamus, et per ostensum salutis tramitem ambulemus.
Ant. ad introitum
In nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Collecta
Deus, qui salutem humani generis in Verbi tui incarnatione fundasti, da populis tuis misericordiam quam deposcunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigeniti tui, nomen aliud invocandum.
Super Oblata
Largitatis tuae munera deferentes, quaesumus, Domine, ut sicut Christo usque ad mortem oboedienti salutiferum nomen dedisti, ita nobis eius virtute muniri concede.
Praefatio
II de SS.MA Eucharistia
Ant. ad communionem
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Post communionem
Hostia sumpta, Domine, quam Christi nomen honorantes tuae obtulimus maiestati, gratiam tuam, quaesumus, nobis infundat uberrime, ut et nostra in caelis esse scripta nomina gaudeamus.
Commune Pastorum
Collecta
Deus, qui beatum Raimundum presbyterum insignis in peccatores et in captivos misericordiae virtute decorasti, eius nobis intercessione concede, ut, a peccati servitute soluti, quae tibi sunt placita liberis mentibus exsequamur.
Commune Pastorum Pro Episcopo vel Doctorum
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut divinitatem Filii tui, quam beatus Hilarius episcopus constanter asseruit, et convenienter intellegere valeamus, et veraciter profiteri.
Ant. ad introitum
Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur, plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Collecta
Deus, qui beato Antonio abbati tribuisti mira tibi in deserto conversatione servire, eius nobis interventione concede, ut, abnegantes nosmetipsos, te iugiter super omnia diligamus.
Super Oblata
Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, munera nostrae servitutis, pro beati Antonii commemoratione altari tuo proposita, et concede, ut, a terrenis impedimentis absoluti, te solo divites efficiamur.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et sequere me, dicit Dominus.
Post communionem
Sacramentis tuis, Domine, salubriter enutritos, cunctas fac nos semper insidias inimici superare, qui beato Antonio dedisti contra potestates tenebrarum claras referre victorias.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Papa
Collecta
Deus, tuorum gloria sacerdotum, praesta, quaesumus, ut, beati Fabiani martyris tui interveniente suffragio, eiusdem proficiamus fidei consortio dignoque servitio.
Commune Martyrum
Collecta
Praesta nobis, quaesumus, Domine, spiritum fortitudinis, ut, glorioso exemplo beati Sebastiani martyris tui edocti, tibi magis quam hominibus oboedire discamus.
Commune Martyrum Virgine, Mulier
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas, concede propitius, ut, qui beatae Agnetis martyris tuae natalicia celebramus, eius in fide constantiam subsequamur.
Commune Martyrum
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, tuum in nobis Spiritum clementer infunde, ut corda nostra ea dilectione valida potiantur, per quam sanctus martyr Vincentius omnia corporis tormenta devicit.
Praefatio
De Martyribus
Commune Pastorum Pro Episcopo, Pro fundatoribus, vel Doctorum
Collecta
Deus, qui ad animarum salutem beatum Franciscum episcopum omnibus omnia factum esse voluisti, concede propitius, ut, eius exemplo, tuae mansuetudinem caritatis in fratrum servitio semper ostendamus.
Super Oblata
Per hanc salutarem hostiam quam offerimus tibi, Domine, cor nostrum divino illo Sancti Spiritus igne succende, quo mitissimum beati Francisci animum mirabiliter inflammasti.
Praefatio
De Pastoribus
Post communionem
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut, per sacramenta quae sumpsimus, beati Francisci caritatem et mansuetudinem imitantes in terris, gloriam quoque consequamur in caelis.
Ant. ad introitum
Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem, iustus iudex.
Collecta
Deus, qui universum mundum beati Pauli apostoli praedicatione docuisti, da nobis, quaesumus, ut, cuius conversionem hodie celebramus, per eius ad te exempla gradientes, tuae simus mundo testes veritatis.
Super Oblata
Illo nos, quaesumus, Domine, divina tractantes, fidei lumine Spiritus perfundat, quo beatum Paulum apostolum ad gloriae tuae propagationem iugiter collustravit.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Post communionem
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, in nobis foveant caritatis ardorem, quo beatus apostolus Paulus vehementer accensus, omnium pertulit sollicitudinem Ecclesiarum.
Commune Pastorum Pro Episcopo
Ant. ad introitum
Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius, quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis.
Collecta
Deus, qui beatos Timotheum et Titum apostolicis virtutibus decorasti, utriusque intercessione concede, ut, iuste et pie viventes in hoc saeculo, ad caelestem mereamur patriam pervenire.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera populi tui, pro beatorum tuorum Timothei et Titi festivitate delata, et sincero nos corde perfice benignus acceptos.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium: ego vobiscum sum omnibus diebus, dicit Dominus.
Post communionem
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, illam nobis fidem innutriant, quam et apostolica docuit praedicatio, et beatorum Timothei et Titi sollicitudo custodivit.
Commune Virginum vel Sanctorum Pro educatoribus
Collecta
Pietati tuae, quaesumus, Domine, nos beata virgo Angela commendare non desinat, ut, eius caritatis et prudentiae documenta sectantes, tuam valeamus doctrinam custodire et moribus profiteri.
Commune Pastorum vel Doctorum
Collecta
Deus, qui beatum Thomam sanctitatis zelo ac sacrae doctrinae studio conspicuum effecisti, da nobis, quaesumus, et quae docuit intellectu conspicere, et quae gessit imitatione complere. Per Dominum.
Commune Pastorum Pro missionariis vel Sanctorum Pro educatoribus
Collecta
Deus, qui beatum Ioannem presbyterum adulescentium patrem et magistrum excitasti, concede, quaesumus, ut, eodem caritatis igne succensi, animas quaerere tibique soli servire valeamus.
Februarius
De benedictione et processione candelarum.
Forma prior: Processio
Antíphona
Ecce Dominus noster cum virtute veniet, ut illuminet oculos servorum suorum, alleluia.
Monitio
Fratres carissimi: Ante dies quadraginta celebravimus cum gaudio festum Nativitatis Domini. Hodie vero occurrit dies ille beatus, quo Iesus a Maria et Ioseph praesentatus est in templo, exterius quidem legem implens, rerum veritate autem occurrens populo suo credenti. Spiritu Sancto impulsi, in templum venerunt beati illi senes et cognoverunt Dominum eodem Spiritu illuminati, et confessi sunt eum in exsultatione. Ita et nos, congregati in unum per Spiritum Sanctum, procedamus ad domum Dei obviam Christo. Inveniemus eum et cognoscemus in fractione panis, donec veniat manifestus in gloria.
Benedictio
Oremus. Deus, omnis luminis fons et origo, qui iusto Simeoni Lumen ad revelationem gentium hodie demonstrasti, te supplices deprecamur, ut hos cereos sanctificare tua benedictione digneris, tuae plebis vota suscipiens, quae ad tui nominis laudem eos gestatura concurrit, quatenus per virtutum semitam ad lucem indeficientem pervenire mereatur.
Deus, lumen verum, aeternae lucis propagator et auctor, cordibus infunde fidelium perpetui luminis claritatem, ut, quicumque in templo sancto tuo splendore praesentium luminum adornantur, ad lumen gloriae tuae feliciter valeant pervenire.
Fórmula
Procedamus in pace ad occurrendum Domino. In nomine Christi. Amen.
Responsorium
R/. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.
Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum.Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
Antíphona
Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe Regem Christum: amplectere Mariam, quae est caelestis porta: ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis: subsistit Virgo, adducens manibus Filium ante luciferum genitum: quem accipiens Simeon in ulnas suas, praedicavit populis, Dominum eum esse vitae et mortis, et Salvatorem mundi.
Forma altera: Introitus sollemnis
Ant. ad introitum
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut, sicut Unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari.
Super Oblata
Gratum tibi sit, Domine, quaesumus, exsultantis Ecclesiae munus oblatum, qui Unigenitum Filium tuum voluisti Agnum immaculatum tibi offerri pro saeculi vita.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Quia coaeternus hodie in templo tuus Filius praesentatus gloria Israel et lumen gentium a Spiritu declaratur. Unde et nos, Salutari tuo in gaudiis occurrentes, cum Angelis et Sanctis te laudamus, sine fine dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum.
Post communionem
Per haec sancta quae sumpsimus, Domine, perfice in nobis gratiam tuam, qui exspectationem Simeonis implesti, ut, sicut ille mortem non vidit nisi prius Christum suscipere mereretur, ita et nos, in occursum Domini procedentes, vitam obtineamus aeternam.
Commune Martyrum
Collecta
Exaudi, Domine, populum tuum, cum beati Blasii martyris patrocinio supplicantem, ut et temporalis vitae nos tribuas pace gaudere, et aeternae reperire subsidium.
Commune Pastorum , Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui ad multas illuminandas gentes beatum Ansgarium episcopum mittere voluisti, eius nobis intercessione concede, ut in tuae veritatis luce iugiter ambulemus.
Commune Martyrum , mulier vel virginum
Collecta
Indulgentiam nobis, quaesumus, Domine, beata Agatha virgo et martyr imploret, quae tibi grata semper exstitit et virtute martyrii et merito castitatis.
Commune Martyrum
Collecta
Deus, omnium fortitudo sanctorum, qui beatos martyres Paulum eiusque socios per crucem ad vitam vocare dignatus es, praesta, quaesumus, ut, eorum intercessione, fidem quam profitemur usque ad mortem fortiter teneamus.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro educatoribus
Collecta
Deus, Pater misericordiarum, qui beatum Hieronymum adiutorem et patrem orphanis providisti, eius nobis intercessione concede, ut spiritum adoptionis, quo filii tui nominamur et sumus, fideliter custodiamus.
Collecta
Deus, qui beatam Iosephinam a servitute abiecta ad dignitatem filiae tuae et Christi sponsae adduxisti, da nobis, quaesumus, eius exemplo, Dominum Iesum crucifixum constanti dilectione prosequi et in caritate ad misericordiam propensos perseverare.
Commune Virginum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Beatae Scholasticae virginis memoriam recolentes, quaesumus, Domine, ut, eius exemplo, tibi intemerata caritate serviamus et felices obtineamus tuae dilectionis effectus.
Commune beatae Mariae Virginis
Collecta
Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium, ut, qui immaculatae Dei Genetricis memoriam agimus, intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus.
Ant. ad introitum
Isti sunt viri sancti facti amici Dei, divinae veritatis praeconio gloriosi.
Collecta
Deus, qui per beatos fratres Cyrillum et Methodium Slavoniae gentes illuminasti, da cordibus nostris tuae doctrinae verba percipere, nosque perfice populum in vera fide et recta confessione concordem.
Super Oblata
Respice, Domine, munera quae in commemoratione beatorum Cyrilli et Methodii maiestati tuae deferimus, et praesta, ut signum fiant humanitatis novae in dilectione caritatis tibi reconciliatae.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Profecti sunt discipuli Evangelium praedicantes, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Post communionem
Deus, cunctarum Pater gentium, qui nos de uno pane et uno Spiritu participes efficis ac aeterni heredes convivii, in hac festivitate beatorum Cyrilli et Methodii benignus concede, ut tuorum multitudo filiorum, in eadem fide perseverans, unanimis regnum iustitiae et pacis aedificet.
Ant. ad introitum
Tota formósa et suávis es, Fília Sion, pulchra ut luna, elécta ut sol, in muliéribus benedícta.
Collecta
Intercédat pro nobis, Dómine, gloriósa Virgo María, quae, Sancti Spíritus decoráta munéribus, tibi plácuit nobísque génuit Unigénitum tuum, speciósum prae fíliis hóminum, ut, a foeditáte peccáti ab horréntes, spiritális pulchritúdinis amatóres ef ficiámur. Per Dóminum.
Super Oblata
Dicátae tibi, Dómine, quaesumus, capiámus oblatiónis efféctum, ut, cum beáta Vírgine viam pulchritúdinis percurréntes, caeléstis vitae proféctibus innovémur et ad tuam glóriam contemplándam perveníre mereámur. Per Christum.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere, et in hac festivitáte beátae Vírginis Maríae, te débitis magnificáre praecóniis.
Illa pulchra fuit in conceptióne, qua, ab omni peccáti labe immúnis, decóra renídet grátiae fulgóre; pulchra in partu virgináli, quo Fílium, splendórem glóriae tuae, mundo prótulit ómnium nostrum salvatórem et fratrem; pulchra in Fílii passióne, eius purpuráta cruóre, mitis agna mitíssimo Agno compátiens, novo matris ornáta múnere; pulchra in Christi resurrectióne, cum quo regnat gloriósa, eius victóriae consors effécta.
Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum, ante conspéctum tuum in aeternitáte laetántium. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, sócia exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus...
Ant. ad communionem
Non est talis múlier super terram in aspéctu, et in pulchritúdine, et in sensu verbórum.
Post communionem
Perpétuo, Dómine, favóre proséquere, quos réficis divíno mystério, et, quibus beátam Vírginem Matrem dedísti speciósam ornaménto virtútum, concéde per sémitas iustítiae iúgiter ambuláre. Per Christum.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro religiosis
Collecta
Beatorum fratrum, Domine, pietatem nobis benignus infunde, qua et Dei Genetricem sunt devotissime venerati, et tuum ad te populum provexerunt.
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Collecta
Concede nos, quaesumus, omnipotens Deus, beati Petri episcopi monita et exempla sectari, ut, Christo nihil praeponentes et Ecclesiae tuae servitio semper intenti, ad aeternae lucis gaudia perducamur.
Ant. ad introitum
Dicit Dominus Simoni Petro: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis petra solidasti.
Super Oblata
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces et hostias benignus admitte, ut, beato Petro pastore, ad aeternam perveniat hereditatem, quo docente fidei tenet integritatem.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondit Iesus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Post communionem
Deus, qui nos, beati Petri apostoli festivitatem celebrantes, Christi Corporis et Sanguinis communione vegetasti, praesta, quaesumus, ut hoc redemptionis commercium sit sacramentum nobis unitatis et pacis.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus universae creaturae, qui beatum Polycarpum episcopum in numerum martyrum dignatus es aggregare, eius nobis intercessione concede, ut, cum illo partem calicis Christi capientes, per Spiritum Sanctum in vitam resurgamus aeternam.
Martius
Commune Sanctorum
Collecta
Deus omnipotens, cui servire regnare est, concede nobis, beati Casimiri intercedente suffragio, tibi in sanctitate et iustitia perpetuo famulari.
Commune Martyrum , Pascua vel Pro sanctis mulieribus
Ant. ad introitum
Gaudent in caelis animae Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti; et quia pro eius amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo exsultant sine fine.
Collecta
Deus, cuius urgente caritate beatae martyres Perpetua et Felicitas tormentum mortis, contempto persecutore, vicerunt, da nobis, quaesumus, earum precibus, ut in tua semper dilectione crescamus.
Super Oblata
Hodiernum, Domine, sacrificium laetanter offerimus, quo, beatarum Perpetuae et Felicitatis caelestem victoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus, et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa.
Ant. ad communionem
In mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Post communionem
Sumentes, Domine, gaudia sempiterna de participatione sacramenti, et de memoria beatarum Perpetuae et Felicitatis suppliciter deprecamur, ut, quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro religiosis vel Pro iis qui opera misericordiae exercuerunt
Collecta
Deus, qui beatum Ioannem misericordiae spiritu perfudisti, da, quaesumus, ut, caritatis opera exercentes, inter electos in regno tuo inveniri mereamur.
Commune Sanctorum et Sanctarum religiosas
Collecta
Deus, qui nobis in beata Francisca singulare dedisti coniugalis et monasticae conversationis exemplar, fac nos tibi perseveranter deservire, ut in omnibus vitae adiunctis te conspicere et sequi valeamus.
Commune Pastorum Pro missionariis vel Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui ad praedicandam Hiberniae populis gloriam tuam beatum Patricium episcopum providisti, eius meritis et intercessione concede, ut, qui christiano nomine gloriantur, tua mirabilia hominibus iugiter annuntient.
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Collecta
Deus, qui Ecclesiam tuam per beatum Cyrillum episcopum ad mysteria salutis profundius attingenda mirabiliter adduxisti, da nobis, eius intercessione, Filium tuum ita agnoscere, ut vitam abundantius habeamus.
Ant. ad introitum
Ecce fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut humanae salutis mysteria, cuius primordia beati Ioseph fideli custodiae commisisti, Ecclesia tua, ipso intercedente, iugiter servet implenda.
Super Oblata
Quaesumus, Domine, ut, sicut beatus Ioseph Unigenito tuo, nato de Maria Virgine, pia devotione deserviit, ita et nos mundo corde tuis altaribus mereamur ministrare.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Et te in sollemnitate beati Ioseph debitis magnificare praeconiis, benedicere et praedicare. Qui et vir iustus, a te Deiparae Virgini Sponsus est datus, et fidelis servus ac prudens, super Familiam tuam est constitutus, ut Unigenitum tuum, Sancti Spiritus obumbratione conceptum, paterna vice custodiret, Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Euge, serve bone et fidelis: intra in gaudium Domini tui.
Post communionem
Familiam tuam, quaesumus, Domine, quam de beati Ioseph sollemnitate laetantem ex huius altaris alimonia satiasti, perpetua protectione defende, et tua in ea propitiatus dona custodi.
Commune Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui Ecclesiam tuam beati Turibii episcopi apostolicis curis zeloque veritatis auxisti, concede, ut populus tibi sacratus fidei et sanctitatis nova semper incrementa suscipiat.
Ant. ad introitum
Dominus ingrediens mundum dixit: Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Collecta
Deus, qui Verbum tuum in utero Virginis Mariae veritatem carnis humanae suscipere voluisti, concede, quaesumus, ut, qui Redemptorem nostrum Deum et hominem confitemur, ipsius etiam divinae naturae mereamur esse consortes.
Super Oblata
Ecclesiae tuae munus, omnipotens Deus, dignare suscipere, ut, quae in Unigeniti tui incarnatione primordia sua constare cognoscit, ipsius gaudeat hac sollemnitate celebrare mysteria.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Quem inter homines et propter homines nasciturum, Spiritus Sancti obumbrante virtute, a caelesti nuntio Virgo fidenter audivit et immaculatis visceribus amanter portavit, ut et promissiones filiis Israel perficeret veritas, et gentium exspectatio pateret ineffabiliter adimplenda. Per quem maiestatem tuam adorat exercitus Angelorum, ante conspectum tuum in aeternitate laetantium. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, socia exsultatione dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Ecce Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel.
Post communionem
In mentibus nostris, quaesumus, Domine, verae fidei sacramenta confirma, ut, qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur, per eius salutiferae resurrectionis potentiam, ad aeternam mereamur pervenire laetitiam.
Aprilis
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro religiosis
Collecta
Deus, humilium celsitudo, qui beatum Franciscum sanctorum tuorum gloria sublimasti, tribue, quaesumus, ut, eius meritis et exemplo, promissa humilibus praemia feliciter consequamur.
Collecta
Exaudi, quaesumus, Domine, preces nostras, quas in beati Isidori commemoratione deferimus, ut Ecclesia tua eius intercessionibus adiuvetur, cuius caelestibus instruitur disciplinis.
Commune Pastorum Pro missionariis
Collecta
Deus, qui beatum Vincentium presbyterum ministrum praedicationis evangelicae suscitasti, praesta, quaesumus, ut, quem venturum iudicem nuntiavit in terris, beati videamus regnantem in caelis.
Commune Pastorum vel Sanctorum Pro educatoribus
Collecta
Deus, qui ad christianam iuventutem educandam beatum Ioannem Baptistam elegisti, excita in Ecclesia tua institutores, qui humanae et christianae iuvenum disciplinae toto corde sese devoveant.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus, pro cuius honore beatus episcopus Stanislaus gladiis persecutorum occubuit, praesta, quaesumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseverare valeamus.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Papa
Collecta
Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, adversa mundi invicta mentis constantia tolerare, qui beatum Martinum papam et martyrem nec minis terreri nec poenis passus es superari.
Commune Pastorum Pro Episcopo vel Doctorum
Collecta
Deus, qui beato Anselmo episcopo dedisti alta sapientiae tuae quaerere et docere, fac ita fidem tuam intellectui nostro subvenire, ut cordi dulce sapiant quae nobis credenda mandasti.
Commune Martyrum
Collecta
Magnificantes, Domine, potentiam tuam, supplices exoramus, ut, sicut beatus Georgius dominicae fuit passionis imitator, ita sit fragilitatis nostrae promptus adiutor.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui beatum Adalbertum episcopum zelo animarum succensum martyrio coronasti, eius interveniente suffragio concede, ut nec pastoribus oboedientia gregis nec gregi desit cura pastorum.
Commune Martyrum vel Pastorum
Collecta
Deus, qui beatum Fidelem, amore tuo succensum, in fidei propagatione martyrii palma decorare dignatus es, ipso interveniente, concede, ut, in caritate fundati, cum illo resurrectionis Christi virtutem cognoscere mereamur.
Ant. ad introitum
Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, alleluia.
Collecta
Deus, qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti, tribue, quaesumus, eius nos eruditione ita proficere, ut vestigia Christi fideliter sequamur.
Super Oblata
Gloriam beati Marci venerantes, tibi, Domine, hostias laudis offerimus, teque suppliciter deprecamur, ut evangelica praedicatio in Ecclesia tua iugiter perseveret.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, dicit Dominus, alleluia.
Post communionem
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quod de sancto altari tuo accepimus, nos sanctificet, et in fide Evangelii, quod beatus Marcus praedicavit, fortes efficiat.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro missionariis
Collecta
Deus, qui ad dilatandam Ecclesiam tuam beatum Petrum martyrio coronasti, da nobis, in his paschalibus gaudiis, ita Christi mortui et resurgentis mysteria frequentare, ut novitatis vitae testes esse mereamur.
Commune Pastorum
Collecta
Deus, qui gressus beati Ludovici Mariae, presbyteri, in viam salutis et dilectionis Christi, beata Virgine comitante, dirigere voluisti, da ut, eius exemplo, tui amoris mysteria meditantes Ecclesiam tuam aedificare indefesse studeamus.
Omnipotens aeterne Deus, qui sanctum Ludovicum Mariam presbyterum plenae Christo Filio tuo deditionis per eius beatae Matris manus eximium testem et magistrum effecisti, concede nobis, ut, eandem spiritalem viam sectantes, regnum tuum iugiter extendere valeamus.
Ant. ad introitum
Haec est virgo sapiens, et una de numero prudentum, quae obviam Christo cum lampade accensa exiit, alleluia.
Collecta
Deus, qui beatam Catharinam in contemplatione dominicae passionis et in Ecclesiae tuae servitio divino amore flagrare fecisti, ipsius intercessione concede, ut populus tuus, Christi mysterio sociatus, in eius gloriae revelatione semper exsultet.
Super Oblata
Suscipe, Domine, quam in beatae Catharinae commemoratione offerimus hostiam salutarem, ut, illius monitis eruditi, tibi vero Deo ferventius gratias agere valeamus.
Praefatio
De sanctis Virginibus et Religiosis
Ant. ad communionem
Si in luce ambulamus, sicut Deus est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab omni peccato, alleluia.
Post communionem
Aeternitatem nobis, Domine, conferat, qua pasti sumus, mensa caelestis, quae beatae Catharinae vitam etiam aluit temporalem.
Commune Pastorum Pro Papa
Collecta
Deus, qui in Ecclesia tua beatum Pium papam ad fidem tuendam ac te dignius colendum providus excitasti, da nobis, ipso intercedente, vivida fide ac fructuosa caritate mysteriorum tuorum esse participes.
Maius
Ant. ad introitum
Beatus omnis qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius. Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit, alleluia.
Collecta
Rerum conditor, Deus, qui legem laboris humano generi statuisti, concede propitius, ut, beati Ioseph exemplo et patrocinio, opera perficiamus quae praecipis, et praemia consequamur quae promittis.
Super Oblata
Fons totius misericordiae, Deus, respice ad munera nostra, quae in commemoratione beati Ioseph maiestati tuae deferimus, et concede propitius, ut oblata dona fiant praesidia supplicantium.
Praefatio
De Sancte Ioseph (in commemoratióne).
Ant. ad communionem
Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini, gratias agentes Deo, alleluia.
Post communionem
Caelestibus, Domine, pasti deliciis, supplices te rogamus, ut, exemplo beati Ioseph, caritatis tuae in cordibus nostris testimonia gerentes, perpetuae pacis fructu iugiter perfruamur.
Commune Pastorum Pro Episcopo vel Doctorum
Ant. ad introitum
In medio Ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus, stolam gloriae induit eum, alleluia.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Athanasium episcopum divinitatis Filii tui propugnatorem eximium suscitasti, concede propitius, ut, eius doctrina et protectione gaudentes, in tui cognitione et amore sine intermissione crescamus.
Super Oblata
Respice, Domine, munera quae tibi in commemoratione beati Athanasii perhibemus, eiusque fidem profitentibus illibatam tuae testificatio veritatis prosit ad salutem.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus,
Post communionem
Da nobis, quaesumus, omnipotens Deus, ut Unigeniti tui vera divinitas, quam cum beato Athanasio firmiter confitemur, per hoc sacramentum vivificet nos semper et muniat.
Ant. ad introitum
Isti sunt viri sancti, quos elegit Dominus in caritate non ficta, et dedit illis gloriam sempiternam, alleluia.
Collecta
Deus, qui nos annua apostolorum Philippi et Iacobi festivitate laetificas, da nobis, ipsorum precibus, in Unigeniti tui passione et resurrectione consortium, ut ad perpetuam tui visionem pervenire mereamur.
Super Oblata
Suscipe, Domine, munera quae pro apostolorum Philippi et Iacobi festivitate deferimus, et immaculatam nobis religionem mundamque largire.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, alleluia.
Post communionem
Purifica, quaesumus, Domine, mentes nostras per haec sancta quae sumpsimus, ut, cum apostolis Philippo et Iacobo te in Filio contemplantes, vitam habere mereamur aeternam.
Commune Martyrum , Pascua
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, qui gloriosos martyres Nereum et Achilleum fortes in sua confessione cognovimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus.
Commune Pastorum
Collecta
Deus Pater misericordiárum, qui beátum epíscopum Alvárum spíritu veritátis et dilectiónis implevísti, praesta, quaésumus, ut, eius vestígia sectántes, salutíferae Ecclésiae missióni nos humíliter impendámus. Per Dóminum.
Commune Martyrum, Pascua
Collecta
Laetetur Ecclesia tua, Deus, beati Pancratii martyris confisa suffragiis, atque, eius precibus gloriosis, et devota permaneat, et secura consistat.
Collecta
Deus, qui Genetricem Filii tui Matrem quoque nostram constituisti, concede nobis, ut, in paenitentia et oratione pro mundi salute perseverantes, in dies valeamus regnum Christi efficacius promovere.
Ant. ad introitum
Non vos me elegistis, dicit Dominus, sed ego elegi vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (T.P. alleluia).
Collecta
Deus, qui beatum Matthiam Apostolorum collegio sociasti, eius nobis interventione concede, ut, dilectionis tuae sorte gaudentes, cum electis numerari mereamur.
Super Oblata
Ecclesiae tuae, Domine, munera pro festo beati Matthiae reverenter oblata suscipias, et per ea nos gratiae tuae virtute confirma.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, dicit Dominus (T.P. alleluia).
Post communionem
Familiam tuam, Domine, divinis ne cesses replere muneribus, ut, beato Matthia pro nobis intercedente, in partem sortis sanctorum in lumine nos digneris accipere.
Commune Martyrum , pascua vel Pastorum Pro Papa
Collecta
Deus, fidelium remunerator animarum, qui hunc diem beati Ioannis papae martyrio consecrasti, exaudi preces populi tui, et praesta, ut, qui eius merita veneramur, fidei constantiam imitemur.
Commune Martyrum , pascua vel Pastorum Pro Papa
Collecta
Deus, qui beátæ Guadalúpe grátiam largítus es converténdi labórem quotidiánum in occasiónem occurréndi Christo et serviéndi frátribus, præsta quaésumus, ut vestígia eius sequéntes, fidem et gáudium frátribus nostris disseminémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saécula saeculórum.
Commune Pastorum Pro missionariis
Collecta
Deus, qui beato Bernardino presbytero sancti nominis Iesu amorem eximium tribuisti, eius meritis precibusque concede, ut spiritus nos semper tuae dilectionis accendat.
Collecta
Omnipotens aeterne Deus, qui beatos Christophorum, presbyterum, et socios Christo Regi usque ad martyrium fideles effecisti, eorum intercessione nobis concede, ut, in verae fidei perseverantes confessione amoris tui mandatis semper inhaerere valeamus.
Commune sanctorum et sanctarum. Pro religiosis
Collecta
Largire nobis, quaesumus, Domine, sapientiam crucis et fortitudinem quibus beatam Ritam ditare dignatus es, ut, in tribulatione cum Christo patientes, paschali eius mysterio intimius participare valeamus.
Commune Doctorum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui Ecclesiam tuam beati Bedae presbyteri eruditione clarificas, famulis tuis concede propitius et eius semper illustrari sapientia, et meritis adiuvari.
Commune Pastorum Pro Papa
Collecta
Da Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, spiritum fortitudinis zelumque iustitiae, quibus beatum Gregorium papam clarescere voluisti, ut, iniquitatem reprobans, quaecumque recta sunt libera exerceat caritate.
Commune Virginum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, virginitatis amator, qui beatam Mariam Magdalenam virginem, tuo amore succensam, donis caelestibus decorasti, da ut, quam hodie veneramur, eius puritatis caritatisque imitemur exempla.
Commune Pastorum vel Sanctorum Pro religiosis
Ant. ad introitum
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per inhabitantem Spiritum eius in nobis (T.P. alleluia).
Collecta
Deus, qui fideles tibi servos sanctitatis gloria sublimare non desistis, concede propitius, ut illo nos igne Spiritus Sanctus inflammet, quo beati Philippi cor mirabiliter penetravit.
Super Oblata
Hostiam tibi laudis offerentes, quaesumus, Domine, ut, beati Philippi exemplo, ad tui nominis gloriam proximique servitium hilares nos semper praestemus.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, dicit Dominus; manete in dilectione mea (T.P. alleluia).
Post communionem
Caelestibus, Domine, pasti deliciis, quaesumus, ut, beati Philippi imitatione, semper eadem, per quae veraciter vivimus, appetamus.
Commune Pastorum Pro missionariis vel Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui beati Augustini episcopi praedicatione Anglorum gentes ad Evangelium perduxisti, tribue, quaesumus, ut eius laborum fructus in Ecclesia tua perenni fecunditate persistant.
Commune Pastorum Pro Papa
Collecta
Deus, qui Ecclésiam tuam regéndam beáto Paulo papæ commisísti, strénuo Fílii tui Evangélii apóstolo, præsta, qu?sumus, ut, ab eius institútis illumináti, ad civílem amóris cultum in mundum dilatándum tibi collaboráre valeámus. Per Dóminum.
Ant. ad introitum
Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit Dominus animae meae (T.P. alleluia).
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatam Virginem Mariam, Filium tuum gestantem, ad visitandam Elisabeth inspirasti, praesta, quaesumus, ut, afflanti Spiritui obsequentes, cum ipsa te semper magnificare possimus.
Super Oblata
Maiestati tuae, Domine, hoc nostrum gratum sit sacrificium salutare, sicut beatissimae Unigeniti tui Matris habuisti acceptabilem caritatem. Per Christum.
Praefatio
De B. M. Virgine
Ant. ad communionem
Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius (T.P. alleluia).
Post communionem
Magnificet te, Deus, Ecclesia tua qui tuis fecisti magna fidelibus, et, quem latentem beatus Ioannes cum exsultatione praesensit, eundem semper viventem cum laetitia in hoc percipiat sacramento.
Ant. ad introitum
Exsultabit cor meum in salutari tuo, cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
Collecta
Deus, qui in Corde beatae Mariae Virginis dignum Sancti Spiritus habitaculum praeparasti, concede propitius, ut, eiusdem Virginis intercessione, tuae gloriae templum inveniri mereamur.
Super Oblata
Preces, Domine, tuorum respice oblationesque fidelium in beatae Mariae Dei Genetricis commemoratione delatas, ut tibi gratae sint, et nobis conferant tuae propitiationis auxilium.
Praefatio
De B. M. Virgine (in festivitáte)
Ant. ad communionem
Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
Post communionem
Redemptionis aeternae participes effecti, quaesumus, Domine, ut, qui Genetricis Filii tui memoriam agimus, et de gratiae tuae plenitudine gloriemur, et salvationis continuum sentiamus augmentum.
Iunius
Ant. ad introitum
Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua: ego autem loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (T.P. alleluia).
Collecta
Deus, qui per stultitiam crucis eminentem Iesu Christi scientiam beatum Iustinum martyrem mirabiliter docuisti, eius nobis intercessione concede, ut, errorum circumventione depulsa, fidei firmitatem consequamur.
Super Oblata
Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quae beatus Iustinus strenua virtute defendit.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum (T.P. alleluia).
Post communionem
Caelesti alimonia refecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut, beati Iustini martyris monitis obsequentes, de acceptis donis semper in gratiarum actione maneamus.
Commune Martyrum , Pascua
Collecta
Deus, qui nos sanctorum martyrum Marcellini et Petri confessione gloriosa circumdas et protegis, praesta nobis ex eorum imitatione proficere, et oratione fulciri.
Commune Martyrum , Pascua
Ant. ad introitum
Tamquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos; et in tempore erit respectus illorum: quoniam donum et pax erit electis Dei (T.P. alleluia).
Collecta
Deus, qui sanguinem martyrum semen christianorum esse fecisti, concede propitius, ut tuae ager Ecclesiae, beatorum Caroli eiusque sociorum cruore rigatus, in amplam tibi messem iugiter fecundetur.
Super Oblata
Hostias tibi, Domine, offerimus, suppliciter exorantes, ut, sicut beatis martyribus magis mori quam peccare tribuisti, ita nos facias, tibi soli deditos, altari tuo ministrare.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Pretiosa in conspectu Domini; mors sanctorum eius (T.P. alleluia).
Post communionem
Sumpsimus, Domine, divina sacramenta, sanctorum martyrum tuorum victoriam recolentes: quaesumus, ut, quae ipsis ad perferenda supplicia contulerunt, ea nobis inter adversa praebeant fidei caritatisque constantiam.
Commune Martyrum , pascua, vel Pastorum Pro missionariis
Collecta
Sanctus martyr, Domine, Bonifatius pro nobis interventor exsistat, ut fidem, quam ore docuit et sanguine consignavit, firmiter teneamus, et operibus profiteamur confidenter.
Commune Pastorum Pro Episcopo vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui beatum Norbertum episcopum Ecclesiae tuae oratione ac pastorali zelo ministrum eximium effecisti, praesta, quaesumus, ut, eius interveniente suffragio, fidelium grex pastores iuxta cor tuum et salutaria pascua semper inveniat.
Commune Doctorum
Collecta
Cordibus nostris, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde, cuius afflatu beatus Ephraem diaconus in tuis mysteriis decantandis exsultavit, eiusque virtute tibi soli deserviit.
Ant. ad introitum
Beatus iste sanctus, qui annumerari meruit inter Apostolos: erat enim vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et fide (T.P. alleluia).
Collecta
Deus, qui beatum Barnabam, plenum fide et Spiritu Sancto, ad gentium conversionem segregare praecepisti, concede, ut Evangelium Christi, quod strenue praedicavit, ore et opere fideliter nuntietur.
Super Oblata
Oblata munera, quaesumus, Domine, tua benedictione sanctifica, quae, te donante, nos flamma tuae dilectionis accendant, per quam beatus Barnabas lumen Evangelii gentibus apportavit.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (T.P. alleluia).
Post communionem
Aeternae pignus vitae capientes, te, Domine, humiliter imploramus, ut, quod pro beati Barnabae apostoli memoria in imagine gerimus sacramenti, manifesta perceptione sumamus.
Commune Pastorum , Doctorum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui populo tuo beatum Antonium praedicatorem insignem dedisti, atque in necessitatibus intercessorem, concede, ut, eius auxilio, christianae vitae documenta sectantes, in omnibus adversitatibus te subvenientem sentiamus.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui per beatum Romualdum in Ecclesia tua eremiticam vitam renovasti, concede, ut, nosmetipsos abnegantes et Christum sequentes, feliciter ad caelestia regna mereamur ascendere.
Ant. ad introitum
Innocens manibus et mundo corde ascendet in montem Domini, et stabit in loco sancto eius.
Collecta
Deus, caelestium auctor donorum, qui in beato Aloisio miram vitae innocentiam cum paenitentia sociasti, eius meritis et intercessione concede, ut, innocentem non secuti, paenitentem imitemur.
Super Oblata
Caelesti convivio fac nos, Domine, exemplo beati Aloisii, nuptiali veste semper indutos accumbere, ut ex huius participatione mysterii gratia tua divites efficiamur.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Panem caeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo.
Post communionem
Angelorum esca nutritos, fac nos, Domine, pura tibi conversatione servire, et, eius quem hodie colimus exemplo, in gratiarum semper actione manere.
Commune Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui beatum Paulinum episcopum paupertatis amore et pastorali sollicitudine clarescere voluisti, concede propitius, ut, cuius merita celebramus, caritatis imitemur exempla.
Commune Martyrum , Pascua
Collecta
Deus, qui verae fidei formam in martyrio consummasti, concede propitius, ut, beatorum Ioannis et Thomae intercessione roborati, fidem, quam ore profitemur, testimonio vitae confirmemus.
Ant. ad introitum
Hic erit magnus coram Domino, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae, et multi in nativitate eius gaudebunt.
Collecta
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut familia tua per viam salutis incedat, et, beati Ioannis Praecursoris hortamenta sectando, ad eum quem praedixit, secura perveniat, Dominum nostrum Iesum Christum.
Super Oblata
Munera populi tui, Domine, propitius intende, in beati Ioannis Baptistae sollemnitate delata, et praesta, ut, quae mysterio gerimus, debitae servitutis actione sectemur.
Praefatio
Proprio
Ant. ad communionem
Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Post communionem
Sacris dapibus satiatos, beati Ioannis Baptistae nos, Domine, praeclara comitetur oratio, et, quem Agnum nostra ablaturum crimina nuntiavit, ipsum Filium tuum poscat nobis fore placatum.
Ant. ad introitum
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Hic venit, ut testimonium perhiberet de lumine, parare Domino plebem perfectam.
Collecta
Deus, qui beatum Ioannem Baptistam suscitasti, ut perfectam plebem Christo Domino praepararet, da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis et pacis.
Super Oblata
Tua, Domine, muneribus altaria cumulamus, illius nativitatem honore debito celebrantes, qui Salvatorem mundi et cecinit affuturum, et adesse monstravit.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. In cuius Praecursore beato Ioanne tuam magnificentiam collaudamus, quem inter natos mulierum honore praecipuo consecrasti. Qui cum nascendo multa gaudia praestitisset, et nondum editus exsultasset ad humanae salutis adventum, ipse solus omnium prophetarum Agnum redemptionis ostendit. Sed et sanctificandis etiam aquae fluentis ipsum baptismatis lavit auctorem, et meruit fuso sanguine supremum illi testimonium exhibere. Et ideo, cum caelorum virtutibus, in terris te iugiter praedicamus, maiestati tuae sine fine clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Per viscera misericordiae Dei nostri, visitavit nos Oriens ex alto.
Post communionem
Caelestis Agni convivio refecti, quaesumus, Domine, ut Ecclesia tua, sumens de beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam, quem ille praenuntiavit venturum, suae regenerationis cognoscat auctorem.
Ant. ad introitum
Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína
Collecta
Deus, qui sanctum Iosephmaríam, presbýterum, universális vocatiónis ad sanctitátem et ad apostolátum in Ecclésia praecónem effecísti, eius intercessióne et exémplo concéde, ut per cotidiánum labórem Iesu Fílio tuo configurémur et redemptiónis óperi ardénti amóre serviámus. Per Dóminum
Super Oblata
Súscipe, Sancte Pater, haec múnera, quae tibi in commemoratióne sancti Iosephmaríae offérimus ut, per sacrifícium a Christo in ara crucis oblátum, quod in sacraménto repraesentátur, cuncta quae ágimus sanctificáre dignéris. Per Christum
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis.
Post communionem
Sacraménta, quae súmpsimus, Dómine Deus noster, in celebratióne sancti Iosephmaríae, spíritum adoptiónis filiórum in nobis corróborent, ut, voluntáti tuae fidéliter inhaeréntes, in sanctitátis via laeti ambulémus. Per Christum.
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Collecta
Deus, qui beatum Cyrillum episcopum divinae maternitatis beatissimae Virginis Mariae assertorem invictum effecisti, concede, ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, per incarnationem Christi Filii tui salvemur.
Commune Martyrum , pascua, vel Pastorum Pro Episcopo
Ant. ad introitum
Lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
Collecta
Deus, qui beato Irenaeo episcopo tribuisti, ut veritatem doctrinae pacemque Ecclesiae feliciter confirmaret, concede, quaesumus, eius intercessione, ut nos, fide et caritate renovati, ad unitatem concordiamque fovendam semper simus intenti.
Super Oblata
Gloriam tibi, Domine, conferat sacrificium, quod in natali beati Irenaei tibi laetanter offerimus, et praebeat nobis diligere veritatem, ut et inviolatam Ecclesiae fidem teneamus, et stabilem unitatem.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Manete in me, et ego in vobis, dicit Dominus. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.
Post communionem
Per haec sacra mysteria, quaesumus, Domine, da nobis fidei miseratus augmentum, ut, quae beatum Irenaeum episcopum usque ad mortem retenta glorificat, nos etiam iustificet veraciter hanc sequentes.
Ant. ad introitum
Petrus apostolus et Paulus doctor gentium, ipsi nos docuerunt legem tuam, Domine.
Collecta
Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, beatorum apostolorum Petri et Pauli intercessionibus sublevari, ut, per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti, per eos subsidia perpetuae salutis impendas.
Super Oblata
Munera, Domine, tuis altaribus adhibemus, de beatorum apostolorum Petri et Pauli sollemnitatibus gloriantes, ut quantum sumus de nostro merito formidantes, tantum de tua benignitate gloriemur salvandi.
Praefatio
Proprio
Ant. ad communionem
Simon Ioannis, diligis me plus his? Domine, tu omnia nosti; tu scis, Domine, quia amo te.
Post communionem
Caelestibus sacramentis, quaesumus, Domine, fideles tuos corrobora, quos Apostolorum doctrina illuminasti. Per Christum.
Ant. ad introitum
Isti sunt qui, viventes in carne, plantaverunt Ecclesiam sanguine suo: calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt.
Collecta
Deus, qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam in apostolorum Petri et Pauli sollemnitate tribuisti, da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum, per quos religionis sumpsit exordium.
Super Oblata
Hostiam, Domine, quam nomini tuo exhibemus sacrandam, apostolica prosequatur oratio, nosque tibi reddat in sacrificio celebrando devotos.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus. Quia nos beati apostoli Petrus et Paulus tua dispositione laetificant: hic princeps fidei confitendae, ille intellegendae clarus assertor; hic reliquiis Israel instituens Ecclesiam primitivam, ille magister et doctor gentium vocandarum. Sic diverso consilio unam Christi familiam congregantes, par mundo venerabile, una corona sociavit. Et ideo cum Sanctis et Angelis universis te collaudamus, sine fine dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondit Iesus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Post communionem
Da nobis, Domine, hoc sacramento refectis, ita in Ecclesia conversari, ut, perseverantes in fractione panis Apostolorumque doctrina, cor unum simus et anima una, tua caritate firmati.
Commune Martyrum
Collecta
Deus, qui Romanae Ecclesiae copiosa primordia martyrum sanguine consecrasti, concede, quaesumus, ut firma virtute de tanti agone certaminis solidemur, et pia semper victoria gaudeamus.
Iulius
Ant. ad introitum
Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te; confitebor tibi, quoniam factus es mihi in salutem.
Collecta
Da nobis, omnipotens Deus, beati Thomae apostoli festivitate gloriari, ut eius semper et patrociniis sublevemur, et vitam credentes habeamus in nomine eius, quem ipse Dominum agnovit, Iesum Christum Filium tuum.
Super Oblata
Debitum tibi, Domine, nostrae reddimus servitutis, suppliciter exorantes, ut in nobis tua munera tuearis, qui in confessione beati Thomae apostoli laudis tibi hostias immolamus.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Mitte manum tuam, et cognosce loca clavorum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
Post communionem
Deus, cuius Unigeniti Corpus in hoc veraciter suscipimus sacramento, praesta, quaesumus, ut, quem Dominum Deumque nostrum cum apostolo Thoma fide cognoscimus, ipsum opere quoque profiteamur et vita.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro iis qui opera misericordiae exercuerunt
Collecta
Deus, auctor pacis et amator caritatis, qui beatam Elisabeth mira dissidentes componendi gratia decorasti, da nobis, eius intercessione, pacis opera exercere, ut filii Dei nominari possimus.
Commune Pastorum vel Sanctorum Pro educatoribus vel Pro religiosis
Collecta
Da nobis, Domine, ut supereminentem Iesu Christi scientiam spiritu Pauli apostoli prosequamur, qua beatus Antonius Maria eruditus verbum salutis in Ecclesia tua iugiter praedicavit.
Commune Martyrum Virgine, Mulier, vel Virginum
Collecta
Deus, innocentiae auctor et castitatis amator, qui famulae tuae Mariae iuvenili aetate martyrii gratiam contulisti, da nobis, quaesumus, eius intercessione, in tuis mandatis constantiam, qui dedisti certanti virgini coronam.
Collecta
Deus, qui per sanctorum martyrum Augustini et sociorum confessionem Ecclesiam tuam mirabili dispensatione roborasti, concede, ut populus tuus, missioni sibi creditae fidelis, et incrementa libertatis accipiat et veritatem coram mundo testificetur.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro religiosis
Ant. ad introitum
Fuit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, qui relicta domo rebusque patris, soli Deo placere cupiens, sanctae conversationis habitum quaesivit.
Collecta
Deus, qui beatum Benedictum abbatem in schola divini servitii praeclarum constituisti magistrum, tribue, quaesumus, ut, amori tuo nihil praeponentes, viam mandatorum tuorum dilatato corde curramus.
Super Oblata
Haec sancta, Domine, quae in beati Benedicti celebritate deferimus, respice benignus, et praesta, ut nos, eius exemplis te quaerentes, unitatis in tuo servitio pacisque dona consequi mereamur.
Praefatio
Religiosis
Ant. ad communionem
Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram.
Post communionem
Accepto pignore vitae aeternae, te, Domine, suppliciter deprecamur, ut, beati Benedicti monitis obsequentes, operi tuo fideliter serviamus, et fratres ferventi diligamus caritate.
Commune Sanctorum
Collecta
Deus, qui beatum Henricum, gratiae tuae ubertate praeventum, e terreni cura regiminis ad superna mirabiliter erexisti, eius nobis intercessione largire, ut inter mundanas varietates puris ad te mentibus festinemus.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro iis qui opera misericordiae exercuerunt
Collecta
Deus, qui sanctum Camillum presbyterum caritatis in infirmos singulari gratia decorasti, eius meritis, spiritum nobis tuae dilectionis infunde, ut, tibi in fratribus servientes, ad te, hora exitus nostri, securi transire possimus.
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Collecta
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, beati Bonaventurae episcopi natalicia celebrantes, et ipsius proficiamus eruditione praeclara, et caritatis ardorem iugiter aemulemur.
Commune beatae Mariae Virginis
Collecta
Adiuvet nos, quaesumus, Domine, gloriosae Virginis Mariae intercessio veneranda, ut, eius muniti praesidiis, ad montem, qui Christus est, pervenire valeamus.
Collecta
Dirige fideles tuos, Domine, in viam salutis aeternae, quam beatus Apollinaris episcopus doctrina et martyrio monstravit, et fac nos, eodem intercedente, sic in mandatis tuis perseverare, ut cum ipso coronari mereamur.
Commune Pastorum , vel Doctorum
Collecta
Deus, qui pro nominis tui gloria et animarum salute beato Laurentio presbytero spiritum consilii et fortitudinis contulisti, da nobis, in eodem spiritu, et agenda cognoscere, et cognita, eius intercessione, perficere.
Ant. ad introitum
Dixit Dominus Mariae Magdalenae: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
Collecta
Deus, cuius Unigenitus Mariae Magdalenae ante omnes gaudium nuntiandum paschale commisit, praesta, quaesumus, ut, eius intercessione et exemplo, Christum viventem praedicemus, et in gloria tua regnantem videamus.
Super Oblata
Suscipe, Domine, munera in beatae Mariae Magdalenae commemoratione exhibita, cuius caritatis obsequium Unigenitus Filius tuus clementer suscepit impensum.
Praefatio
De apostolorum apostola
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos te, Pater omnípotens, cuius non minor est misericórdia quam potéstas, in ómnibus praedicáre per Christum Dóminum nostrum.
Qui in hortu maniféstus appáruit Maríae Magdalénae, quippe quae eum diléxerat vivéntem, in cruce víderat moriéntem, quaesíerat in sepúlcro iacéntem, ac prima adoráverat a mórtuis resurgéntem, et eam apostolátus offício coram apóstolis honorávit ut bonum novae viae núntium ad mundi fines perveníret.
Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes
Ant. ad communionem
Caritas Christi urget nos, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Post communionem
Mysteriorum tuorum, Domine, sancta perceptio perseverantem illum nobis amorem infundat, quo beata Maria Magdalena Christo magistro suo indesinenter adhaesit.
Commune Pro sanctis mulieribus
Collecta
Deus, qui beatam Birgittam per varias vitae semitas duxisti eamque sapientiam crucis in contemplatione passionis Filii tui mirabiliter docuisti, concede nobis, ut, digne in tua vocatione ambulantes, te in omnibus quaerere valeamus.
Collecta
Deus, qui sanctum Sarbelium, presbyterum, ad singularem pugnam eremi vocasti et omni genere pietatis imbuisti, concede nobis, quaesumus, ut imitatores dominicae passionis effecti regno eius mereamur esse consortes.
Ant. ad introitum
Ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae, vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, reficientes retia sua, et vocavit eos.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui Apostolorum tuorum primitias beati Iacobi sanguine dedicasti, da, quaesumus, Ecclesiae tuae ipsius confessione firmari, et iugiter patrociniis confoveri.
Super Oblata
Munda nos, Domine, passionis Filii tui baptismate salutari, ut in festo beati Iacobi, quem primum inter Apostolos calicis eius participem esse voluisti, beneplacitum tibi sacrificium offeramus.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt.
Post communionem
Beati apostoli Iacobi, quaesumus, Domine, intercessione nos adiuva, pro cuius festivitate percepimus tua sancta laetantes.
Ant. ad introitum
Laudemus Ioachim et Annam in generatione sua, quia benedictionem omnium gentium dedit illis Dominus.
Collecta
Domine, Deus patrum nostrorum, qui beatis Ioachim et Annae hanc gratiam contulisti ut ex eis incarnati Filii tui Mater nasceretur, utriusque precibus concede, ut salutem tuo promissam populo consequamur.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera nostrae devotionis, et praesta, ut eiusdem benedictionis, quam Abrahae et eius semini promisisti, mereamur esse participes.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Acceperunt benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
Post communionem
Deus, qui Unigenitum tuum ex hominibus nasci voluisti, ut homines ex te mirabili mysterio renascerentur, quaesumus, ut, quos filiorum pane satiasti, adoptionis spiritu benignitate tua sanctifices.
Ant. ad introitum
Intrávit lesus in quoddam castéllum, et mulier quædam Martha nómine excépit illum in domum suam.
Collecta
Deus, cuius Filius de sepulcro ad vitam Lázarum revocavit, et in domo Marthæ dignatus est hospitári, da nobis, quaesumus, ut ipsi in fratribus nostris fidéliter ministrantes, cum Maria verbi eius meditatione pasci mereamur. Qui tecum.
Super Oblata
In beátis tuis te, Dómine, mirabilem prædicántes, maiestatem tuam suppliciter exorámus ut, sicut eórum tibi gratum exstitit caritátis obsequium, sic nostra servitutis accepta reddantur officia. Per Christum.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Dixit Martha ad Iesum: Tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.
Post communionem
Córporis et Sánguinis Unigeniti tui sacra perceptio, Dómine, ab omnibus nos caducis rebus avértat, ut exémplo beatorum Martha, Mariæ et Lázari, valeámus et sincéra in terris caritate proficere, et tui perpétua in cælis visione gaudére. Per Christum.
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Collecta
Deus, qui beatum Petrum Chrysologum episcopum Verbi tui incarnati praeconem egregium effecisti, eius nobis intercessione concede, ut tuae salutis mysteria et iugiter scrutemur in corde, et fideliter significemus in opere.
Ant. ad introitum
In nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Collecta
Deus, qui ad maiorem tui nominis gloriam propagandam beatum Ignatium in Ecclesia tua suscitasti, concede, ut, eius auxilio et imitatione certantes in terris, coronari cum ipso mereamur in caelis.
Super Oblata
Placeant, Domine Deus, oblationes in celebratione beati Ignatii tibi delatae, et praesta, ut sacrosancta mysteria, in quibus omnis sanctitatis fontem constituisti, nos quoque in veritate sanctificent.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?
Post communionem
Laudis hostia, Domine, quam pro beato Ignatio gratias agentes obtulimus, ad perpetuam nos maiestatis tuae laudationem perducat.
Augustus
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Collecta
Deus, qui in Ecclesia tua nova semper instauras exempla virtutum, da nobis in zelo animarum beati Alfonsi Mariae episcopi ita vestigiis adhaerere, ut eius in caelis assequamur et praemia.
Super Oblata
Caelesti, Domine, Spiritus igne corda nostra clementer exure, qui beato Alfonso Mariae tribuisti et haec mysteria celebrare, et per eadem hostiam tibi sanctam seipsum exhibere.
Praefatio
De Pastoribus
Post communionem
Deus, qui beatum Alfonsum Mariam fidelem dispensatorem et praeconem tanti mysterii providisti, concede, ut fideles tui illud frequenter percipiant, et, percipiendo, te sine fine collaudent.
Commune Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Fac nos, Domine Deus, in asserenda Filii tui divinitate, beati Eusebii episcopi constantiam imitari, ut, fidem servantes quam ipse docuit, eiusdem Filii tui vitae participes esse mereamur.
Collecta
Deus, qui beatum Petrum Iulianum erga sacra mysteria Corporis et Sanguinis Filii tui dilectione decorasti mirifica, concede propitius, ut, quam ille ex hoc divino percepit pinguedinem, eandem et nos percipere mereamur.
Commune Pastorum
Collecta
Omnipotens et misericors Deus, qui beatum Ioannem Mariam presbyterum pastorali studio mirabilem effecisti, da, quaesumus, ut, eius exemplo et intercessione, fratres in caritate Christo lucremur, et cum eis aeternam gloriam consequi valeamus.
Commune beatae Mariae Virginis
Collecta
Famulorum tuorum, quaesumus, Domine, delictis ignosce, ut, qui tibi placere de nostris actibus non valemus, Genetricis Filii tui intercessione salvemur.
Ant. ad introitum
In splendenti nube Spiritus Sanctus visus est, paterna vox audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Collecta
Deus, qui fidei sacramenta in Unigeniti tui gloriosa Transfiguratione patrum testimonio roborasti, et adoptionem filiorum perfectam mirabiliter praesignasti, concede nobis famulis tuis, ut, ipsius dilecti Filii tui vocem audientes, eiusdem coheredes effici mereamur.
Super Oblata
Oblata munera, quaesumus, Domine, gloriosa Unigeniti tui Transfiguratione sanctifica, nosque a peccatorum maculis, splendoribus ipsius illustrationis, emunda.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Qui coram electis testibus suam gloriam revelavit, et communem illam cum ceteris corporis formam maximo splendore perfudit, ut de cordibus discipulorum crucis scandalum tolleretur, et in totius Ecclesiae corpore declararet implendum quod eius mirabiliter praefulsit in capite. Et ideo cum caelorum virtutibus in terris te iugiter celebramus, maiestati tuae sine fine clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Cum Christus apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
Post communionem
Caelestia, quaesumus, Domine, alimenta quae sumpsimus in eius nos transforment imaginem, cuius claritatem gloriosa Transfiguratione manifestare voluisti.
Commune Martyrum
Collecta
Quaesumus, omnipotens Deus, ut nos, virtute Spiritus Sancti, et ad credendum dociles et ad confitendum fortes efficias, qui beato Xysto eiusque sociis propter verbum tuum et testimonium Iesu animas suas ponere tribuisti.
Commune Pastorum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui beato Caietano presbytero apostolicam vivendi formam imitari tribuisti, eius nobis exemplo et intercessione concede in te semper confidere, et regnum tuum indesinenter quaerere.
Commune Pastorum vel Sanctorum Pro religiosis
Ant. ad introitum
In medio Ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus: stolam gloriae induit eum.
Collecta
Adiuvet Ecclesiam tuam, Domine, beatus Dominicus meritis et doctrinis, atque pro nobis efficiatur piissimus interventor, qui tuae veritatis exstitit praedicator eximius.
Super Oblata
Preces, quas tibi, Domine, offerimus, intercedente beato Dominico, clementer intende, et, huius sacrificii virtute potenti, propugnatores fidei gratiae tuae protectione confirma.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram.
Post communionem
Caelestis, Domine, virtutem sacramenti, quo in beati commemoratione Dominici pasti sumus, percipiat Ecclesia tua plenae devotionis affectu, et cuius praedicatione floruit, eius intercessione iuvetur.
Commune Martyrum , Virgine, Mulier, vel Religiosis
Collecta
Deus patrum nostrórum, qui beátam Terésiam Benedíctam mártyrem ad cognitiónem Fílii tui crucifíxi eiúsque imitatiónem usque ad mortem perduxísti, ipsa intercedénte, concéde, ut omnes hómines Christum Salvatórem agnóscant et per eum ad perpétuam tui visiónem advéniant.
Praefatio
De Martyribus , vel De Sanctis
Ant. ad introitum
Hic est beátus Lauréntius,qui pro ope Ecclésiae semetípsum trádidit:proptérea méruit martýrii passiónem,ut laetus ascénderet ad Dóminum Iesum Christum.
Collecta
Deus, cuius caritátis ardórebeátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus,fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum.
Super oblata
Súscipe propítius, Dómine, múnerain beáti Lauréntii celebritáte laetánter obláta,et ad nostrae salútis auxílium proveníre concéde. Per Christum.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Qui mihi minístrat, me sequátur;et ubi sum ego, illic et miníster meus erit, dicit Dóminus.
Post communionem
Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur,ut, quod in festivitáte beáti Lauréntiidébitae servitútis praestámus obséquium, salvatiónis tuae sentiámus augméntum. Per Christum.
Commune Virginum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui beatam Claram ad paupertatis amorem misericorditer adduxisti, eius nobis intercessione concede, ut, in paupertate spiritus Christum sequentes, ad tui contemplationem in caelesti regno pervenire mereamur.
Collecta
Deus, qui beatam Ioannam Franciscam per varias vitae semitas praeclaris meritis illustrasti, ipsius nobis intercessione concede, ut, in vocatione nostra fideliter ambulantes, lucis exempla iugiter ostendamus.
Commune Martyrum vel Pastorum
Collecta
Patientia pretiosa iustorum tuae nobis, Domine, quaesumus, affectum dilectionis accumulet, et in cordibus nostris sacrae fidei semper exerceat firmitatem.
Ant. ad introitum
Venite, benedicti Patris mei, dicit Dominus. Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Collecta
Deus, qui sanctum Maximilianum Mariam, presbyterum et martyrem, amore Virginis Immaculatae succensum, animarum zelo et proximi dilectione replevisti, concede propitius, ut, eo intercedente, pro tua gloria in servitio hominum strenue laborantes, usque ad mortem Filio tuo conformari valeamus.
Super Oblata
Munera nostra tibi, Domine, exhibemus, suppliciter exorantes, ut sancti Maximiliani Mariae exemplo, vitam nostram tibi discamus offerre.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, dicit Dominus.
Post communionem
Quaesumus, Domine, ut refecti Corpore et Sanguine Filii tui, eo caritatis igne accendamur, quem ex hoc convivio sanctus Maximilianus Maria accepit.
Ant. ad introitum
Gloriosa dicta sunt de te, Maria, quae hodie exaltata es super choros Angelorum, et in aeternum cum Christo triumphas.
Collecta
Deus, qui beatam Virginem Mariam, eius humilitatem respiciens, ad hanc gratiam evexisti, ut Unigenitus tuus ex ipsa secundum carnem nasceretur, et hodierna die superexcellenti gloria coronasti, eius nobis precibus concede, ut, redemptionis tuae mysterio salvati, a te exaltari mereamur.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, sacrificium placationis et laudis, quod in sanctae Dei Genetricis Assumptione celebramus, ut ad veniam nos obtinendam perducat, et in perpetua gratiarum constituat actione.
Praefatio
Proprio
Ant. ad communionem
Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aeterni Patris Filium.
Post communionem
Mensae caelestis participes effecti, imploramus clementiam tuam, Domine Deus noster, ut, qui Assumptionem Dei Genetricis colimus, a cunctis malis imminentibus liberemur.
Ant. ad introitum
Signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim.
Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Mariae Virginis, de cuius Assumptione gaudent Angeli, et collaudant Filium Dei.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui immaculatam Virginem Mariam, Filii tui Genetricem, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpsisti, concede, quaesumus, ut, ad superna semper intenti, ipsius gloriae mereamur esse consortes.
Super Oblata
Ascendat ad te, Domine, nostrae devotionis oblatio, et, beatissima Virgine Maria in caelum assumpta intercedente, corda nostra, caritatis igne succensa, ad te iugiter aspirent.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Quoniam Virgo Deipara hodie in caelos assumpta est, Ecclesiae tuae consummandae initium et imago, ac populo peregrinanti certae spei et solacii documentum; corruptionem enim sepulcri eam videre merito noluisti, quae Filium tuum, vitae omnis auctorem, ineffabiliter de se genuit incarnatum. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus, in gaudio confitentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est.
Post communionem
Sumptis, Domine, salutaribus sacramentis, da, quaesumus, ut, intercessione beatae Mariae Virginis in caelum assumptae, ad resurrectionis gloriam perducamur.
Commune Sanctorum
Collecta
Concede, quaesumus, Ecclesiae tuae, omnipotens Deus, ut beatum Stephanum, quem regnantem in terris propagatorem habuit, propugnatorem habere mereatur gloriosum in caelis.
Commune Pastorum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui beatum Ioannem presbyterum ad annuntiandum investigabiles Christi divitias mirabiliter elegisti, da nobis, eius exemplis et monitis, ut, in tua scientia crescentes, secundum Evangelii lumen fideliter conversemur.
Commune Doctorum vel Sanctorum Pro religiosis
Ant. ad introitum
Replevit beatum Bernardum Dominus spiritu intellegentiae, et ipse fluenta doctrinae ministravit populo Dei.
Collecta
Deus, qui beatum Bernardum abbatem, zelo domus tuae succensum, in Ecclesia tua lucere simul et ardere fecisti, eius nobis intercessione concede, ut, eodem spiritu ferventes, tamquam filii lucis iugiter ambulemus.
Super Oblata
Maiestati tuae, Domine, unitatis et pacis offerimus sacramentum, sancti Bernardi abbatis memoriam recolentes, qui, verbo et opere praeclarus, Ecclesiae tuae ordinis concordiam strenue procuravit.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, dicit Dominus; manete in dilectione mea.
Post communionem
Cibus, quem sumpsimus, Domine, in celebratione beati Bernardi, suum in nobis operetur effectum, ut, eius exemplis roborati et monitis eruditi, Verbi tui incarnati rapiamur amore.
Commune Pastorum Pro Papa
Collecta
Deus, qui, ad tuendam catholicam fidem et universa in Christo instauranda, beatum Pium papam caelesti sapientia et apostolica fortitudine replevisti, concede propitius, ut, eius instituta et exempla sectantes, praemia consequamur aeterna.
Super Oblata
Oblationibus nostris, Domine, benigne susceptis, da, quaesumus, ut haec divina mysteria, beati Pii papae monita secuti, sinceris tractemus obsequiis, et fideli mente sumamus.
Praefatio
De Pastoribus
Post communionem
Memoriam beati Pii papae celebrantes, quaesumus, Domine Deus noster, ut, virtute mensae caelestis, constantes efficiamur in fide, et in tua simus caritate concordes.
Ant. ad introitum
Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Collecta
Deus, qui Filii tui Genetricem nostram constituisti Matrem atque Reginam, concede propitius, ut, ipsius intercessione suffulti, tuorum in regno caelesti consequamur gloriam filiorum.
Super Oblata
Memoriam recolentes beatae Virginis Mariae, tibi, Domine, munera nostra offerimus, deprecantes, ut eius nobis succurrat humanitas, qui tibi oblationem seipsum in cruce obtulit immaculatam.
Praefatio
De B. M. Virgine (in festivitáte)
Ant. ad communionem
Beata es, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.
Post communionem
Sumptis, Domine, sacramentis caelestibus, te supplices deprecamur, ut, qui beatae Virginis Mariae memoriam venerando recolimus, aeterni convivii mereamur esse participes.
Collecta
Deus, qui beatam Rosam, tuo amore succensam, mundum relinquere et tibi soli in austeritate paenitentiae vacare fecisti, da nobis, eius intercessione, ut, vias vitae sectantes in terris, torrente deliciarum tuarum perfruamur in caelis.
Ant. ad introitum
Annuntiate de die in diem salutare Dei, annuntiate inter gentes gloriam eius.
Collecta
Robora in nobis, Domine, fidem, qua Filio tuo beatus Bartholomaeus apostolus sincero animo adhaesit, et praesta, ut, ipso deprecante, Ecclesia tua cunctis gentibus salutis fiat sacramentum.
Super Oblata
Beati apostoli Bartholomaei festivitatem, Domine, recensentes, quaesumus, ut eius intercessione tua capiamus auxilia, in cuius honorem tibi laudis hostias immolamus.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, dicit Dominus.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, pignus salutis aeternae, festivitatem beati Bartholomaei apostoli celebrantes, quod sit nobis, quaesumus, vitae praesentis auxilium pariter et futurae.
Commune Sanctorum
Collecta
Deus, qui beatum Ludovicum e terreni regiminis cura ad caelestis regni gloriam transtulisti, eius, quaesumus, intercessione concede, ut, per munera temporalia quae gerimus, regnum tuum quaeramus aeternum.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro educatoribus vel Pastorum
Collecta
Deus, qui beatum Iosephum presbyterum tanta caritate et patientia decorasti, ut pueris erudiendis omnique virtute exornandis constanter incumberet, concede, quaesumus, ut, quem sapientiae praeceptorem colimus, veritatis cooperatorem iugiter imitemur.
Commune Pro sanctis mulieribus
Collecta
Deus, maerentium consolator, qui beatae Monicae pias lacrimas in conversione filii sui Augustini misericorditer suscepisti, da nobis, utriusque interventu, peccata nostra deplorare, et gratiae tuae indulgentiam invenire.
Ant. ad introitum
In medio Ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus, stolam gloriae induit eum.
Collecta
Innova, quaesumus, Domine, in Ecclesia tua spiritum, quo beatum Augustinum episcopum imbuisti, ut, eodem nos repleti, te solum verae fontem sapientiae sitiamus, et superni amoris quaeramus auctorem.
Super Oblata
Salutis nostrae memoriale celebrantes, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut hoc sacramentum pietatis fiat nobis signum unitatis et vinculum caritatis.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Dicit Dominus: Magister vester unus est, Christus. Omnes autem vos fratres estis.
Post communionem
Sanctificet nos, quaesumus, Domine, mensae Christi participatio, ut, eius membra effecti, simus quod accepimus.
Ant. ad introitum
Loquebar, Domine, de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar, et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis.
Collecta
Deus, qui beatum Ioannem Baptistam et nascentis et morientis Filii tui Praecursorem esse voluisti, concede, ut, sicut ille veritatis et iustitiae martyr occubuit, ita et nos pro tuae confessione doctrinae strenue certemus.
Super Oblata
Da nobis, Domine, per haec munera quae tibi offerimus, illam tuarum rectitudinem semitarum, quam beatus Ioannes, vox in deserto clamantis, edocuit, et, fuso sanguine, magna virtute signavit.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. In cuius Praecursore beato Ioanne tuam magnificentiam collaudamus, quem inter natos mulierum honore praecipuo consecrasti. Qui cum nascendo multa gaudia praestitisset, et nondum editus exsultasset ad humanae salutis adventum, ipse solus omnium prophetarum Agnum redemptionis ostendit. Sed et sanctificandis etiam aquae fluentis ipsum baptismatis lavit auctorem, et meruit fuso sanguine supremum illi testimonium exhibere. Et ideo, cum caelorum Virtutibus, in terris te iugiter praedicamus, maiestati tuae sine fine clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Respondit Ioannes: Illum oportet crescere, me autem minui.
Post communionem
Concede nobis, Domine, beati Ioannis Baptistae natale recensentibus, ut et salutaria sacramenta quae sumpsimus significata veneremur, et in nobis potius edita gaudeamus.
September
Commune Pastorum Pro Papa vel Doctorum
Ant. ad introitum
Beatus Gregorius, in cathedra Petri sublimatus, semper speciem Domini quaerebat, atque in sollemnitate illius amoris habitabat.
Collecta
Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da spiritum sapientiae, intercedente beato Gregorio papa, quibus dedisti regimen disciplinae, ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum.
Super Oblata
Annue nobis, quaesumus, Domine, ut, in celebratione beati Gregorii, haec nobis prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram.
Post communionem
Quos Christo reficis pane vivo, eosdem edoce, Domine, Christo magistro, ut in festivitate beati Gregorii tuam discant veritatem, et eam in caritate operentur.
Ant. ad introitum
Cum iucunditate Nativitatem beatae Mariae Virginis celebremus, ex qua ortus est sol iustitiae, Christus Deus noster.
Collecta
Famulis tuis, quaesumus, Domine, caelestis gratiae munus impertire, ut, quibus beatae Virginis partus exstitit salutis exordium, Nativitatis eius festivitas pacis tribuat incrementum.
Super Oblata
Nativitatem beatae Virginis Mariae cum gaudio recolentes, tibi, Domine, munera nostra deferimus, et supplices deprecamur, ut Filii tui nobis succurrat humanitas, qui ex eadem Virgine carnem dignatus est suscipere.
Praefatio
De B. M. Virgine (in nativitate)
Ant. ad communionem
Ecce Virgo pariet Filium, qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Post communionem
Exsultet Ecclesia tua, Domine, quam sacris mysteriis refecisti, de beatae Mariae Virginis Nativitate congaudens, quae universo mundo spes fuit et aurora salutis.
Commune Pastorum
Collecta
Deus, qui beatum Petrum servorum servum effecisti eumque mira in eis iuvandis caritate et patientia roborasti, eius nobis intercessione concede, ut, quae Iesu Christi sunt, quaerentes, proximos opere et veritate diligamus.
Ant. ad introitum
Benedicta es tu, Virgo Maria, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram; quia nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum.
Collecta
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut cunctis gloriosum beatae Mariae Virginis nomen celebrantibus misericordiae tuae beneficia ipsa procuret.
Super Oblata
Intercessio, quaesumus, Domine, beatae Mariae semper Virginis munera nostra commendet, nosque in eius nominis veneratione tuae maiestati reddat acceptos.
Praefatio
De B. M. Virgine (in festivitate)
Ant. ad communionem
Beatam me dicent omnes generationes, quia ancillam humilem respexit Deus.
Post communionem
Benedictionis tuae, Domine, intercedente Dei Genetrice Maria, gratiam consequamur, ut, cuius venerandum nomen celebramus, eius in omnibus necessitatibus auxilium percipiamus.
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Ant. ad introitum
Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Collecta
Deus, in te sperantium fortitudo, qui beatum Ioannem Chrysostomum episcopum mira eloquentia et tribulationis experimento clarescere voluisti, da nobis, quaesumus, ut, eius doctrinis eruditi, invictae patientiae roboremur exemplo.
Super Oblata
Sacrificium tibi placeat, Deus, in commemoratione beati Ioannis Chrysostomi libenter exhibitum, quo monente, nos etiam totos tibi reddimus collaudantes.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Nos praedicamus Christum crucifixum, Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam.
Post communionem
Concede, misericors Deus, ut mysteria, quae pro beati Ioannis Chrysostomi commemoratione sumpsimus, nos in tua caritate confirment, et tuae fideles confessores veritatis efficiant.
Ant. ad introitum
Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus.
Collecta
Deus, qui Unigenitum tuum crucem subire voluisti, ut salvum faceret genus humanum, praesta, quaesumus, ut, cuius mysterium in terra cognovimus, eius redemptionis praemia in caelo consequi mereamur.
Super Oblata
Haec oblatio, Domine, quaesumus, ab omnibus nos purget offensis, quae in ara crucis totius mundi tulit offensam.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens, aeterne Deus: Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret; et, qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur: per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Ego si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum, dicit Dominus.
Post communionem
Refectione tua sancta enutriti, Domine Iesu Christe, supplices deprecamur, ut, quos per lignum crucis vivificae redemisti, ad resurrectionis gloriam perducas.
Ant. ad introitum
Dixit Simeon ad Mariam: Ecce, positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius.
Collecta
Deus, qui Filio tuo in cruce exaltato compatientem Matrem astare voluisti, da Ecclesiae tuae, ut, Christi passionis cum ipsa consors effecta, eiusdem resurrectionis particeps esse mereatur.
Super Oblata
Suscipe, misericors Deus, ad tui nominis laudem preces hostiasque in veneratione beatae Mariae Virginis exhibitas, quam, stantem iuxta crucem Iesu, clementer nobis Matrem piissimam providisti.
Praefatio
De B. M. Virgine (in festivitate)
Ant. ad communionem
Communicantes Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
Post communionem
Sumptis, Domine, sacramentis redemptionis aeternae, supplices deprecamur, ut, compassionem beatae Mariae Virginis recolentes, ea in nobis pro Ecclesia adimpleamus, quae desunt Christi passionum.
Commune Martyrum , vel Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui populo tuo beatos Cornelium et Cyprianum sedulos pastores et invictos martyres praestitisti, concede ut, eorum intercessione, fide et constantia roboremur, et pro Ecclesiae unitate operam tribuamus impense.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munera populi tui pro martyrum tuorum passionibus dicata sanctorum, et quae beatis Cornelio et Cypriano in persecutione fortitudinem ministrarunt, nobis quoque praebeant inter adversa constantiam.
Praefatio
De Martyribus
Post communionem
Per haec mysteria quae sumpsimus, Domine, supplices exoramus, ut, beatorum martyrum Cornelii et Cypriani exemplo, spiritus tui fortitudine confirmati, evangelicae veritati possimus testimonium perhibere.
Commune Pastorum Pro Episcopo vel Doctorum
Collecta
Deus, qui ad tuae fidem Ecclesiae vindicandam beatum Robertum episcopum mira eruditione et virtute decorasti, eius intercessione concede, ut populus tuus eiusdem fidei semper integritate laetetur.
Commune Martyrum , vel Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui nos concedis beati Ianuarii martyris memoriam venerari, da nobis in aeterna beatitudine de eius societate gaudere.
Ant. ad introitum
Sanguis sanctorum martyrum pro Christo effusus est in terris; ideo adepti sunt praemia sempiterna.
Collecta
Deus, qui filios adoptionis in toto orbe terrarum multiplicare dignatus es, et sanguinem beatorum martyrum Andreae et sociorum uberrimum semen christianorum effecisti, concede, ut eorum muniamur auxilio et iugiter proficiamus exemplo.
Super Oblata
Oblata populi tui respice propitius, omnipotens Deus, et beatorum martyrum intercessione concede, nos ipsos sacrificium tibi acceptabile in totius effici mundi salutem.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis, dicit Dominus.
Post communionem
Fortium esca enutriti, in celebratione beatorum martyrum, te, Domine, suppliciter exoramus, ut, Christo fideliter inhaerentes, in Ecclesia ad salutem omnium operemur.
Ant. ad introitum
Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, et docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis, dicit Dominus.
Collecta
Deus, qui ineffabili misericordia beatum Matthaeum ex publicano Apostolum es dignatus eligere, da nobis, eius exemplo et intercessione suffultis, ut, te sequentes, tibi firmiter adhaerere mereamur.
Super Oblata
Memoriam beati Matthaei recensentes, preces et hostias tibi, Domine, deferimus, suppliciter exorantes, ut Ecclesiam tuam benignus aspicias, cuius fidem Apostolorum praedicationibus nutrivisti.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Non veni vocare iustos, sed peccatores, dicit Dominus.
Post communionem
Salutaris gaudii participes, Domine, quo laetus Salvatorem in domo sua convivam beatus Matthaeus excepit, da, ut cibo semper reficiamur illius, qui non iustos sed peccatores vocare venit ad salutem.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctum Pium, presbyterum, crucis Filii singulari gratia participem esse donasti, et per eius ministerium misericordiae tuae mirabilia renovasti, concede nobis, ut, eius intercessione, passionibus Christi iugiter sociati ad resurrectionis gloriam perducamur.
Commune Martyrum
Collecta
Magnificet te, Domine, sanctorum tuorum Cosmae et Damiani veneranda memoria, quia et illis gloriam sempiternam, et opem nobis ineffabili providentia contulisti.
Super Oblata
In tuorum, Domine, pretiosa morte iustorum, sacrificium illud offerimus, de quo martyrium sumpsit omne principium.
Praefatio
De Martyribus
Post communionem
Conserva in nobis, Domine, munus tuum, et quod, te donante, pro commemoratione beatorum martyrum Cosmae et Damiani percepimus, salutem nobis praestet et pacem.
Commune Pastorum , Pro fundatoribus
Ant. ad introitum
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde.
Collecta
Deus, qui ad salutem pauperum et cleri institutionem beatum Vincentium presbyterum virtutibus apostolicis imbuisti, praesta, quaesumus, ut, eodem spiritu ferventes, et amemus quod amavit, et quod docuit operemur.
Super Oblata
Deus, qui beato Vincentio divina celebranti mysteria tribuisti quod tractabat imitari, concede, ut, huius sacrificii virtute, ipsi quoque in oblationem tibi acceptabilem transeamus.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum: quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Post communionem
Caelestibus, Domine, refecti sacramentis, supplices deprecamur, ut ad imitandum Filium tuum pauperibus evangelizantem, sicut exemplis beati Vincentii provocamur, ita et patrociniis adiuvemur.
Commune Martyrum
Collecta
Deus, qui beatum martyrem Venceslaum caelesti regno terrenum postponere docuisti, eius precibus concede, ut, nosmetipsos abnegantes, tibi toto corde adhaerere valeamus.
Commune Martyrum
Collecta
Beatorum martyrum tuorum Laurentii et sociorum, quaesumus, Domine Deus, patientiam in servitio tui et proximi nobis concede, quia in regno tuo sunt beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
Ant. ad introitum
Benedicite Dominum, omnes Angeli eius, potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius.
Collecta
Deus, qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius, ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur.
Super Oblata
Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut easdem, angelico ministerio in conspectum tuae maiestatis delatas, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Et in Archangelis Angelisque tuis tua praeconia non tacere, quia ad excellentiam tuam recurrit et gloriam quod angelica creatura tibi probabilis honoretur: et, cum illa sit amplo decore dignissima, tu quam sis immensus et super omnia praeferendus ostenderis, per Christum Dominum nostrum. Per quem multitudo Angelorum tuam celebrat maiestatem, quibus adorantes in exsultatione coniungimur, una cum eis laudis voce clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in conspectu Angelorum psallam tibi.
Post communionem
Pane caelesti refecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut, eius fortitudine roborati, sub Angelorum tuorum fideli custodia, fortes, salutis progrediamur in via.
Ant. ad introitum
Beatus vir, qui meditabitur in lege Domini die ac nocte: dabit fructum suum in tempore suo.
Collecta
Deus, qui beato Hieronymo presbytero suavem et vivum Scripturae Sacrae affectum tribuisti, da, ut populus tuus verbo tuo uberius alatur, et in eo fontem vitae inveniat.
Super Oblata
Tribue, nobis, Domine, ut, exemplo beati Hieronymi, verbum tuum meditati, ad salutarem hostiam maiestati tuae offerendam promptius accedamus.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Domine Deus, inventi sunt sermones tuos, et comedi eos; et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei.
Post communionem
Sancta tua quae sumpsimus, Domine, de beati Hieronymi celebritate laetantes, tuorum excitent corda fidelium, ut, sacris intenta doctrinis, intellegant quod sequantur, et sequendo vitam obtineant sempiternam.
October
Ant. ad introitum
Circumduxit eam Dominus et docuit; et custodivit quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila expandit alas suas, et assumpsit eam, atque portavit in humeris suis. Dominus solus dux eius fuit.
Collecta
Deus, qui regnum tuum humilibus parvulisque disponis, fac nos beatae Teresiae tramitem prosequi confidenter, ut, eius intercessione, gloria tua nobis reveletur aeterna.
Super Oblata
In beata Teresia te, Domine, mirabilem praedicantes, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut, sicut eius tibi grata sunt merita, sic nostrae servitutis accepta reddantur officia.
Praefatio
De sanctis Virginibus et Religiosis
Ant. ad communionem
Dicit Dominus: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Post communionem
Sacramenta quae sumpsimus, Domine, illius in nobis vim amoris accendant, quo beata Teresia se tibi addixit, tuamque cupiit miserationem pro omnibus impetrare.
Ant. ad introitum
Benedicite, omnes Angeli Domini, Dominum, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula.
Collecta
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largire supplicibus tuis et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere.
Super Oblata
Suscipe, Domine, munera, quae pro sanctorum Angelorum tuorum veneratione deferimus, et concede propitius, ut, perpetuis eorum praesidiis, a praesentibus periculis liberemur, et ad vitam feliciter perveniamus aeternam.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Et in Archangelis Angelisque tuis tua praeconia non tacere, quia ad excellentiam tuam recurrit et gloriam quod angelica creatura tibi probabilis honoretur: et, cum illa sit amplo decore dignissima, tu quam sis immensus et super omnia praeferendus ostenderis, per Christum Dominum nostrum. Per quem multitudo Angelorum tuam celebrat maiestatem, quibus adorantes in exsultatione coniungimur, una cum eis laudis voce clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
Post communionem
Quos tantis, Domine, in vitam aeternam dignaris pascere sacramentis, angelico ministerio dirige in viam salutis et pacis.
Ant. ad introitum
Vir Dei Franciscus reliquit domum suam, dimisit hereditatem suam, inops et pauper factus est; Dominus autem assumpsit eum.
Collecta
Deus, qui beato Francisco paupertate et humilitate Christo configurari tribuisti, concede, ut, per illius semitas gradientes, Filium tuum sequi et tibi coniungi laeta valeamus caritate.
Super Oblata
Munera tibi, Domine, offerentes, quaesumus, ut ad mysterium crucis celebrandum convenienter aptemur, cui beatus Franciscus tam ardenter adhaesit.
Praefatio
De Sanctis
Ant. ad communionem
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Post communionem
Da nobis, quaesumus, Domine, per haec sancta quae sumpsimus, ut, beati Francisci caritatem zelumque apostolicum imitantes, tuae dilectionis effectus percipiamus et in salutem omnium effundamus.
Commune Pastorum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui sanctum Brunonem ad serviendum tibi in solitudine vocasti, eius nobis intercessione concede, ut, per huius mundi varietates, tibi iugiter vacemus.
Ant. ad introitum
Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
Collecta
Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut, qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, beata Maria Virgine intercedente, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur.
Super Oblata
Fac nos, quaesumus, Domine, his muneribus oblatis convenienter aptari, et Unigeniti tui mysteria ita recolere, ut eius digni promissionibus effici mereamur.
Praefatio
De B. M. Virgine (in festivitate)
Ant. ad communionem
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum.
Post communionem
Quaesumus, Domine Deus noster, ut, qui in hoc sacramento Filii tui mortem et resurrectionem annuntiamus, eius socii passionum effecti, consolationis etiam ac gloriae mereamur esse participes.
Commune Martyrum
Collecta
Deus, qui beatum Dionysium eiusque socios ad praedicandam gentibus gloriam tuam misisti, eosque virtute constantiae in passione roborasti, tribue nobis, quaesumus, ex eorum imitatione prospera mundi despicere, et nulla eius adversa formidare.
Commune Pastorum Pro missionariis vel Pro iis qui opera misericordiae exercuerunt
Collecta
Bonorum omnium largitor, Deus, qui per beatum Ioannem presbyterum populis Evangelium nuntiari fecisti, eius intercessione concede, ut fides vera semper et ubique proficiat.
Commune Pastorum
Collecta
Omnípotens sempitérne Deus, qui per orbem terrárum in beáto Ioánne, papa, Christi boni pastóris vivum effulgére fecísti exémplum, concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne, abundántiam christiánae caritátis laetánter effúndere valeámus. Per Dóminum.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Papa
Collecta
Deus, qui beatum Callistum papam, ad Ecclesiae servitium et pietatem erga christifideles defunctos suscitasti, eius fidei testimonio, quaesumus, nos robora, ut a servitute corruptionis erepti, incorruptibilem hereditatem consequi mereamur.
Ant. ad introitum
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum.
Collecta
Deus, qui per Spiritum tuum beatam Teresiam suscitasti, ut requirendae perfectionis semitam Ecclesiae manifestaret, da nobis et caelestis eius doctrinae pabulo semper nutriri, et verae sanctitatis desiderio accendi.
Super Oblata
Munera nostra, Domine, tuae sint accepta maiestati, cui beatae Teresiae tantopere placuit devotionis obsequium.
Praefatio
De sanctis Virginibus et Religiosis
Ant. ad communionem
Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Post communionem
Subdita tibi familia, Domine Deus noster, quam caelesti pane satiasti, fac ut, exemplo beatae Teresiae, misericordias tuas in aeternum cantare laetetur.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro religiosis
Collecta
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut veneranda nobis beatae Hedvigis intercessio tribuat caeleste subsidium, cuius vita mirabilis omnibus humilitatis praestat exemplum.
Commune Virginum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Effunde super nos, quaesumus, Domine, spiritum, quo beatam Margaritam Mariam singulariter ditasti, ut scire valeamus supereminentem scientiae caritatem Christi, et impleamur in omnem plenitudinem tuam.
Ant. ad introitum
Christo confixus sum cruci; vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus; in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum martyrum confessionibus Ecclesiae tuae sacrum corpus exornas, concede, quaesumus, ut hodierna gloria passionis, sicut beato Ignatio magnificentiam tribuit sempiternam, ita nobis perpetuum munimen operetur.
Super Oblata
Grata tibi sit, Domine, nostrae devotionis oblatio, qui beatum Ignatium, frumentum Christi, per martyrii passionem panem mundum suscepisti.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Frumentum Christi sum: dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar.
Post communionem
Reficiat nos, Domine, panis caelestis, quem in beati Ignatii natali suscepimus, ac tribuat nos nomine et opere esse christianos.
Ant. ad introitum
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem!
Collecta
Domine Deus, qui beatum Lucam elegisti, ut praedicatione et scriptis mysterium tuae in pauperes dilectionis revelaret, concede, ut, qui tuo iam nomine gloriantur, cor unum et anima una esse perseverent, et omnes gentes tuam mereantur videre salutem.
Super Oblata
Donis caelestibus, da nobis, quaesumus, Domine, libera tibi mente servire, ut munera, quae in festivitate beati Lucae deferimus, et medelam nobis operentur et gloriam.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Misit Dominus discipulos, qui nuntiarent civitatibus: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Post communionem
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quod de sancto altari tuo accepimus, nos sanctificet, et in fide Evangelii, quod beatus Lucas praedicavit, fortes efficiat.
Commune Martyrum , Pro missionariis
Collecta
Deus, qui spem beatam regni aeterni sanctorum Ioannis et Isaac eorumque sociorum opere et sanguinis effusione manifestare voluisti, concede propitius, ut, eorum intercessione, fides christianorum in dies firmetur.
Ant. ad introitum
Non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.
Collecta
Impetret nobis, Domine, gratiam tuam beatus presbyter Paulus, qui unico crucem amore dilexit, ut, eius exemplo vividius incitati, crucem nostram fortiter amplectamur.
Super Oblata
Respice quas offerimus hostias, omnipotens Deus, in commemoratione beati Pauli, et praesta, ut, qui dominicae passionis mysteria celebramus, imitemur quod agimus.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Nos praedicamus Christum crucifixum, Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam.
Post communionem
Deus, qui crucis mysterium in beato Paulo mirabiliter illustrasti, concede propitius, ut, ex hoc sacrificio roborati, Christo fideles haereamus, et in Ecclesia ad salutem omnium operemur.
Commune Pastorum
Collecta
Deus, dives in misericórdia, qui beátum Ioánnem Paulum, papam, univérsae Ecclésiae tuae praeésse voluísti, praesta, quaésumus, ut, eius institútis edócti, corda nostra salutíferae grátiae Christi, uníus redemptóris hóminis, fidénter aperiámus. Qui tecum.
Commune Pastorum Pro missionariis
Collecta
Deus, qui, ad populum fidelem in angustiis confortandum, beatum Ioannem suscitasti, praesta, quaesumus, ut nos in tuae protectionis securitate constituas, et Ecclesiam tuam perpetua pace custodias.
Commune Pastorum Pro missionariis vel Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui in evangelizandis populis beatum Antonium Mariam episcopum mira caritate et patientia roborasti, eius nobis intercessione concede, ut, quae tua sunt quaerentes, enixe in Christo lucrandis fratribus incumbamus.
Ant. ad introitum
Isti sunt viri sancti, quos elegit Dominus in caritate non ficta, et dedit illis gloriam sempiternam.
Collecta
Deus, qui nos per beatos Apostolos ad agnitionem tui nominis venire tribuisti, intercedentibus sanctis Simone et Iuda, concede propitius, ut semper augeatur Ecclesia incrementis in te credentium populorum.
Super Oblata
Gloriam, Domine, sanctorum apostolorum Simonis et Iudae perpetuam venerantes, quaesumus, ut vota nostra suscipias et ad sacra mysteria celebranda nos digne perducas.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Si quis diligit me, sermonem meum servabit, dicit Dominus; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Post communionem
Perceptis, Domine, sacramentis, supplices in Spiritu Sancto deprecamur, ut, quae pro apostolorum Simonis et Iudae veneranda gerimus passione, nos in tua dilectione conservent.
November
Ant. ad introitum
Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Sanctorum omnium, de quorum sollemnitate gaudent Angeli, et collaudant Filium Dei.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium Sanctorum tuorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quaesumus, ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam, multiplicatis intercessoribus, largiaris.
Super Oblata
Grata tibi sint, Domine, munera, quae pro cunctorum offerimus honore Sanctorum, et concede, ut, quos iam credimus de sua immortalitate securos, sentiamus de nostra salute sollicitos.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Nobis enim hodie civitatem tuam tribuis celebrare, quae mater nostra est, caelestisque Ierusalem, ubi iam te in aeternum fratrum nostrorum corona collaudat. Ad quam peregrini, per fidem accedentes, alacriter festinamus, congaudentes de Ecclesiae sublimium glorificatione membrorum, qua simul fragilitati nostrae adiumenta et exempla concedis. Et ideo, cum ipsorum Angelorumque frequentia, una te magnificamus, laudis voce clamantes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Post communionem
Mirabilem te, Deus, et unum Sanctum in omnibus Sanctis tuis adorantes, tuam gratiam imploramus, qua, sanctificationem in tui amoris plenitudine consummantes, ex hac mensa peregrinantium ad caelestis patriae convivium transeamus.
Ant. ad introitum
Sicut Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Collecta
Preces nostras, quaesumus, Domine, benignus exaudi, ut, dum attollitur nostra fides in Filio tuo a mortuis suscitato, in famulorum tuorum praestolanda resurrectione spes quoque nostra firmetur.
Super Oblata
Nostris, Domine, propitiare muneribus, ut famuli tui defuncti assumantur in gloriam cum Filio tuo, cuius magno pietatis iungimur sacramento.
Praefatio
De Defunctis
Ant. ad communionem
Ego sum resurrectio et vita, dicit Dominus. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.
Post communionem
Praesta, quaesumus, Domine, ut famuli tui defuncti in mansionem lucis transeant et pacis, pro quibus paschale celebravimus sacramentum.
Ant. ad introitum
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Collecta
Deus, gloria fidelium et vita iustorum, cuius Filii morte et resurrectione redempti sumus, propitiare famulis tuis defunctis, ut, qui resurrectionis nostrae mysterium agnoverunt, aeternae beatitudinis gaudia percipere mereantur.
Super Oblata
Omnipotens et misericors Deus, his sacrificiis ablue, quaesumus, famulos tuos defunctos a peccatis eorum in sanguine Christi, ut, quos mundasti aqua baptismatis, indesinenter purifices indulgentia pietatis.
Praefatio
De Defunctis
Ant. ad communionem
Lux aeterna luceat eis, Domine, cum Sanctis tuis in aeternum, quia pius es.
Post communionem
Sumpto sacramento Unigeniti tui, qui pro nobis immolatus resurrexit in gloria, te, Domine, suppliciter exoramus pro famulis tuis defunctis, ut, paschalibus mysteriis mundati, futurae resurrectionis munere glorientur.
Ant. ad introitum
Deus, qui suscitavit Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem Spiritum eius in nobis.
Collecta
Deus, qui Unigenitum tuum, devicta morte, ad caelestia transire fecisti, concede famulis tuis defunctis, ut, huius vitae mortalitate devicta, te conditorem et redemptorem possint perpetuo contemplari.
Super Oblata
Pro omnibus famulis tuis in Christo dormientibus hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam, ut, per hoc sacrificium singulare vinculis mortis exuti, vitam mereantur aeternam.
Praefatio
De Defunctis
Ant. ad communionem
Salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.
Post communionem
Multiplica, Domine, his sacrificiis susceptis, super famulos tuos defunctos misericordiam tuam, et, quibus donasti baptismi gratiam, da eis aeternorum plenitudinem gaudiorum.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui beatum Martinum per humilitatis iter ad caelestem gloriam perduxisti, tribue nobis eius ita nunc persequi exempla praeclara, ut exaltari cum ipso mereamur in caelis.
Commune Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Custodi, quaesumus, Domine, in populo tuo spiritum, quo beatum Carolum episcopum implevisti, ut Ecclesia indesinenter renovetur, et, Christi se imagini conformans, ipsius vultum mundo valeat ostendere.
Super Oblata
Intende munera, Domine, altaribus tuis pro beati Caroli commemoratione proposita, et huius sacrificii virtute concede, ut, sicut illum pastoralis officii vigilantia et praeclaris virtutum meritis sublimasti, ita nos facias sinceris operum fructibus abundare.
Praefatio
De Pastoribus
Post communionem
Praestent nobis, quaesumus, Domine, sacra mysteria quae sumpsimus eam animi fortitudinem, quae beatum Carolum reddidit in ministerio fidelem et in caritate ferventem.
Commune Martyrum
Collecta
Deus, Pater noster, qui sanctos Petrum et Innocéntium, presbýteros, ac sócios, mártyres, Matre Dei adiuvánte, imitatóres Christi usque ad effusiónem sánguinis effecísti, concéde, quaésumus, ut, eórum exémplo et intercessióne, fidem verbo operibúsque fírmiter profitéri valeámus. Per Dóminum...
Commune dedicationis ecclesiae (In ipsa ecclesia)
Ant. ad introitum
Vidi civitatem sanctam, Ierusalem novam, descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
Collecta
Deus, qui de vivis et electis lapidibus aeternum habitaculum tuae praeparas maiestati, multiplica in Ecclesia tua spiritum gratiae, quem dedisti, ut fidelis tibi populus in caelestis aedificationem Ierusalem semper accrescat.
Deus, qui populum tuum Ecclesiam vocare dignatus es, da, ut plebs in nomine tuo congregata te timeat, te diligat, te sequatur et ad caelestia promissa, te ducente, perveniat.
Super Oblata
Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et poscentibus concede, ut hic sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Qui domum orationis munificus inhabitare dignaris, ut, gratia tua perpetuis fovente subsidiis, templum Spiritus Sancti ipse nos perficias, acceptabilis vitae splendore coruscans. Sed et visibilibus aedificiis adumbratam, Christi sponsam Ecclesiam perenni operatione sanctificas, ut, innumerabili prole mater exsultans, in gloriam tuam collocetur in caelis. Et ideo, cum Sanctis et Angelis universis, te collaudamus, sine fine dicentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritalis, sacerdotium sanctum.
Post communionem
Deus, qui nobis supernam Ierusalem per temporale Ecclesiae tuae signum adumbrare voluisti, da, quaesumus, ut, huius participatione sacramenti, nos tuae gratiae templum efficias, et habitationem gloriae tuae ingredi concedas.
Commune Pastorum Pro Papa vel Doctorum
Ant. ad introitum
Statuit ei Dominus testamentum pacis, et principem fecit eum, ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum.
Collecta
Deus, qui adversus Ecclesiam tuam, in apostolicae petrae soliditate fundatam, portas inferi numquam praevalere permittis, da ei, quaesumus, ut, intercedente beato Leone papa, in tua veritate consistens, pace continua muniatur.
Super Oblata
Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina, ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndit Iesus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam.
Post communionem
Refectione sancta enutritam guberna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam, ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persistat.
Ant. ad introitum
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciet, dicit Dominus.
Collecta
Deus, qui in beato Martino episcopo sive per vitam sive per mortem magnificatus es, innova gratiae tuae mirabilia in cordibus nostris, ut neque mors neque vita separare nos possit a caritate tua.
Super Oblata
Sanctifica, quaesumus, Domine Deus, haec munera, quae in honorem sancti Martini laetanter offerimus, ut per ea vita nostra inter adversa et prospera semper dirigatur.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis, dicit Dominus.
Post communionem
Da nobis, Domine, unitatis sacramento refectis, perfectam in omnibus cum tua voluntate concordiam, ut, sicut beatus Martinus totum se tibi subiecit, ita et nos esse tui veraciter gloriemur.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Episcopo
Ant. ad introitum
Propter testamentum Domini et leges paternas, Sancti Dei perstiterunt in amore fraternitatis: Quia unus fuit semper spiritus in eis, et una fides.
Collecta
Excita, quaesumus, Domine, in Ecclesia tua Spiritum, quo repletus beatus Iosaphat animam suam pro ovibus posuit, ut, eo intercedente, nos quoque eodem Spiritu roborati, animam nostram pro fratribus ponere non vereamur.
Super Oblata
Clementissime Deus, munera haec tua benedictione perfunde, et nos in tua fide confirma, quam sanctus Iosaphat effuso sanguine asseruit.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Qui perdiderit animam suam propter me, dicit Dominus, inveniet eam in aeternum.
Post communionem
Spiritum, Domine, fortitudinis et pacis haec nobis tribuat mensa caelestis, ut, sancti Iosaphat exemplo, vitam nostram ad honorem et unitatem Ecclesiae libenter impendamus.
Commune Pastorum Pro Episcopo vel Doctorum
Collecta
Deus, qui beatum Albertum episcopum in humana sapientia cum divina fide componenda magnum effecisti, da nobis, quaesumus, ita eius magisterii inhaerere doctrinis, ut per scientiarum progressus ad profundiorem tui cognitionem et amorem perveniamus.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro iis qui opera misericordiae exercuerunt
Collecta
Deus, qui beatam Margaritam eximia in pauperes caritate mirabilem effecisti, da, ut, eius intercessione et exemplo, imaginem bonitatis tuae inter homines referamus.
Commune Virginum vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui iucundam tibi mansionem in corde beatae Gertrudis virginis praeparasti, ipsius intercessione, cordis nostri tenebras clementer illustra, ut te in nobis praesentem et operantem laetanter experiamur.
Commune Sanctorum et Sanctarum Pro iis qui opera misericordiae exercuerunt
Collecta
Deus, qui beatae Elisabeth tribuisti in pauperibus Christum cognoscere ac venerari, da nobis, eius intercessione, egenis et tribulatis iugi caritate servire.
Ant. ad introitum
Constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.
Collecta
Ecclesiam tuam, Domine, apostolicis defende praesidiis, ut, per quos initium divinae cognitionis accepit, per eos usque in finem saeculi capiat gratiae caelestis augmentum.
Super Oblata
Servitutis nostrae tibi, Domine, munus offerentes, tuam deprecamur clementiam, ut tradita nobis apostolorum Petri et Pauli ministerio veritas in cordibus nostris illibata perseveret.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Domine, verba vitae aeternae habes, et nos credidimus quia tu es Christus Filius Dei.
Post communionem
Populus tuus, quaesumus, Domine, caelesti pane refectus, apostolorum Petri et Pauli commemoratione laetetur, quorum donasti patrocinio gubernari.
Commune beatae Mariae Virginis
Collecta
Sanctissimae venerantibus Virginis Mariae memoriam gloriosam, ipsius nobis, quaesumus, Domine, intercessione concede, ut de plenitudine gratiae tuae nos quoque mereamur accipere.
Commune Martyrum Virgine, Mulier vel Virginum
Collecta
Deus, qui nos annua beatae Caeciliae celebritate laetificas, praesta, quaesumus, ut ea, quae de ancilla tua devote tradita sunt, exempla nobis praebeant imitanda et Christi Filii tui in servis eius praedicent mirabilia.
Commune Martyrum , vel Pastorum Pro Papa
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui in omnium sanctorum tuorum es virtute mirabilis, da nobis in beati Clementis annua commemoratione laetari, qui, Filii tui sacerdos et martyr, quod mysterio gessit, testimonio comprobavit, et, quod praedicavit ore, confirmavit exemplo.
Commune Pastorum Pro missionariis vel Sanctorum Pro religiosis
Collecta
Deus, qui in beato Columbano evangelizandi munus et monasticae vitae studium mirabiliter coniunxisti, praesta, quaesumus, ut, eius intercessione et exemplo, te super omnia quaerere et credentium populum augere studeamus.
Ant. ad introitum
Nobis absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Verbum enim crucis nobis, qui salvi facti sumus, virtus Dei est.
Collecta
Deus, omnis paternitatis fons et origo, qui beatos martyres Andream et socios eius Cruci Filii tui usque ad sanguinis effusionem fideles effecisti, eorum intercessione concede, ut amorem tuum inter fratres propagantes filii tui nominari et esse valeamus. Per Dominum.
Super Oblata
Suscipe, sancte Pater, munera quae offerimus, passionem venerantes sanctorum martyrum, ut inter adversa vitae nostrae, fideles tibi semper inveniri mereamur et hostiam tibi acceptabilem nosmetipsos exhibere.
Praefatio
De Martyribus
Ant. ad communionem
Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Post communionem
Unius panis alimonia refecti, in commemoratione sanctorum martyrum, te, Domine, suppliciter deprecamur, ut, in tua dilectione unanimes manentes, patientiae praemium mereamur consequi aeternum.
Collecta
Omnipotens sempiterne Deus, qui populo tuo beatam Catharinam virginem et invictam martyrem praestitisti, concede, ut, eius intercessione, fide et constantia roboremur, et pro Ecclesiae unitate operam tribuamus impense.
Ant. ad introitum
Dominus secus mare Galilaeae vidit duos fratres, Petrum et Andream, et vocavit eos: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum.
Collecta
Maiestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut, sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor.
Super Oblata
Concede nobis, omnipotens Deus, ut his muneribus, quae in beati Andreae festivitate deferimus, et tibi placeamus exhibitis, et vivificemur acceptis.
Praefatio
De Apostolis
Ant. ad communionem
Dixit Andreas Simoni fratri suo: Invenimus Messiam, qui dicitur Christus. Et adduxit eum ad Iesum.
Post communionem
Roboret nos, Domine, sacramenti tui communio, ut, exemplo beati Andreae apostoli, Christi mortificationem ferentes, cum ipso vivere mereamur in gloria.
December
Commune Pastorum Pro missionariis
Ant. ad introitum
Confitebor tibi in populis, Domine, et narrabo nomen tuum fratribus meis.
Collecta
Deus, qui beati Francisci praedicatione multos tibi populos acquisisti, da, ut fidelium animi eodem fidei zelo ferveant, et uberrima ubique prole Ecclesia sancta laetetur.
Super Oblata
Suscipe, Domine, munera, quae tibi in beati Francisci commemoratione deferimus, et praesta, ut, sicut ille desiderio salutis hominum ad terras longinquas est progressus, ita et nos, testimonium Evangelio efficaciter perhibentes, ad te cum fratribus properare festinemus.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit Dominus, et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
Post communionem
Mysteria tua, Deus, eum in nobis accendant caritatis ardorem, quo beatus Franciscus pro animarum salute flagravit, ut, vocatione nostra dignius ambulantes, promissum bonis operariis praemium cum eo consequamur.
Commune Pastorum , vel Doctorum
Collecta
Praesta nobis, quaesumus, Domine, beati Ioannis presbyteri precibus adiuvari, ut vera fides, quam ille excellenter docuit, sit semper lux et fortitudo nostra.
Commune Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Misericordiam tuam, Domine, supplices imploramus, et, beati Nicolai episcopi interveniente suffragio, nos in omnibus custodi periculis, ut via salutis nobis pateat expedita.
Commune Pastorum Pro Episcopo, vel Doctorum
Ant. ad introitum
In medio Ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus; stolam gloriae induit eum.
Collecta
Deus, qui beatum Ambrosium episcopum catholicae fidei doctorem et apostolicae fortitudinis exemplum effecisti, excita in Ecclesia tua viros secundum cor tuum, qui eam fortiter et sapienter gubernent.
Super Oblata
Illa nos, quaesumus, Domine, divina tractantes, Spiritus Sanctus fidei luce perfundat, qua beatum Ambrosium ad gloriae tuae propagationem iugiter collustravit.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Qui meditabitur in lege Domini die ac nocte, dabit fructum suum in tempore suo.
Post communionem
Huius sacramenti, Domine, virtute roboratos, fac nos beati Ambrosii documentis ita proficere, ut, viriliter per tuas semitas festinantes, ad aeterni suavitatem convivii praeparemur.
Ant. ad introitum
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo; quia induit me vestimentis salutis, et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsam ornatam monilibus suis.
Collecta
Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti, quaesumus, ut, qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos, eius intercessione, ad te pervenire concedas.
Super Oblata
Salutarem hostiam, quam in sollemnitate immaculatae Conceptionis beatae Virginis Mariae tibi, Domine, offerimus, suscipe dignanter, et praesta, ut, sicut illam tua gratia praeveniente ab omni labe profitemur immunem, ita, eius intercessione, a culpis omnibus liberemur.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Qui beatissimam Virginem Mariam ab omni originalis culpae labe praeservasti, ut in ea, gratiae tuae plenitudine ditata, dignam Filio tuo Genetricem praeparares, et Sponsae eius Ecclesiae, sine ruga vel macula formosae, signares exordium. Filium enim erat purissima Virgo datura, qui crimina nostra Agnus innocens aboleret; et ipsam prae omnibus tuo populo disponebas advocatam gratiae et sanctitatis exemplar. Et ideo, choris angelicis sociati, te laudamus in gaudio confitentes: Sanctus.
Ant. ad communionem
Gloriosa dicta sunt de te, Maria, quia ex te ortus est sol iustitiae, Christus Deus noster.
Post communionem
Sacramenta quae sumpsimus, Domine Deus noster, illius in nobis culpae vulnera reparent, a qua immaculatam beatae Mariae Conceptionem singulariter praeservasti.
Collecta
Deus, qui per beatum Ioannem Didacum, sanctissimae Virginis Mariae delecttionem erga populum tuum ostendisti: eius nobis intercessione concede, ut, Matris nostrae monitis Guadalupae datis obsequentes voluntatem tuam iugiter adimplere valeamus
Commune Pastorum Pro Papa
Collecta
Praesta, quaesumus, Domine, ut martyrum tuorum iugiter merita celebremus, quorum exstitit beatus Damasus papa cultor et amator.
Collecta
Deus, Pater misericordiarum, qui sub sanctissimae Matris Filii tui singulari patrocinio plebem tuam constituisti, tribue cunctis, qui beatam Virginem Guadalupensem invocant, ut, alecriori fide, populorum progessionem in viis iustitiae quaereant et pacis
Commune Martyrum , Virgine vel Virginum
Collecta
Intercessio nos, quaesumus, Domine, sanctae Luciae virginis et martyris gloriosa confoveat, ut eius natalicia et temporaliter frequentemus, et conspiciamus aeterna.
Ant. ad introitum
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Collecta
Deus, qui beatum Ioannem presbyterum perfectae sui abnegationis et crucis amatorem eximium effecisti, concede ut, eius imitationi iugiter inhaerentes, ad contemplationem gloriae tuae perveniamus aeternam.
Super Oblata
Respice quas offerimus hostias, omnipotens Deus, in commemoratione beati Ioannis, et praesta, ut, qui dominicae passionis mysteria celebramus, imitemur quod agimus.
Praefatio
De Pastoribus
Ant. ad communionem
Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, dicit Dominus.
Post communionem
Deus, qui crucis mysterium in beato Ioanne mirabiliter illustrasti, concede propitius, ut, ex hoc sacrificio roborati, Christo fideles haereamus, et in Ecclesia ad salutem omnium operemur.
Commune Pastorum , vel Doctorum
Collecta
Deus, qui ad tuendam catholicam fidem virtute et doctrina beatum Petrum presbyterum roborasti, eius intercessione concede, ut, qui veritatem quaerunt, te Deum gaudenter inveniant, et in tua confessione populus credentium perseveret.
Commune Pastorum vel Pro iis qui opera misericordiae exercuerunt
Collecta
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, exemplo beati Ioannis presbyteri, in sanctorum scientia procedamus, atque, misericordiam omnibus exhibentes, apud te indulgentiam consequamur.
Ant. ad introitum
Apertae sunt ianuae caeli beato Stephano, qui in numero Martyrum inventus est primus, et ideo triumphat in caelis coronatus.
Collecta
Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere, quia eius natalicia celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare.
Super Oblata
Munera, quaesumus, Domine, tibi sint hodiernae devotionis accepta, quae beati Stephani martyris commemoratio gloriosa depromit.
Praefatio
De Nativitate
Ant. ad communionem
Lapidabant Stephanum, invocantem et dicentem: Domine Iesu, suscipe spiritum meum.
Post communionem
Gratias agimus, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui nativitate nos salvas, et beati martyris Stephani celebratione laetificas.
Ant. ad introitum
Iste est Ioannes, qui supra pectus Domini in cena recubuit: beatus Apostolus, cui revelata sunt secreta caelestia, et verba vitae in toto terrarum orbe diffudit.
In medio Ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus; stolam gloriae induit eum.
Collecta
Deus, qui per beatum apostolum Ioannem Verbi tui nobis arcana reserasti, praesta, quaesumus, ut, quod ille nostris auribus excellenter infudit, intellegentiae competentis eruditione capiamus.
Super Oblata
Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica, et praesta, ut ex huius cenae convivio aeterni Verbi secreta hauriamus, quae ex eodem fonte apostolo tuo Ioanni revelasti.
Praefatio
De Nativitate
Ant. ad communionem
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus.
Post communionem
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut Verbum caro factum, quod beatus Ioannes apostolus praedicavit, per hoc mysterium quod celebravimus habitet semper in nobis.
Ant. ad introitum
Innocentes pro Christo infantes occisi sunt, ipsum sequuntur Agnum sine macula, et dicunt semper: Gloria tibi, Domine.
Collecta
Deus, cuius hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt, da, quaesumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur.
Super Oblata
Suscipe, Domine, quaesumus, devotorum munera famulorum, et eos tuis purifica servientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes.
Praefatio
De Nativitate
Ant. ad communionem
Hi empti sunt ex hominibus, primitiae Deo et Agno; hi sequuntur Agnum quocumque ierit.
Post communionem
Salvationis abundantiam tribue, Domine, fidelibus in eorum festivitate tua sancta sumentibus, qui, Filium tuum humana necdum voce profitentes, caelesti sunt gratia pro eius nativitate coronati.
Commune Martyrum vel Pastorum Pro Episcopo
Collecta
Deus, qui beato Thomae martyri pro iustitia magno animo vitam profundere tribuisti, da nobis, eius intercessione, nostram pro Christo vitam in hoc saeculo abnegare, ut eam in caelo invenire possimus.
Commune Pastorum Pro Papa
Collecta
Auxiliare, Domine, populo tuo, beati Silvestri papae intercessione suffulto, ut, praesentem vitam sub tua gubernatione transcurrens, mereatur feliciter invenire perpetuam.