De sanctisCommuniaVotivae • Ad diversa • Defunctorum

  Pro Sancta Ecclesia 

  Pro Ecclesia A

Ant. ad introitum

Deus notum fecit nobis sacramentum voluntatis suae instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso.

Collecta

Deus, qui regnum Christi ubique terrarum dilatari providentia mirabili disposuisti, et omnes homines salutaris effici redemptionis participes, praesta, quaesumus, ut Ecclesia tua universale sit salutis sacramentum, et cunctis hominibus reveletur exspectatio gentium et Salvator earum.

Super Oblata

Plebis tibi sacratae respice munera, misericors Deus, et per huius sacramenti virtutem concede, ut credentium in te multitudo genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis tibi iugiter efficiatur.

Ant. ad communionem

Spiritus et sponsa dicunt: Veni. Amen. Veni, Domine Iesu.

Post communionem

Deus, qui tuis Ecclesiam iugiter pascis et roboras sacramentis, concede nobis mensa caelesti refectis, ut, caritatis tuae documentis obsequendo, fermentum vivificans et salutis instrumentum humano efficiamur consortio.

  Pro Ecclesia B

Ant. ad introitum

Vidi turbam magnam, quam dimunerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis.

Collecta

Deus, qui in Christi tui testamento ex omnibus gentibus populum tibi congregare non desinis, in Spiritu ad unitatem coalescentem, concede, ut Ecclesia tua, missioni sibi creditae fidelis, cum hominum familia iugiter incedat, et tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae semper exsistat.

Super Oblata

Munera quae tibi offerimus, Domine, suscipe benignus, et praesta, ut Ecclesia tua, de latere Christi in cruce dormientis exorta, ex huius participatione mysterii suam iugiter hauriat sanctitatem, qua semper vivat suoque digne respondeat auctori, Iesu Christo Domino nostro.

Ant. ad communionem

Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Vel: Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.

Post communionem

Sacramento Filii tui recreati, te, Domine, deprecamur, ut Ecclesiae tuae operationem fecundes, qua salutaris mysterii plenitudinem pauperibus continuo revelas, quos ad tui regni praecipuam vocasti portionem.

  Pro Ecclesia C

Ant. ad introitum

Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, dicit Dominus.
Vel: Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

Collecta

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut Ecclesia tua semper ea plebs sancta permaneat de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti adunata, quae tuae sanctitatis et unitatis sacramentum mundo manifestet, et ipsum ad perfectionem tuae conducat caritatis.

Super Oblata

Immensae Filii tui caritatis memoriale celebrantes, te, Domine, suppliciter exoramus, ut eiusdem salutaris operis fructus, per Ecclesiae tuae ministerium, ad totius mundi proficiat salutem.

Ant. ad communionem

Unus panis, unum corpum multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus.

Post communionem

Deus, qui mirabili sacramento Ecclesiae fortitudinem tribuis et solamen, da populo tuo per haec sancta Christo adhaerere, ut, temporalibus muneribus quae gerit, tuum in libertate regnum aedificet aeternum.

  Pro Ecclesia D

Ant. ad introitum

Rogo, Pater, pro eis qui credituri sunt in me, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia sancta, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret.

Super Oblata

Deus, qui eodem sacrificio Ecclesiam tuam iugiter sanctificas, quo eam mundasti, da, ut, capiti suo Christo unita, cum eo se tibi offerat, et pura tibi voluntate concordet.

Ant. ad communionem

Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere, dicit Dominus.

Post communionem

Refectione sancta enutritam, guberna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam, ut, potenti moderatione recta, et incrementa libertatis accipiat, et in religionis integritate persistat.

  Pro Ecclesia E: Pro Ecclesia particulari

Ant. ad introitum

Iesu Christo, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum.

Collecta

Deus, qui in singulis Ecclesiis per orbem peregrinis unam, sanctam, catholicam et apostolicam manifestas Ecclesiam, plebi tuae concede benignus ita pastori suo adunari atque per Evangelium et Eucharistiam congregari in Spiritu Sancto, ut universitatem populi tui digne valeat repraesentare, et signum fiat atque praesentiae Christi in mundo instrumentum. Qui tecum.

Super Oblata

Immensae Filii tui caritatis memoriale celebrantes, te, Domine, suppliciter exoramus, ut eiusdem salutaris operis fructus, per Ecclesiae tuae ministerium, ad totius mundi proficiat salutem.

Ant. ad communionem

Ecce sto ad ostium et pulso, dicit Dominus; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum.

Post communionem

Vigeat in hac Ecclesia tua, Domine, et usque in finem perseveret fidei integritas, morum sanctitas, fraterna caritas et munda religio, et, quam Filii tui Corpore et verbo tuo pascere non desinis, eam quoque tuis non cesses gubernare praesidiis.

  Pro Papa

Ant. ad introitum

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum.

Collecta

Deus, qui providentiae tuae consilio super beatum Petrum, ceteris Apostolis praepositum, Ecclesiam tuam aedificari voluisti, respice propitius ad Papam nostrum N., et concede, ut, quem Petri constituisti successorem, populo tuo visibile sit unitatis fidei et communionis principium et fundamentum.
Vel: Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice; da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest proficere, ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam.
Vel: Deus, qui in apostoli Petri successione famulum tuum N. elegisti totius gregis esse pastorem, supplicantem populum intuere propitius, et praesta, ut, qui Christi vices gerit in terris, fratres confirmet, et omnis Ecclesia cum ipso communicet in vinculo unitatis, amoris et pacis, quatenus in te, animarum pastore, omnes veritatem et vitam assequantur aeternam.

Super Oblata

Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus, et Ecclesiam tuam sanctam, una cum Papa nostro N., quem ipsi constituisti pastorem, assidua protectione guberna.

Ant. ad communionem

Simon Ioannis, diligis me plus his? Domine, tu omnia nosti; tu scis, Domine, quia amo te.

Post communionem

Mensae caelestis participes effecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut, huius virtute mysterii, Ecclesiam tuam in unitate et caritate confirmes, et famulum tuum N., cui pastorale munus tradidisti, una cum commisso sibi grege salves semper et munias.

  Pro Episcopo

Ant. ad introitum

Visitabo oves meas, dicit Dominus, et suscitabo pastorem qui pascat eas; ego autem Dominus ero eis in Deum.

Collecta

Deus, pastor aeterne fidelium, qui Ecclesiae tuae multiplici dispensatione praees et amore dominaris, da, quaesumus, famulo tuo N., quem plebi tuae praefecisti, ut gregi, cuius est pastor, Christi vice praesideat, et fidelis sit doctrinae magister, sacri cultus sacerdos et gubernationis minister.
Vel: Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae N. praeesse voluisti, propitius respice; da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest proficere, ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam.
Vel: Da, quaesumus, Domine, famulo tuo N., quem pascendo gregi tuo in Apostolorum successione praefecisti, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, ut, populum sibi creditum fideliter gubernans, Ecclesiae aedificet in mundo sacramentum.

Super Oblata

Haec oblatio, Domine, pro famulo tuo N. delata sit tibi munus acceptum, et, quem sacerdotem magnum in tuo populo suscitasti, apostolicarum virtutum muneribus, ad gregis profectum, exorna.

Ant. ad communionem

Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Post communionem

Huius, Domine, virtute mysterii, in famulo tuo N. episcopo nostro gratiae tuae dona multiplica, ut et tibi digne persolvat pastorale ministerium, et fidelis dispensationis aeterna praemia consequatur.

  Pro eligendo Papa vel Episcopo

Ant. ad introitum

Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciet; et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram me cunctis diebus.

Collecta

Deus, qui, pastor aeternus, gregem tuum assidua custodia gubernas, eum immensa tua pietate concedas Ecclesiae pastorem, qui tibi sanctitate placeat, et vigili nobis sollicitudine prosit.

Super Oblata

Tuae nobis, Domine, abundantia pietatis indulgeat, ut, per sacra munera quae tibi reverenter offerimus, gratum maiestati tuae pastorem Ecclesiae sanctae praeesse gaudeamus.

Ant. ad communionem

Ego elegi vos et posui vos, ut fructum afferatis, et fructus vester maneat, dicit Dominus.

Post communionem

Refectos, Domine, Corporis et Sanguinis Unigeniti tui saluberrimo sacramento, nos mirifica tuae maiestatis gratia de illius pastoris concessione laetificet, qui et plebem tuam virtutibus instruat, et fidelium mentes evangelica veritate perfundat.

  Pro Concilio vel Synodo

Ant. ad introitum

Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris.

Collecta

Ecclesiae tuae, Domine, rector et custos, infunde, quaesumus, famulis tuis spiritum intellegentiae, veritatis et pacis, ut, quae tibi placita sunt, toto corde cognoscant et, agnita, tota virtute sectentur.
Vel: Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris, da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae, ut plebs tua ad veritatis agnitionem pleniorem et sanctitatis tibi acceptum ducatur augmentum.

Super Oblata

Respice, clementissime Deus, munera servorum tuorum, et gratiam tui luminis illis impende, ut quae recta sunt in oculis tuis veraciter intellegant, et fiducialiter exsequantur.

Ant. ad communionem

Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor.

Post communionem

Da, quaesumus, misericors Deus, ut sancta quae sumpsimus famulos tuos in veritate confirment, et honorem tui nominis illos faciant exquirere.

  Pro Sacerdotibus

Ant. ad introitum

Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, dimittere confractos in remissionem.

Collecta

Deus, qui Unigenitum tuum summum aeternumque constituisti sacerdotem, praesta, ut, quos ministros tuorumque mysteriorum dispensatores elegit, in accepto ministerio adimplendo fideles inveniantur.
Vel: Domine Deus noster, qui in regendo populo tuo ministerio uteris sacerdotum, tribue illis perseverantem in tua voluntate famulatum, ut ministerio atque vita tuam valeant in Christo gloriam procurare. Qui tecum.

Super Oblata

Deus, qui sacerdotes tuos sacris altaribus tuoque populo ministrare voluisti, per huius sacrificii virtutem concede propitius, ut eorum servitium tibi iugiter placeat, et fructum qui semper manet in Ecclesia tua valeat afferre.

Ant. ad communionem

Pater sancte, sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum, dicit Dominus.

Post communionem

Sacerdotes tuos, Domine, et omnes famulos tuos vivificet divina, quam obtulimus et sumpsimus, hostia, ut, perpetua tibi caritate coniuncti, digne famulari tuae mereantur maiestati.

  Pro seipso Sacerdote A

Ant. ad introitum

Ecclesiae factus sum ego minister, secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos: Christum nos annuntiamus, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu.

Collecta

Deus, qui non propriis suffragantibus meritis, sed sola ineffabilis gratiae tuae largitate, me familiae tuae praeesse voluisti, tribue me tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii, plebemque commissam, te in omnibus gubernante, dirigere concede.

Super Oblata

Deus, dierum temporumque potens et benigne moderator, collatis in me per gratiam tuam propitiare muneribus, et, praesentis oblationis virtute, in hunc affectum dirige cor plebis et sacerdotis, ut nec pastori oboedientia gregis, nec gregi desit cura pastoris.

Ant. ad communionem

Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea, dicit Dominus.

Post communionem

Omnipotens sempiterne Deus, origo cunctarum perfectioque virtutum, da mihi, quaesumus, huius participatione mysterii, et exercere quae recta sunt et praedicare quae vera, ut instructionem gratiae tuae fidelibus et agendo praebeam et docendo.

  Pro seipso Sacerdote B

Ant. ad introitum

Dixi Domino: Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te. Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam.

Collecta

Aures tuae pietatis, clementissime Deus, inclina precibus meis, et gratia Sancti Spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare, Ecclesiae tuae fideliter servire, teque merear aeterna caritate diligere.

Super Oblata

Suscipe, Deus omnipotens, haec munera, quae tibi offerimus veneranter, et respiciens Christum tuum, sacerdotem simul et hostiam, da, ut, eius sacerdotii particeps effectus, oblationem spiritalem me tibi semper exhibeam placentem.

Ant. ad communionem

Dixit Iesus illis qui permanserunt in tentationibus suis: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam.

Post communionem

Pane caelesti confirmatum et novi testamenti calice congaudentem, fac me, Pater sancte, tibi servire fideliter, et in salutem hominum vitam fortiter devoteque consumere.

  Pro seipso Sacerdote C: In anniversario propriae ordinationis

Ant. ad introitum

Nos vos me elegistis, dicit Dominus; sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

Collecta

Pater sancte, qui me ad communionem cum aeterno Christi tui sacerdotio et ad Ecclesiae tuae ministerium nullis meis meritis elegisti, praesta, ut Evangelii strenuus ac mitis praedicator exsistam, et mysteriorum tuorum fidelis dispensator inveniar.

Super Oblata

Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus, ut, quod immeritis contulisti, propitius exsequaris.

Ant. ad communionem

Calix benedictionis cui benedicimus, communicatio Sanguinis Christi est; et panis quem frangimus, participatio Corporis Domini est.

Post communionem

Ad gloriam, Domine, tui nominis annua festa repetens sacerdotalis exordii, mysterium fidei laetanter celebravi, ut in veritate hoc sim, quod in sacrificio mystice tractavi.

  Pro Ministris Ecclesiae

Ant. ad introitum

Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum, idem autem Dominus; et divisiones operationum, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.

Collecta

Deus, qui ministros Ecclesiae tuae docuisti non ministrari velle, sed fratribus ministrare, illis, quaesumus, concede et in actione sollertiam, et cum mansuetudine ministerii in oratione constantiam.

Super Oblata

Pater sancte, cuius Filius discipulorum voluit lavare pedes, ut nobis praeberet exemplum, suscipe, quaesumus, nostrae munera servitutis, et praesta, ut, nosmetipsos in spiritalem hostiam offerentes, spiritu humilitatis et diligentiae repleamur.

Ant. ad communionem

Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

Post communionem

Concede famulis tuis, Domine, caelesti cibo potuque repletis, ut, ad gloriam tuam et salutem credentium procurandam, fideles inveniantur Evangelii, sacramentorum caritatisque ministri.

  Pro vocationibus ad sacros ordines

Ant. ad introitum

Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam, dicit Iesus discipulis suis.

Collecta

Deus, qui pastores populo tuo providere voluisti, effunde in Ecclesia tua spiritum pietatis et fortitudinis, qui dignos altaribus tuis excitet ministros, et Evangelii tui strenuos ac mites assertores efficiat.

Super Oblata

Plebis tuae, quaesumus, Domine, preces et munera benignus intende, ut dispensatores mysteriorum tuorum multiplicentur, et in amore tuo iugiter perseverent.

Ant. ad communionem

In hoc cognovimus caritatem Dei: quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Post communionem

Pane mensae caelestis refecti, te, Domine, deprecamur, ut, per hoc sacramentum caritatis, illa semina maturescant, quae magna in agrum Ecclesiae tuae largitate dispergis, quatenus multi sorte sibi eligant tibi in fratribus ministrare.

  Pro laicis

Ant. ad introitum

Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.

Collecta

Deus, qui Evangelii virtutem veluti fermentum in mundum misisti, concede fidelibus tuis, quos in medio mundi negotiorumque saecularium vitam agere vocasti, ut, spiritu christiano ferventes, per temporalia quae gerunt munera, regnum tuum iugiter instaurent.

Super Oblata

Deus, qui Filii tui sacrificio cunctum voluisti mundum salvare, per huius oblationis virtutem concede, ut famuli tui, quos etiam in statu laicali ad apostolatum vocare non desinis, et mundum spiritu imbuant Christi, et eius sint sanctificationis fermentum.

Ant. ad communionem

Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione, alleluia.
Vel: In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli, dicit Dominus.

Post communionem

De plenitudine gratiae tuae sumentes, quaesumus, Domine, ut, eucharistici convivii fortitudine roborati, fideles tui, quos rebus saecularibus deditos esse voluisti, strenui sint evangelicae testes veritatis, et Ecclesiam tuam in rebus temporalibus praesentem iugiter reddant et actuosam.

  In anniversario matrimonii

Collecta

Deus, creátor ómnium,
qui virum et féminam in princípio condidísti,
ut vínculum constitúerent coniugále,
uniónem famulórum tuórum N. et N. bénedic et confírma,
ut coniunctiónis Christi cum Ecclésia
imáginem semper perfectiórem exhíbeant.
Per Dóminum.

Super Oblata

Deus, qui ex látere Christi sánguinem
et aquam manáre fecísti
ad humánae regeneratiónis significánda mystéria,
múnera nostra in gratiárum actiónem
pro fámulis tuis N. et N. dignáre suscípere,
et eórum coniúgium tuis donis ómnibus munerári.
Per Christum.

Post communionem

Supérno cibo potúque reféctis, Dómine,
his fámulis tuis in gáudio et caritáte corda diláta,
ut sit eórum domus sedes honestátis et pacis,
et ómnibus ad consolatiónes páteat caritátis.
Per Christum.

  In XXV anniversario matrimonii

Collecta

Dómine, qui hos fámulos tuos N. et N.
indissolúbili matrimónii nexu coniunxísti,
et animórum communióne dignátus es
inter labóres et gáudia sustentáre,
eórum, quaésumus, auge et purífica caritátem,
ut mútua (cum prole sua) sanctificatióne laeténtur.
Per Dóminum.

Super Oblata

Haec múnera, Deus, in gratiárum actiónem
pro fámulis tuis N. et N. dignánter assúme,
ut exínde pacem et gáudium abundánter exháuriant.
Per Christum.

Post communionem

Deus, qui ad mensam famíliae tuae hos cóniuges N. et N.
(cum líberis et amícis) propítius admisísti,
da eis fórtiter et alácriter
in mútuam communiónem sic prógredi,
ut usque ad caeléste convívium, tuo múnere, coniungántur.
Per Christum.

  In L anniversario matrimonii

Collecta

Deus Pater omnípotens,
hos cóniuges N. et N. cleménter aspícias,
(cum sóbole sua, quam ad vitam fidémque genuérunt)
pro bonis longaévae conversatiónis opéribus,
et eórum fructíferam bénedic senectútem,
sicut eórum caritátis primítias
sacraménto mirábili confirmásti. Per Dóminum.

Super Oblata

Haec múnera, Deus, in gratiárum actiónem
pro fámulis tuis N. et N. dignánter assúme,
qui tot annos una simul fide sincéra vixérunt,
et ómnia bona unitátis et pacis a tua póstulant largitáte.
Per Christum.

Post communionem

Mensae tuae pasti delíciis, te, Dómine, deprecámur,
ut hos cóniuges N. et N. in sancta senectúte custódias,
donec ambos, plenos diérum,
ad tuum admíttas caeléste convívium.
Per Christum.

  Pro Familia

Ant. ad introitum

Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaevus super terram.

Collecta

Deus, cuius in ordinatione societas familiaris firmum suum habet fundamentum, respice famulorum tuorum preces miseratus, et praesta, ut, exemplo sanctae Familiae Unigeniti tui domesticis virtutibus caritatisque obsequio sectantes, in laetitia domus tuae praemiis fruamur aeternis.

Super Oblata

Hostiam tibi placationis offerimus, Domine, suppliciter deprecantes, ut familias nostras in tua gratia firmiter et pace constituas.

Ant. ad communionem

Numquid oblivisci potest mulier infantem suum? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui, dicit Dominus.

Post communionem

Quos caelestibus reficis sacramentis, fac, clementissime Pater, sanctae Familiae Unigeniti tui exempla iugiter imitari, ut, post aerumnas saeculi, eius consortium consequantur aeternum.

  Pro religiosis A

Ant. ad introitum

Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Collecta

Deus, omnis boni propositi inspirator atque perfector, dirige famulos tuos in viam salutis aeternae, et, quos, relictis omnibus, tibi se totos devoverunt, fac, ut Christum sequentes et ea quae sunt saeculi abnegantes, in spiritu paupertatis et cordis humilitate tibi et fratribus suis fideliter ministrent.

Super Oblata

Sanctifica, quaesumus, Domine, per haec sancta quae tibi offerimus, famulos tuos, quos in nomine tuo congregasti, ut, fideliter vota sua tibi reddentes, maiestati tuae sincero corde deserviant.

Ant. ad communionem

Angelus Domini dixit Eliae: Surge, comede; grandis enim tibi restat via.

Post communionem

Servos tuos, Domine, in amore tuo congregatos et de uno pane participantes, da unanimes considerare invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, ut eorum sancta conversatione Christi testes veri ubique exhibeantur.

  Pro vocationibus ad vitam religiosam

Ant. ad introitum

Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, et veni, sequere me, dicit Dominus.

Collecta

Pater sancte, qui, licet fideles omnes ad perfectionem caritatis invitas, multos tamen excitare non desinis, ad Filii tui vestigia pressius sequenda, concede, ut, quos tibi in sortem peculiarem elegeris, conversatione sua valeant regni tui signum ostendere Ecclesiae mundoque perspicuum.
Vel: Familiam tuam, quaesumus, Domine, propitius respice et nova prole semper amplifica, ut et filios suos ad propositam caritatis perfectionem adducere, et ad hominum salutem efficaciter valeat laborare.

Super Oblata

Munera quae tibi offerimus, Pater sancte, suscipe miseratus, et omnibus, qui Filium tuum per arctam viam imitari laeta sibi mente proponunt, communionem concede fraternam et spiritalem libertatem.

Ant. ad communionem

Amen dico vobis, quod vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis, dicit Dominus.

Post communionem

Famulos tuos, Domine, spiritali cibo potuque confirma, ut, evangelicae semper vocationi fideles, vivam ubique Filii tui imaginem repraesentent. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Vel: Huius, Domine, virtute sacramenti, da nobis, quaesumus, perseverantem in tua voluntate famulatum, ut tuam caritatem mundo testari et bona quae sola non amittuntur valeamus fortiter inquirere.

  Pro concordia fovenda

Ant. ad introitum

Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri; et gratia magna erat in omnibus illis, alleluia.

Collecta

Deus, summa unitas et vera caritas, da fidelibus tuis cor unum et animam unam, ut Ecclesiae tuae corpus concordia vigeat, et, quae veritatis confessione nititur, stabili unitate firmetur.
Vel: Deus, qui Ecclesiam tuam in dilectionem tuae divinitatis et proximi cuncta servare caelestia mandata docuisti, da nobis spiritum pacis et gratiae, ut universa familia tua et toto tibi sit corde devota, et pura sibi voluntate concordet.

Super Oblata

Deus, qui nos ad imaginem tuam sacramentis renovas et praeceptis, gressus nostros in semitis tuis perfice miseratus, ut caritatis donum, quod a nobis sperari fecisti, per haec quae offerimus sacrificia tribuas apprehendi.

Ant. ad communionem

Rogo, Pater, pro eis qui credituri sunt in me, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti, dicit Dominus.

Post communionem

Sumpsimus, Domine, sacramentum unitatis; praesta nobis, quaesumus, sancta unanimitate in domo tua viventibus, pacem habere quam tradimus, pacem servare quam sumimus.

  Pro reconciliatione

Ant. ad introitum

Salus populi ego sum, dicit Dominus. De quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum.

Collecta

Deus clementiae et reconciliationis, qui praecipuos dies salutis hominibus praebes ad te omnium creatorem et patrem agnoscendum, (per hoc acceptabile tempus)propitius nos adiuva, ut, libenter verbum pacis a te accipientes, omnia in Christo instaurandi tuae deserviamus voluntati.
Vel: Deus, verae libertatis auctor, qui omnes homines unum vis efformare populum a servitute solutum, (quique gratiae et benedictionis tempus nobis praebes,)concede, quaesumus, ut, incrementa libertatis accipiens, universale salutis sacramentum in mundum Ecclesia tua vividius appareat atque in homines caritatis manifestet et operetur mysterium.

Super Oblata

Memorare, Domine, Filium tuum, qui est pax et reconciliatio nostra, mundi peccatum suo sanguine delevisse, et munera Ecclesiae tuae propitiatus aspiciens, da, ut, (gratiam huius temporis cum laetitia celebrantes,)libertatem Christi ad omnes possimus extendere.

Ant. ad communionem

Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus.
Vel: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, dicit Dominus.

Post communionem

Sacramentum Filii tui, quod sumpsimus, quaesumus, Domine, vires nostras adaugeat, ut, ex hoc unitatis mysterio, validum hauriamus amorem et ubique tuae pacis operatores efficiamur.

  Pro unitate christianorum A

Ant. ad introitum

Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, dicit Dominus. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus meis.

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, qui dispersa congregas et congregata conservas, ad gregem Filii tui placatus intende, ut, quos unum sacravit baptisma, eos et fidei iungat integritas, et vinculum societ caritatis.
Vel: Supplices te rogamus, amator hominum, Domine: pleniorem Spiritus tui gratiam super nos effunde benignus, et praesta, ut, digne qua nos vocasti vocatione ambulantes, testimonium veritatis exhibeamus hominibus, et omnium credentium unitatem in vinculo pacis fidentes inquiramus.

Super Oblata

Qui una semel hostia, Domine, adoptionis tibi populum acquisisti, unitatis et pacis in Ecclesia tua propitius nobis dona concedas.

Ant. ad communionem

Unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus.

Post communionem

Haec tua, Domine, sumpta sacra communio, sicut fidelium in te unionem praesignat, sic in Ecclesia tua unitatis operetur effectum.

  Pro unitate christianorum B

Ant. ad introitum

Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.

Collecta

Deus, qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da nobis et velle et posse quae praecipis, ut populo ad regnum tuum vocato una sit fides mentium et pietas actionum.
Vel: Preces populi tui, quaesumus, Domine, placatus intende, et praesta, ut fidelium corda in tua laude et communi paenitentia iungantur, quatenus, christianorum divisione sublata, in perfecta Ecclesiae communione ad aeternum tuum regnum properemus laetantes.

Super Oblata

Salutis nostrae memoriale celebrantes, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut hoc sacramentum pietatis fiat nobis signum unitatis et vinculum caritatis.

Ant. ad communionem

Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis; et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore.

Post communionem

Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde, ut, huius sacrificii virtute, una facias in te credentes pietate concordes.

  Pro unitate christianorum C

Ant. ad introitum

Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis.

Collecta

Populum tuum, quaesumus, Domine, propitius respice, et Spiritus tui super ipsum dona clementer effunde, ut in veritatis iugiter amore succrescat, et perfectam christianorum unitatem studio perquirat et opere.
Vel: Ubertatem misericordiarum tuarum, Domine, revela super nos et, in virtute Spiritus tui, christianorum divisiones remove, ut Ecclesia tua signum inter nationes elevatum clarius appareat, et mundus, tuo Spiritu illustratus, in Christum credat quem misisti. Qui tecum.

Super Oblata

Quam tibi, Domine, offerimus hostia et purificationem conferat, et omnes uno baptismate coniunctos eorundem mysteriorum tandem participes efficiat.

Ant. ad communionem

Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum.

Post communionem

Sacramenta Christi tui sumentes, quaesumus, Domine, ut in Ecclesia tua sanctificationis gratiam renoves quam dedisti, et omnes qui christiano gloriantur nomine in unitate fidei tibi servire mereantur.

  Pro Evangelizatione populorum A

Ant. ad introitum

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri; ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

Collecta

Deus, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, respice messem tuam multam et operarios in eam mitte dignanter, ut omni creaturae Evangelium praedicetur, et plebs tua, verbo vitae congregata et sacramentorum virtute suffulta, in via salutis et caritatis procedat.
Vel: Deus, qui Filium tuum lumen verum in mundum misisti, effunde Spiritum promissionis, qui veritatis semina in cordibus hominum iugiter diffundat et fidei suscitet obsequium, ut omnes, per baptismum ad novam vitam generati, unum populum tuum ingredi mereantur.

Super Oblata

Respice, Domine, in faciem Christi tui, qui pro omnibus redemptionem tradidit semetipsum, ut per eum ab ortu solis usque ad occasum nomen tuum magnificetur in gentibus, et una ubique maiestati tuae exhibeatur oblatio.

Ant. ad communionem

Docete omnes gentes servare quaecumque mandavi vobis, dicit Dominus. Ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

Post communionem

Redemptionis nostrae munere vegetati, quaesumus, Domine, ut, hoc perpetuae salutis auxilio, fides semper vera proficiat.

  Pro evangelizatione populorum B

Ant. ad introitum

Annuntiate inter gentes gloriam Domini, in omnibus populis mirabilia eius: quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis.

Collecta

Deus, qui Ecclesiam tuam sacramentum salutis cunctis gentibus esse voluisti, ut Christi salutiferum opus usque in fines saeculorum perseveret, excita tuorum corda fidelium, et praesta, ut ad omnem creaturam salvandam urgentius vocari se sentiant, quatenus ex omnibus populis una familia unusque tibi populus exsurgat et crescat.

Super Oblata

Munera supplicantis Ecclesiae, Domine, in conspectum maiestatis tuae ascendant accepta, cui pro totius mundi salute grata exstitit Filii tui passio gloriosa.

Ant. ad communionem

Laudate Dominum, omnes gentes, collaudate eum, omnes populi; quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum.
Vel: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, dicit Dominus.

Post communionem

Sanctificet nos, quaesumus, Domine, mensae tuae participatio, et praesta, ut, quam Unigenitus tuus in cruce operatus est salutem, omnes gentes per Ecclesiae tuae sacramentum gratanter accipiant.

  Pro nova evangelizatione

Ant. ad introitum

Cf. Sal 104, 3-4. 5
Laudámini in nómine sancto eius, laetétur cor quaeréntium Dóminum. Quaérite Dóminum et poténtiam eius, mementóte mirabílium eius, quae fecit.

Collecta

Deus, qui, virtúte Spíritus Sancti, Verbum tuum paupéribus evangelizáre misísti, fac nos, óculis in eum inténtis, in caritáte non ficta semper vívere, eius Evangélii praecónes ac testes in univérso mundo effécti. Per Dóminum.

Super oblata

Propítius, quaésumus, Dómine, haec dona sanctífica et obséquium humilitátis nostrae benígnus inténde ut córpora nostra hóstiam vivéntem, sanctam, tibi placéntem fiant et non ratióne véteris hóminis sed secúndum Spíritum tuum in novitáte vitae nos fácias servíre. Per Christum.

Ant. ad communionem

Cf. Lc 4, 18-19
Spíritus Dómini super me, propter quod unxit me evangelizáre, praedicáre annum Dómini accéptum, et diem redemptiónis.

Post communionem

Fílii tui Córporis et Sánguinis praetiósi alimónia mente renovátis, da nobis, quaésumus, Dómine, cor áliud et spíritum novum ut in novitáte vitae perseveránter ambulémus. Per Christum.

  Pro christianis persuctione vexatis

Ant. ad introitum

Respice, Domine, in testamentum tuum, et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem; exsurge, Domine, et iudica causam tuam, et ne obliviscaris voces quaerentium te.
Vel: Petrus servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.

Collecta

Deus, qui inscrutabili providentia passionibus Filii tui vis Ecclesiam sociari, praesta fidelibus tuis, in tribulatione propter nomen tuum versantibus, spiritum patientiae et caritatis, ut promissionum tuarum fidi inveniantur testes atque veraces.

Super Oblata

Suscipe, quaesumus, Domine, humilitatis nostrae preces et hostias, et praesta, ut, qui, tibi fideliter servientes, hominum persecutiones patiuntur, gaudeant se Christi Filii tui sacrificio sociari, et sua sentiant inter electorum nomina scripta esse in caelis.

Ant. ad communionem

Beati estis, cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint propter me, dicit Dominus; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.
Vel: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est, dicit Dominus.

Post communionem

Per huius sacramenti virtutem famulos tuos, Domine, in veritate confirma, et fidelibus tuis in tribulatione positis concede, ut, crucem sibi post Filium tuum baiulantes, christiano nomine iugiter valeant inter adversa gloriari.

  In conventu spirituali vel pastorali

Ant. ad introitum

Dicit Dominus: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Vel: Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis; et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore.

Collecta

Infunde in nobis, quaesumus, Domine, spiritum intellegentiae, veritatis et pacis, ut quae tibi sunt placita toto corde noscamus, et, quae noverimus, unanimi voluntatum consensione sectemur.
Vel: Deus, cuius Filius omnibus in nomine suo congregatis promisit seipsum in medio eorum affuturum, praesta, quaesumus, ut illum praesentem nobiscum sentiamus, et abundare in cordibus nostris gratiam, misericordiam et pacem in veritate et caritate experiamur.

Super Oblata

Respiciat, quaesumus, clementia tua, Domine, tuorum munera famulorum, ut, quae sunt in oculis tuis salutaria atque recta, et veraciter intellegant, et fiducialiter eloquantur.

Ant. ad communionem

Ubi caritas est vera, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor.

Post communionem

Da nobis, misericors Deus, ut sancta quae sumpsimus et nos in tua voluntate confirment, et testes ubique veritatis efficiant.
  Pro circumstantiis publicis 

  Pro Patria vel Civitate

Collecta

Deus, qui mirabili consilio universa disponis, suscipe benignus quas pro patria nostra tibi fundimus preces, ut sapientia moderatorum et honestate civium concordia et iustitia firmentur, atque fiat cum pace prosperitas perpetua.

  Pro rempublicam moderantibus

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt hominum corda et iura populorum, respice benignus ad eos qui nos in potestate moderantur, ut ubique terrarum populorum prosperitas, pacis securitas et religionis libertas, te largiente, consistant.

  Pro coetu moderatorum nationum

Collecta

Deus, qui miro ordine universa disponis et ineffabiliter gubernas, respice propitius in congregatos moderatores nationum, eisque spiritum tuae sapientiae clementer infunde, ut in communem salutem et pacem omnia disponant, atque a voluntate tua numquam discedant.

  Pro supremo nationis moderatore vel rege

Collecta

Deus, cui potestates humanae deserviunt, da famulo tuo (regi nostro)N. prosperum suae dignitatis effectum, in qua, te semper timens tibique placere contendens, populo sibi credito liberam ordinis tranquillitatem iugiter procuret et servet.

  Initio Anni civili

Ant. ad introitum

Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.
Vel: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, dicit Dominus, usque ad consummationem saeculi, alleluia.

Collecta

Deus, qui, sine initio et sine fine, totius es principium creaturae, da nobis ita hunc annum, cuius initia tibi dedicamus, transigere, ut et substantiis abundemus, et sanctitatis operibus fulgeamus.

Super Oblata

Sacrificia quae tibi offerimus ita tuis oculis, Domine, sint accepta, ut omnes, qui initia huius anni cum laetitia celebramus, reliquum excursum eius in tua mereamur transigere caritate.

Ant. ad communionem

Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.

Post communionem

Adesto, Domine, populis, qui sacra mysteria contigerunt, ut in toto decursu huius anni nullis periculis affligantur, qui in tua semper protectione confidunt.

  Pro humano labore sanctificando A

Ant. ad introitum

In principio creavit Deus caelum et terram. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam. Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.
Vel: Bonitas tua, Domine, sit super nos, et opus manuum nostrarum secunda nobis.

Collecta

Rerum conditor Deus, qui hominem iussisti laboris officia sustinere, da, ut opus quod incipimus huius vitae prosit incrementis, et regno Christi dilatando tua benignitate proficiat.
Vel: Deus, qui humano labore immensum creationis opus iugiter perficis atque gubernas, exaudi preces populi supplicantis, et praesta, ut omnes homines digno potiantur labore, quo, suam condicionem honestantes, arctius coniuncti fratribus suis valeant inservire.

Super Oblata

Deus, qui humanum genus praesentium munerum et alimento vegetas et renovas sacramento, tribue, quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus.

Ant. ad communionem

Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

Post communionem

Unitatis et caritatis mensae participes effecti, rogamus, Domine, clementiam tuam, ut, per opera quae nobis implenda commisisti, et vitam sustentemus terrenam, et regnum tuum aedificemus fidentes.

  Pro humano labore sanctificando B. Aliae orationes

Collecta

Deus, qui naturalium rerum virtutes hominum labori subdere voluisti, concede propitius, ut, operibus nostris christiano spiritu intenti, sinceram caritatem cum fratribus exercere, et creationi divinae perficiendae sociam operam praestare mereamur.

Super Oblata

Suscipe, Domine, munera supplicantis Ecclesiae, et praesta, ut, per humanum quem tibi offerimus laborem, operi Christi redemptoris consociari mereamur.

Post communionem

Guberna, quaesumus, Domine, temporalibus adiumentis quos dignaris aeternis recreare mysteriis.

  In Agris conserendis A

Ant. ad introitum

Bonitas tua, Domine, sit super nos, et opus manuum nostrarum secunda nobis.

Collecta

Deus, quo iuvante, semina terrae mandamus, tua multiplicanda virtute, concede, ut, quae nostris scimus deesse laboribus, per te, qui das solus incrementum, suppleantur abunde.

Super Oblata

Deus, qui verus es corporalium auctor fructuum et spiritalium summus agricola, da, quaesumus, laborum profectus nostrorum, ut fructus terrae abundanter capiamus, et, quae ab una providentia sumunt principium, ad tuam gloriam semper cooperentur.

Ant. ad communionem

Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

Post communionem

Qui tuis nos, Domine, reficis sacramentis, manuum nostrarum adesto laboribus, ut, qui in te vivimus, movemur et sumus, terrae seminibus benedictione concessa de segetibus multiplicatis nutriamur.

  In Agris conserendis B. Aliae orationes

Collecta

Benedictionem tuam, Domine Deus, super populum tuum propitiatus infunde, quatenus, dante te benignitatem, terra nostra proferat fructus suos, quibus ad honorem sancti tui nominis grata semper mente fruamur.

Super Oblata

Nostris, Domine, adesto muneribus, ut, qui de granis frumenti deferimus tibi panem in tui Corpus Filii transmutandum, semini terrae committendo per te concessa benedictione laetemur.

Post communionem

Concede fidelibus tuis, omnipotens Deus, congruam terrae fructuum largitatem, quibus temporaliter enutriti, spiritalibus quoque proficiant incrementis, ut, quorum in hoc sacramento pignus acceperunt, bona consequantur aeterna.

  Post collectos fructus terrae

Ant. ad introitum

Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster.

Collecta

Domine, Pater bone, qui terram homini providus tradidisti, concede, ut fructibus ex ea collectis vitam sustentare possimus, iisdemque ita semper utamur, ut laudi tuae et omnium utilitati, te opitulante, proficiant.
Vel: Gratias tibi referimus, Domine, pro fructibus, quos in salutem hominum terra produxit, quatenus, sicut illos summae tuae temperamentum providentiae comparavit, ita de terra cordis nostri germen iustitiae et fructus caritatis facias exoriri.

Super Oblata

Sanctifica, Domine, munera, quae tibi de terra fructificante cum gratiarum actione deferimus, et, qui nobis terrenarum frugum tribuis ubertatem, fac mentes nostras caelesti fertilitate fecundas.

Ant. ad communionem

De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra, ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis.

Post communionem

Da, quaesumus, Domine, ut de perceptis terrae fructibus hoc salutari mysterio tibi gratias exhibentes, eodem operante in nobis, bona potiora consequi mereamur.

  Pro populorum progressione

Ant. ad introitum

Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?

Collecta

Deus, qui unam dedisti cunctis gentibus originem, et unam ex eis in te voluisti familiam congregare, tuae caritatis ardore omnium corda perfunde et fratrum suorum desiderio iustae progressionis accende, ut, per bona quae cunctis affluenter largiris, humana singulorum perficiatur persona, et aequitas atque iustitia, quavis divisione sublata, in hominum societate firmentur.

Super Oblata

Preces ad te clamantium, Domine, propitiatus exaudi, et, Ecclesiae tuae oblatione suscepta, praesta, ut omnes homines spiritu filiorum Dei repleantur, quatenus, inaequalitatibus in caritate superatis, una fiat in tua pace populorum familia.

Ant. ad communionem

De fructu operum tuorum, Domine, satiabitur terra, ut educas panem de terra, et vinum laetificet cor hominis.
Vel: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis, dicit Dominus.

Post communionem

Uno pane refecti, quo humanam familiam iugiter instauras, quaesumus, Domine, ut, ex unitatis participatione sacramenti, validum et purum hauriamus amorem ad progredientes populos iuvandos, et ad opus iustitiae, inspirante caritate, perficiendum.

  Pro pace et iustitia servanda A

Ant. ad introitum

Da pacem, Domine, sustinentibus te, et exaudi orationes servorum tuorum, et dirige nos in viam iustitiae.

Collecta

Deus, qui pacificos revelasti filios tuos esse vocandos, praesta, quaesumus, ut illam instauremus sine intermissione iustitiam, quae sola firmam pacem spondeat et veracem.
Vel: Deus, qui paternam curam omnium geris, concede propitius, ut homines, quibus unam originem dedisti, et unam in pace familiam constituant, et fraterno semper animo uniantur.

Super Oblata

Filii tui, pacifici Regis, sacrificium salutare, his sacramentorum signis oblatum, quibus pax et unitas designantur, quaesumus, Domine, ad concordiam proficiat inter omnes filios tuos confirmandam.

Ant. ad communionem

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Vel: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, dicit Dominus.

Post communionem

Largire nobis, quaesumus, Domine, spiritum caritatis, ut, Corpore et Sanguine Unigeniti tui vegetati, pacem inter omnes, quam ipse reliquit, efficaciter nutriamus.

  Pro pace et iustitia servanda B. Aliae orationes pro pace

Collecta

Deus, conditor mundi, sub cuius arbitrio omnium saeculorum ordo decurrit, adesto propitius invocationibus nostris et tranquillitatem pacis praesentibus concede temporibus, ut in laudibus misericordiae tuae incessabili exsultatione laetemur.
Vel: Deus pacis, immo pax ipsa, quem discordans animus non capit, quem mens cruenta non recipit, praesta, ut, qui concordes sunt, boni perseverantiam teneant, qui discordes sunt, mali oblivione sanentur.

  Tempore belli vel eversionis

Ant. ad introitum

Dicit Dominus: Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis; invocabitis me, et ego exaudiam vos, et reducam captivitatem vestram de cunctis locis.
Vel: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me; et in tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam.

Collecta

Deus misericors et fortis, qui bella conteris deprimisque superbos, immanitates a nobis et lacrimas dignare festinanter arcere, ut omnes in veritate tui nominari filii mereamur.
Vel: Deus, auctor pacis et amator, quem nosse vivere, cui servire regnare est, protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos, ut, qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus.

Super Oblata

Memorare, Domine, Filium tuum, qui est ipse pax, odia nostra suo Sanguine peremisse, et, mala nostra propitiatus aspiciens, da, ut hominibus quos diligis pacem haec hostia cum tranquillitate restituat.

Ant. ad communionem

Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, dicit Dominus; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.

Post communionem

Uno pane, qui cor hominis confirmat, suaviter satiatis, da nobis, Domine, et belli furores superare feliciter, et tuam amoris ac iustitiae legem firmiter custodire.

  Pro profugis et exulibus

Ant. ad introitum

Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Vel: Dicit Dominus: Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis; invocabitis me, et ego exaudiam vos, et reducam captivitatem vestram de cunctis locis.

Collecta

Domine, cui nullus est alienus, nemo ab opitulatione longinquus, profugos et exsules, segregatos homines puerosque dispersos propitius intuere, ut illis reditus in patriam, nobis erga egenum et advenam a te benignitas tribuatur.

Super Oblata

Domine, qui tuum voluisti Filium ponere animam suam, ut in unum tuos dispersos filios congregaret, praesta, ut haec pacifica oblatio communionem obtineat animorum, et caritatem fraternitatis adaugeat.

Ant. ad communionem

Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum.

Post communionem

Domine, qui nos uno pane et uno calice refecisti, da nobis humanitatem in advenas ac derelictos sincero corde sectari, ut omnes in terra viventium congregari denique mereamur.

  Tempore famis vel pro fame laborantibus A

Ant. ad introitum

Respice, Domine, in testamentum tuum, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Collecta

Deus, qui bonus et omnipotens omnibus provides creaturis, efficacem da nobis dilectionem erga fratres ciborum inopiam patientes, ut, fame depulsa, libero ac securo corde tibi valeant deservire.

Super Oblata

Respice, Domine, oblationem, quam tibi de tuis datis optimis exhibemus, ut, quae divinae abundantiam vitae et unitatem in caritate significat, ad aequam nos partitionem mutuumque impellat fraternitatis officium.

Ant. ad communionem

Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus.

Post communionem

Deus, Pater omnipotens, supplices te rogamus, ut panis vivus, qui de caelo descendit, ad fratres inopes nos roboret sublevandos.

  Tempore famis vel pro fame laborantibus C Aliae orationes, ab ipsis esurientibus

Collecta

Deus, qui mortem non fecisti, et escam praebes omni carni, tuorum famem famulorum miseratus expelle, ut laetius corda nostra et expeditius tibi valeant deservire.

Super Oblata

Tibi, Domine, de nostra egestate haec munera libenter offerimus, a tua benignitate suppliciter exorantes, ut tuae sint nobis largitionis primitiae salutaris.

Post communionem

Qui cibum caelestem, Domine, a tua largitate suscepimus, quaesumus, ut spem nobis et robur sic conferat ad laborem, ut efficaciter nostris fratrumque necessitatibus subvenire possimus.

  Tempore terraemotus

Collecta

Deus, qui fundasti terram super stabilitatem suam, parce metuentibus, propitiare supplicibus, ut, trementis terrae periculis penitus amotis, clementiam tuam iugiter sentiamus, et, tua protectione securi, tibi serviamus gratanter.

  Ad petendam pluviam

Collecta

Deus, in quo vivimus, movemur et sumus, pluviam nobis tribue congruentem, ut, praesentibus subsidiis sufficienter adiuti, sempiterna fiducialius appetamus.

  Ad postulandam aeris serenitatem

Collecta

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas, praesta supplicibus tuis, ut optata aeris serenitate laetemur, et pietatis tuae donis ad gloriam nominis tui salutemque nostram semper utamur.

  Ad repellendas tempestates

Collecta

Deus, cuius nutu universa oboediunt elementa, te supplices exoramus, ut, sedatis terrentibus procellis, in materiam transeat laudis comminatio potestatis.
  Ad diversa 

  Pro remissione peccatorum A

Ant. ad introitum

Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter paenitentiam, et parcens illis, quia tu es Dominus Deus noster.

Collecta

Supplicum preces, quaesumus, Domine, propitiatus exaudi, et confitentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.
Vel: Propitiare, Domine, populo tuo, et ab omnibus absolve peccatis, ut, quod nostris offensionibus promeremur, tua indulgentia repellatur.

Super Oblata

Hostias tibi, Domine, placationis et laudis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas, et nutantia corda tu dirigas.

Ant. ad communionem

Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.

Post communionem

Praesta nobis, misericors Deus, ut, percipientes hoc munere veniam peccatorum, illa deinceps vitare tua gratia valeamus, et tibi sincero corde servire.

  Pro remissione peccatorum B

Collecta

Omnípotens et mitíssime Deus,
qui sitiénti pópulo tuo fontem vivéntis aquae
de petra produxísti:
educ de cordis nostri durítia lácrimas compunctiónis;
ut peccáta nostra plángere valeámus,
remissionémque eórum, te miseránte, mereámur accípere.
Per Dóminum.

Super Oblata

Hanc oblatiónem, quaésumus, Dómine
quam maiestáti tuae pro peccátis nostris offérimus,
propítius réspice et praesta,
ut sacrifícium ex quo homínibus prófluit fons véniae
Sancti Spíritus grátiam lácrimas effundéndi
pro nostris offensiónibus largiátur.
Per Christum.

Post communionem

Tui, Dómine, sacraménti veneránda percéptio
fáciat nos gemítibus lacrimárum
máculas nostrórum dilúere peccatórum
atque optátae nobis, te largiénte, indulgéntiae
praestet efféctum.

  Ad postulandam continentiam

Collecta

Caelésti, Dómine, Sancti Spíritus igne
corda nostra cleménter exúre,
ut tibi casto córpore serviámus,
et mundo corde placeámus.
Per Dóminum.

Super Oblata

Accépta tibi sint, Dómine, nostra dona,
ut, indulgéntia tua adiuvánte,
sacrificáre tibi hóstiam laudis
plena libertáte ac pura mente possímus,
quos dignátus es salváre per grátiam.
Per Christum.

Post communionem

Percépta nobis sacraménta, quae súmpsimus,
reflóreat cor et caro nostra
vigóre pudicítiae et castimóniae novitáte,
ut, quod ore contíngimus,
pura mente capiámus.
Per Christum.

  Ad postulandam caritatem

Ant. ad introitum

Dicit Dominus: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

Collecta

Corda nostra, quaesumus, Domine, tuae Spiritu caritatis inflamma, ut tuae digna semper ac placita maiestati cogitare et te in fratribus sincere diligere valeamus.

Super Oblata

Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica, et, hostiae spiritalis oblatione suscepta, concede, ut caritatem tuam ad omnes possimus extendere.

Ant. ad communionem

Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas.

Post communionem

Quos uno pane caelesti satiasti, quaesumus, Domine, ut Sancti Spiritus gratia perfundas, et abundanter reficias perfectae dulcedine caritatis.

  Pro familiaribus et amicis

Ant. ad introitum

Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te.

Collecta

Deus, qui caritatis dona, per gratiam Sancti Spiritus, tuorum fidelium cordibus infudisti, da famulis tuis, pro quibus tuam deprecamur clementiam, salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant, et, quae tibi sunt placita, tota dilectione perficiant.

Super Oblata

Miserere, Domine, famulis tuis, pro quibus hoc laudis sacrificium tuae offerimus maiestati, ut, per haec sancta, supernae benedictionis gratiam obtineant, et gloriam aeternae beatitudinis acquirant.

Ant. ad communionem

Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dominus.

Post communionem

Te quaesumus, Domine, sumentes divina mysteria, ut famulis tuis, quibus dedisti in nos caritatem, indulgentiam tribuas peccatorum, consolationem vitae gubernationemque perpetuam, quatenus nos omnes, tibi unanimes servientes, ante faciem tuam congaudentes pervenire mereamur.

  Pro affligentibus nos

Ant. ad introitum

Diligite inimicos vestros, dicit Dominus; benefacite his qui oderunt vos; benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

Collecta

Deus, qui caritatis tuae praecepto voluisti, ut nos affligentibus amorem impendamus sincerum, da nobis ita novae legis sequi mandata, ut bona pro malis reddere et alii aliorum onera portare studeamus.

Super Oblata

Pacem cum omnibus habere cupientes, tibi, Domine, pro his qui nobis adversantur hoc sacrificium offerimus, et Filii tui mortem commemoramus, per quam, cum inimici essemus, tibi reconciliati sumus.

Ant. ad communionem

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Post communionem

Per haec pacis nostrae mysteria, da nos, Deus, cum omnibus esse pacificos, et eos qui nobis adversantur tibi gratos efficere, nobisque placatos.

  Pro captivitate detentis

Ant. ad introitum

Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

Collecta

Deus, cuius Filius, ad redimendum genus humanum a captivitate peccati, formam servi accipere dignatus est, da famulis tuis in vinculis constitutis, ut illa libertate potiantur, qua omnes homines, filios tuos, voluisti donari.

Super Oblata

Per humanae redemptionis salutare sacramentum, quod tibi, Domine, offerimus, praesta, ut famuli tui a captivitate solvantur, et animae perpetua gaudeant libertate.

Ant. ad communionem

Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.

Post communionem

Nostrae libertatis pretium recolentes, tuam, Domine, pro fratribus nostris imploramus clementiam, ut a vinculis solvantur, et servi fiant iustitiae tuae.

  Pro detentis in carcere

Collecta

Omnipotens et misericors Deus, cui soli patent cordium secreta, qui iustum agnoscis et impium iustificare vales, exaudi preces nostras pro famulis tuis in carcere detentis, et praesta, ut per patientiam et spem in afflictione subleventur, et citius valeant sine offensione ad propria reverti.

  Pro infirmis

Ant. ad introitum

Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde.
Vel: Vere languores nostros Dominus tulit, et dolores nostros ipse portavit.

Collecta

Deus, qui languores nostros voluisti ab Unigenito Filio tuo portari, ut infirmitatis et patientiae virtutem ostenderes humanae, preces nostras pro fratribus in aegritudine positis benignus exaudi, et praesta, ut, qui doloribus, aerumnis aliisve morbis premuntur, et inter eos qui beati praedicantur se sentiant electos, et Christo pro mundi salute patienti se sciant unitos.
Vel: Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulis tuis infirmis, pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium, ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actiones.

Super Oblata

Deus, cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt, suscipe preces et hostias, quibus tuam pro fratribus aegrotantibus misericordiam imploramus, ut, de quorum periculo metuimus, de eorum salute laetemur.

Ant. ad communionem

Adimpleo, quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius, quod est Ecclesia.

Post communionem

Deus, infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmos famulos tuos ostende virtutem, ut, ope misericordiae tuae adiuti, Ecclesiae tuae sanctae incolumes repraesentari mereantur.

  Pro morientibus

Ant. ad introitum

Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur: sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus sive morimur, Domini sumus.
Vel: Vere languores Dominus tulit, et dolores nostros ipse portavit.

Collecta

Omnipotens et misericors Deus, qui humano generi, per ipsum mortis institutum, aeternae vitae aditum misericorditer reserasti, respice propitius famulum tuum extremo agone laborantem, ut, consociatus Filii tui passioni et eius sanguine signatus, tibi valeat immaculatus praesentari.
Vel: Omnipotens et misericors Deus, qui amorem tuum creaturis omnibus ubique manifestas, audi benigne preces quas pro hodie morituris effundimus, ut, pretioso sanguine Filii tui redempti, absque peccati macula de hoc mundo valeat exire atque in sinu misericordiae tuae perenniter requiescere.

Super Oblata

Suscipe, Deus, hostiam, quam tibi pro famulo tuo in extremo vitae constituto fidenter offerimus, et da per eam universa illius delicta purgari, ut, qui tuae dispositionis aerumnis in hac vita premitur, in futura requiem consequatur aeternam.

Ant. ad communionem

Adimpleo quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius, quod est Ecclesia.
Vel: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, dicit Dominus, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Post communionem

Per huius, Domine, sacramenti virtutem, famulum tuum dignare clementer tua gratia sustinere, ut in hora mortis contra se inimicum praevalere non videat, sed cum Angelis tuis transitum habere mereatur ad vitam.

  Ad postulandam gratiam bene moriendi

Ant. ad introitum

Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, Domine, Deus meus. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.

Collecta

Deus, qui nos ad imaginem tuam creasti, et pro nobis Filium tuum mortem subire voluisti, concede supplicibus tuis ita vigilare omni tempore orantes, ut absque peccati macula de hoc mundo exire, et in sinu misericordiae tuae cum exsultatione requiescere mereamur.

Super Oblata

Sicut mortem nostram occidisti, Domine, morte Unigeniti tui, ita eiusdem sacramenti virtute praesta, ut, voluntati tuae oboedientes usque ad mortem, cum pace et fiducia de hoc saeculo exire, et ipsius resurrectionis participes effici tuo munere valeamus.

Ant. ad communionem

Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur: sive enim vivimus, Domino vivimus. sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus sive morimur, Domini sumus.
Vel: Vigilate omni tempore, orantes, ut digni habeamini stare ante Filium hominis.

Post communionem

Immortalitatis pignora, Domine, per haec mysteria consecuti, pro nostrae mortis exitu pietatis tuae auxilium supplices imploramus, ut, inimici superatis insidiis, in sinu gloriae tuae reficiamur aeternae.

  In quacumque necessitate A

Ant. ad introitum

Salus populi ego sum, dicit Dominus: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in perpetuum.

Collecta

Deus, refugium nostrum in laboribus, virtus in languoribus, solamen in fletibus, parce populo tuo, ut, dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione denique respiret.

Super Oblata

Oblationes familiae tuae, quaesumus, Domine, suscipe miseratus, ut, sub tuae protectionis auxilio, et collata non perdant, et ad aeterna dona perveniant.

Ant. ad communionem

Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus.

Post communionem

Sentiamus, Domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti, subsidium mentis et corporis, ut, in utroque salvati, de caelestis remedii plenitudine gloriemur.

  In quacumque necessitate B

Ant. ad introitum

Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam.

Collecta

Omnipotens et misericors Deus, afflictionem nostram propitiatus intende, et ita filiorum tuorum onus alleva fidemque confirma, ut in paterna semper providentia tua sine dubitatione confidant.

Super Oblata

Suscipe, Domine, munera, quae tibi fidenter offerimus, et, quam maeroris amaritudinem sustinemus, fac, ut in suavitatis sacrificium convertatur.

Ant. ad communionem

Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, dicit Dominus.

Post communionem

Te supplices, Domine, exoramus, ut, dapibus recreati munitique divinis, et futuros labores fortiter aggredi valeamus, et fratres in pressura positos impensius confirmemus.

  In quacumque necessitate C

Collecta

Deus, qui nos in tantis perículis constitútos,
pro humána scis fragilitáte non posse subsístere,
da nobis salútem mentis et córporis,
ut ea, quae pro peccátis nostris pátimur,
te adiuvánte vincámus.
Per Dóminum.
Vel: Da, quaésumus, Dómine,
pópulo tuo
diabólica vitáre contágia,
et te solum Deum pura mente sectári.
Per Dóminum.

Super Oblata

Súscipe, quaésumus, Dómine,
preces et oblatiónes nostras,
ut, qui peccatórum nostrórum flagéllis percútimur,
miseratiónis tuae grátia liberémur.
Per Christum.

Post communionem

Tribulatiónem nostram, quaésumus, Dómine,
propítius réspice,
et iram tuae indignatiónis,
quam pro peccátis nostris iuste merémur,
per passiónem Fílii tui, propitiátus avérte.
Per Christum.

  Pro gratiis Deo reddendis A

Ant. ad introitum

Cantate et psallite in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri.

Collecta

Deus, qui famulos tuos in tribulatione positos semper miseratus exaudis, pro benignitate tua gratias agentes, te supplices deprecamur, ut, liberi a malis omnibus, in gaudio tibi iugiter serviamus.

Super Oblata

Domine, qui Filium tuum dedisti nobis, ut nos a morte omnique malo benignus eriperet, quaesumus, ut hoc sacrificium clementer accipias, quod ab aerumnis liberi tibi in gratiarum offerimus actionem.

Ant. ad communionem

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei.
Vel: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

Post communionem

Omnipotens Deus, qui per hunc panem vitae famulos tuos et peccati vinculo liberare et vires eorum dignaris tua pietate reficere, da nobis in spem gloriae sine intermissione proficere.

  Pro gratiis Deo reddendis B. Aliae orationes

Collecta

Deus, Pater donorum omnium, a quo descendere confitemur quidquid habemus aut sumus, beneficia doce nos immensae tuae pietatis agnoscere, ac te sincero corde totaque nostra virtute diligere.

Super Oblata

Pro collatis donis sacrificium tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut, quod immeritis contulisti, ad nominis tui gloriam referamus.

Post communionem

Deus, qui nobis in cibum spiritalem reddidisti Filii tui sacramentum salutare, quod tibi in actionem obtulimus gratiarum, da nobis ita virtutis et gaudii muneribus confirmari, ut tibi servire devotius et nova beneficia consequi mereamur.

  In tempore universalis contagii

Ant. ad introitum

Is 53, 4
Vere languóres nostros ipse tulit et dolóres nostros ipse portávit

Collecta

Omnípotens sempitérne Deus, in omni perículo singuláre praesídium, qui fílios tuos in tribulatióne fide supplicántes exáudis, nobis propitiáre benígnus, et praesta, quaésumus, defúnctis réquiem aetérnam, solámen plorántibus, salútem infírmis, moriéntibus pacem, operántibus pro fratrum sanitáte robur, spíritum sapiéntiae illis qui nos in potestáte moderántur, et ánimum ad omnes benévole accedéndi ut cuncti nomen sanctum tuum glorificáre valeámus.

Super oblata

Súscipe, Dómine, múnera quae, in hodiérnis perículis, tibi offérimus, et fac, quaésumus, ut, omnipoténtia tua, in fontem sanitátis pacísque convertántur.

Ant. ad communionem

Mt 11, 28
Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.

Post communionem

Deus, a quo recépimus vitae aetérnae medicínam, concéde, quaésumus, ut, per hoc sacraméntum de caeléstis remédii plenitúdine gloriémur.

Oratio super populum

Protéctor in te sperántium, Deus, bénedic pópulum tuum, salva, tuére, dispóne, ut, a peccátis liber, ab hoste secúrus, in tuo semper amóre persevéret.