Trinitate
Ant. ad introitum
Benedictus sit Deus Pater, Unigenitusque Dei Filius, Sanctus quoque Spiritus, quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Collecta
Deus Pater, qui, Verbum veritatis et Spiritum sanctificationis mittens in mundum, admirabile mysterium tuum hominibus declarasti, da nobis, in confessione verae fidei, aeternae gloriam Trinitatis agnoscere, et Unitatem adorare in potentia maiestatis.
Super Oblata
Sanctifica, quaesumus, Domine Deus noster, per tui nominis invocationem, haec munera nostrae servitutis, et per ea nosmetipsos tibi perfice munus aeternum.
Ant. ad communionem
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.
Post communionem
Proficiat nobis ad salutem corporis et animae, Domine Deus noster, huius sacramenti susceptio, et sempiternae sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio.
Ant. ad introitum
In caritate perpetua dilexit nos Deus: Filium suum Unigenitum misit propitiationem pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
Misericordias Domini in aeternum cantabo, in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Collecta
Deus, cuius misericordiae non est numerus et bonitatis infinitus est thesaurus auge propitius fidem plebis tibi sacratae, ut digna omnes intellegentia comprehendant qua dilectione sunt creati, quo sanguine redempti, quo Spiritu regenerati.
Super Oblata
Oblationes nostras, Domine, clementer assume, easque in redemptionis sacramentum converte, mortis et resurrectionis Filii tui memoriale, ut huius sacrificii virtute, Christo iugiter confidentes, ad vitam perveniamus aeternam.
Ant. ad communionem
Misericordia Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum.
Unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.
Post communionem
Concede nobis, misericors Deus, ut Corpore et Sanguine Filii tui enutriti fiducialiter e misericordiae fontibus hauriamus et in fratres magis magisque misericordes nosmetipsos praebeamus.
Ant. ad introitum
Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Collecta
Deus, qui ad gloriam tuam et generis humani salutem Christum voluisti summum aeternumque constituere sacerdotem, praesta, ut populus, quem sanguine suo tibi acquisivit, ex eius memorialis participatione, virtutem crucis ipsius capiat et resurrectionis. Qui tecum.
Super Oblata
Concede nobis, quaesumus, Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties huius hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur.
Ant. ad communionem
Hoc Corpus, quod pro vobis tradetur; hic calix novi testamenti est in meo Sanguine, dicit Dominus. Hoc facite quotiescumque sumitis, in meam commemorationem.
Post communionem
Quaesumus, Domine, ut, huius participatione sacrificii, quod in sui commemorationem Filius tuus praecepit offerri, nosmetipsos cum illo oblationem facias tibi sempiternam. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Ant. ad introitum
Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus.
Collecta
Deus, qui Unigenitum tuum crucem subire voluisti, ut salvum faceret genus humanum, praesta, quaesumus, ut, cuius mysterium in terra cognovimus, eius redemptionis praemia in caelo consequi mereamur.
Super Oblata
Haec oblatio, Domine, quaesumus, ab omnibus nos purget offensis, quae in ara crucis totius mundi tulit offensam.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, ćquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ćtérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno crucis constituísti, ut unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret; et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cćli cćlorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes: Sanctus
Ant. ad communionem
Ego si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum, dicit Dominus.
Post communionem
Refectione tua sancta enutriti, Domine Iesu Christe, supplices deprecamur, ut, quos per lignum crucis vivificae redemisti, ad resurrectionis gloriam perducas. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Ant. ad introitum
Ianuas caeli aperuit Dominus, et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis: panem angelorum manducavit homo.
Collecta
Deus, qui humanae redemptionis opus per Unigeniti tui paschale mysterium implevisti, concede propitius, ut, qui Christi mortem et resurrectionem in sacramentorum signis annuntiamus fidenter, salvationis tuae continuum experiamur augmentum.
Super Oblata
Salutis nostrae memoriale celebrantes, clementiam tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut hoc sacramentum pietatis fiat nobis signum unitatis et vinculum caritatis.
Ant. ad communionem
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi, dicit Dominus. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Post communionem
Sanctificet nos, quaesumus, Domine, mensae caelestis participatio, ut, per Corpus et Sanguinem Christi, fraternitas cuncta copuletur.
Ant. ad introitum
In nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Collecta
Sanctissimum Iesu nomen venerantibus, nobis, Domine, concede propitius, ut, eius in hac vita dulcedine perfruentes, sempiterno gaudio in patria repleamur.
Super Oblata
In eius nomine, Pater omnipotens, munera nostra dignare suscipere, in quo quidquid petierimus nos certe consecuturos esse confidimus, ipso Filio tuo benignissime pollicente.
Ant. ad communionem
Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Post communionem
Tua nobis, quaesumus, Domine, miseratione concede, ut in his sacris mysteriis Dominum Iesum dignis obsequiis veneremur, in cuius nomine voluisti omne genu flecti, omnesque homines invenire salutem.
Ant. ad introitum
Redemisti nos, Domine, in Sanguine tuo, ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum.
Collecta
Deus, qui pretioso Unigeniti tui Sanguine universos homines redemisti, conserva in nobis opus misericordiae tuae, ut, nostrae salutis mysterium iugiter recolentes, eiusdem fructum consequi mereamur.
Super Oblata
Maiestati tuae, Domine, oblationis nostrae munera proferentes, ad novi testamenti Mediatorem Iesum his mysteriis accedamus, eiusque aspersionem Sanguinis salutiferam innovemus.
Ant. ad communionem
Calix benedictionis, cui benedicimus, communicatio Sanguinis Christi est; et panis, quem frangimus, participatio Corporis Domini est.
Post communionem
Cibo refecti, Domine, potuque salutis, Salvatoris nostri, quaesumus, semper Sanguine perfundamur, qui fons aquae nobis fiat in vitam salientis aeternam.
Refecti cibo potuque caelesti, quaesumus, omnipotens Deus, ut ab hostium defendas formidine, quos pretioso Filii tui Sanguine redemisti. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Ant. ad introitum
Cogitationes Cordis eius in generatione et generationem, ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame.
Collecta
Fac nos, Domine Deus, Cordis Filii tui virtutibus indui et affectibus inflammari, ut, eius imagini conformes effecti, aeternae redemptionis mereamur esse participes.
Super Oblata
Deus, Pater misericordiarum, qui propter nimiam caritatem, qua dilexisti nos, Unigenitum tuum nobis ineffabili bonitate donasti, praesta, quaesumus, ut, cum ipso in unum consummati, dignum tibi offeramus obsequium.
Ant. ad communionem
Dicit Dominus: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Post communionem
Tui sacramenti caritatis participes effecti, clementiam tuam, Domine, suppliciter imploramus, ut Christo conformemur in terris, et eius gloriae consortes fieri mereamur in caelis.
Ant. ad introitum
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per inhabitantem Spiritum eius in nobis.
Collecta
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere.
Super Oblata
Munera, quaesumus, Domine, oblata sanctifica, et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda.
Ant. ad communionem
Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem.
Post communionem
Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio, et sui roris intima aspersione fecundet.
Ant. ad introitum
Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, dicit Dominus.
Collecta
Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus qui a te procedit illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem.
Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem Spiritus Sancti cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere, et digne laudare mereamur.
Super Oblata
Intende, quaesumus, Domine, spiritalem hostiam altaribus tuis piae devotionis studio propositam, et da famulis tuis spiritum rectum, ut fides eorum haec dona tibi conciliet, et commendet humilitas.
Ant. ad communionem
Spiritus qui a Patre procedit, ille me clarificabit, dicit Dominus.
Post communionem
Domine Deus noster, qui nos vegetare dignatus es caelestibus alimentis, suavitatem Spiritus tui penetralibus nostri cordis infunde, ut, quae temporali devotione percepimus, sempiterno munere capiamus.
Ant. ad introitum
Spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus misit me, dicit Dominus.
Collecta
Deus, qui universam Ecclesiam tuam in omni gente et natione sanctificas, in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona defunde, ut, quod in ipsis evangelicae praedicationis exordiis tua est operata dignatio, nunc quoque per credentium corda diffundat.
Deus, cuius Spiritu regimur, cuius protectione servamur, praetende nobis misericordiam tuam, et exorabilis tuis esto supplicibus, ut in te credentium fides tuis semper beneficiis adiuvetur.
Super Oblata
Sacrificia, Domine, tuis oblata conspectibus, ignis Spiritus sanctificet, qui discipulorum Filii tui corda succendit.
Ant. ad communionem
Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
Post communionem
Haec nobis, Domine, munera sumpta proficiant, ut illo iugiter Spiritu ferveamus, quem Apostolis tuis ineffabiliter infudisti.
BM Virgine
Ant. ad introitum
Erant discipuli perseverantes unanimiter in oratione cum Maria, matre Iesu.
Collecta
Deus, misericordiarum Pater, cuius Unigenitus, cruci affixus, beatam Mariam Virginem, Genetricem suam, Matrem quoque nostram constituit, concede, quaesumus, ut, eius cooperante caritate, Ecclesia tua, in dies fecundior, prolis sanctitate exsultet et in gremium suum cunctas attrahat familias populorum.
Super Oblata
Suscipe, Domine, oblationes nostras et in mysterium salutis converte, cuius virtute et caritate Virginis Mariae, Ecclesiae Matris, inflammemur et operi redemptionis cum ea arctius sociari mereamur.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, ćquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ćtérne Deus: Et te in celebratióne beátć Maríć Vírginis débitis magnificáre prćcóniis. Quć Verbum tuum immaculáto corde suscípiens virgíneo méruit sinu concípere atque, páriens Conditórem, Ecclésić fovit exórdia. Quć iuxta crucem testaméntum divínć caritátis accípiens, univérsos hómines in fílios assúmpsit, Christi morte ad supérnam vitam generátos. Quć, cum Apóstoli Promíssum exspectárent tuum, supplicatiónem suam discipulórum précibus iungens, exémplar éxstitit orántis Ecclésić. Ad glóriam autem evécta cćlórum, Ecclésiam peregrinántem matérno proséquitur amóre eiúsque gressus ad pátriam tuétur benígna, donec dies Dómini gloriósus advéniat. Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus
Ant. ad communionem
Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; tunc fecit initium signorum Iesus et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Ex cruce pendens dixit Iesus discipulo, quem diligebat: Ecce mater tua.
Post communionem
Sumpto, Domine, pignore redemptionis et vitae, supplices adprecamur, ut Ecclesia tua, materna Virginis ope, et Evangelii praeconio universas gentes erudiat et Spiritus effusione orbem terrarum adimpleat.
Ant. ad introitum
Benedicta es tu, Virgo Maria, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram; quia nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum.
Collecta
Deus, qui beatam Virginem Mariam, gratia tua plenam, inter mulieres elegisti, ut Filii tui, Redemptoris nostri, fieret Mater; concede nobis, qui sanctum nomen eius veneramur, praesentis temporis pericula declinare, et vitam cum ipsa consequi aeternam.
Deus, cuius Filius in ara crucis exspirans beatissimam Virginem Mariam Matrem voluit esse nostram, quam suam elegerat, concede propitius, ut, qui sub eius praesidium secure confugimus, materno invocato nomine confortemur.
Super Oblata
Muneribus, Domine, oblatis intende, ut corda nostra, Sancti Spiritus illustratione perfusa, beata Maria semper Virgine intercedente, Christo Filio tuo iugiter studeant adhaerere.
Ant. ad communionem
Missus est angelus Gabriel a Deo ad virginem, et nomen virginis Maria.
Post communionem
Tribue nobis, quaesumus, Domine, quos ad verbi et sacramenti mensam roborasti, ut, beatae Mariae ductu et patrocinio, et illa respuamus, quae christiano inimica sunt nomini et ea, quae sunt apta, sectemur.
Ant. ad introitum
Erant discipuli perseverantes unanimiter in oratione cum Maria matre Iesu.
Collecta
Deus, qui Apostolis tuis, cum Maria Matre Iesu orantibus, Sanctum dedisti Spiritum, da nobis, ut, ipsa intercedente, maiestati tuae fideliter servire et nominis tui gloriam verbo et exemplo diffundere valeamus.
Super Oblata
Tua, Domine, propitiatione, et beatae Mariae semper Virginis intercessione haec nostra obtineat oblatio, ut Ecclesia tua fidelium numero crescat, et iugiter fulgeat ubertate virtutum.
Ant. ad communionem
Beatus venter qui portavit Christum Dominum; quinimmo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
Post communionem
Sumptis, Domine, salutis nostrae subsidiis in memoria beatae Mariae Virginis, Apostolorum reginae, te supplices, deprecamur, ut in tua voluntate et in hominum servitio perseverans, populus tuus semper proficiat ad salutem.
Sanctis
Ant. ad introitum
Benedicite Dominum, omnes Angeli eius; potentes virtute, qui facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius.
Collecta
Deus, qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius, ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur.
Super Oblata
Hostias tibi, Domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut easdem, angelico ministerio in conspectum tuae maiestatis delatas, et placatus accipias, et ad salutem nostram provenire concedas.
Ant. ad communionem
In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
Post communionem
Pane caelesti refecti, supplices te, Domine, deprecamur, ut, eius fortitudine roborati, sub Angelorum fideli custodia, fortes, salutis progrediamur in via.
Ant. ad introitum
Ecce fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.
Collecta
Deus, qui ineffabili providentia beatum Ioseph sanctissimae Genetricis Filii tui sponsum eligere dignatus es, praesta, quaesumus, ut, quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis.
Super Oblata
Laudis hostiam immolaturi, Pater sancte, suppliciter postulamus, ut in ministerio nostro beati Ioseph precibus foveamur, cui dedisti Unigenitum tuum vice in terris custodire paterna.
Ant. ad communionem
Euge, serve bone et fidelis: intra in gaudium Domini tui.
Post communionem
His recreati, Domine, vivificis sacramentis, in iustitia tibi semper et sanctitate vivamus, beati Ioseph exemplo et intercessione, qui magnis tuis perficiendis mysteriis vir iustus et oboediens ministravit.
Ant. ad introitum
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, dicit Dominus.
Collecta
Beatorum Apostolorum honore continuo Ecclesia tua, Domine, semper exsultet, ut his praesulibus gubernetur, quorum doctrina gaudet et meritis.
Super Oblata
Effunde in nos, Domine, quem in Apostolos effudisti abunde, Spiritum Sanctum tuum, ut cognoscamus ea, quae per eos nobis donasti, et sacrificium laudis ad gloriam tuam rite offeramus.
Ant. ad communionem
Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel, dicit Dominus.
Post communionem
Fac nos, Deus, cum exsultatione et simplicitate cordis perseverare in doctrina Apostolorum, in fractione panis communicantes et orationibus.
Ant. ad introitum
Petrus apostolus et Paulus doctor gentium, ipsi nos docuerunt legem tuam, Domine.
Collecta
Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, beatorum apostolorum Petri et Pauli intercessionibus sublevari, ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti, per eos subsidia perpetuae salutis impendas.
Super Oblata
Munera, Domine, tuis altaribus adhibemus, de beatorum apostolorum Petri et Pauli commemoratione gloriantes, ut quantum sumus de nostro merito formidantes, tantum de tua benignitate gloriemur salvandi.
Praefatio
Vere dignum et iustum est, ćquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ćtérne Deus. Quia nos beáti apóstoli Petrus et Paulus tua dispositióne lćtíficant: hic princeps fídei confiténdć, ille intellegéndć clarus assértor; hic relíquiis Israel instítuens Ecclésiam primitívam, ille magíster et doctor géntium vocandárum. Sic divérso consílio unam Christi famíliam congregántes, par mundo venerábile, una coróna sociávit. Et ídeo cum Sanctis et Angelis univérsis te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus
Ant. ad communionem
Simon Ioannis, diligis me plus his? Domine, tu omnia nosti, tu scis, Domine, quia amo te.
Post communionem
Caelestibus sacramentis, quaesumus, Domine, fideles tuos corrobora, quos Apostolorum doctrina illuminasti.
Ant. ad introitum
Dicit Dominus Simoni Petro: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
Collecta
Deus, qui beato Petro apostolo tuo, collatis clavibus regni caelestis, ligandi atque solvendi pontificium tradidisti, concede, ut, intercessionis eius auxilio, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur.
Super Oblata
Oblationem populi tui, quaesumus, Domine, suscipe propitius in commemoratione beati Petri apostoli, quem ad confitendum te Deum vivum tuumque Filium secreta revelatione docuisti, et gloriosa fecisti passione Magistro suo testimonium perhibere.
Ant. ad communionem
Dixit Petrus ad Iesum: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondit Iesus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Post communionem
Ad convivium, Domine, salutis admissi, beati Petri apostoli memoriam venerantes, gratanter exposcimus, ut Filio tuo, qui solus verba vitae habet, iugiter haereamus, quatenus oves gregis tui fideles ad pascua feliciter deducamur aeterna.
Ant. ad introitum
Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem iustus iudex.
Collecta
Domine Deus, qui beatum Paulum apostolum ad praedicandum Evangelium mirabiliter designasti, da fide mundum universum imbui, quam ipse coram regibus gentibusque portavit, ut iugiter Ecclesia tua capiat augmentum.
Super Oblata
Illo nos, quaesumus, Domine, divina tractantes, fidei lumine Spiritus perfundat, quo beatum Paulum apostolum ad gloriae tuae propagationem collustravit.
Ant. ad communionem
In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Post communionem
Corporis et Sanguinis Filii tui, Domine, communione refectis, concede, ut ipse Christus sit nobis vivere, nihilque ab eius nos separet caritate, et, beato monente Apostolo, in dilectione cum fratribus ambulemus.
Ant. ad introitum
Annuntiate de die in diem salutare Dei, annuntiate inter gentes gloriam eius.
Collecta
Robora in nobis, Domine, fidem, qua Filio tuo beatus N. apostolus sincero animo adhaesit, et praesta, ut, ipso deprecante, Ecclesia tua cunctis gentibus salutis fiat sacramentum.
Super Oblata
Beati N. apostoli commemoratione tibi munera deferentes, quaesumus, Domine, ut, eius exemplo, digne Evangelio Christi conversantes, fidei evangelicae collaboremus.
Ant. ad communionem
Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, dicit Dominus.
Post communionem
Sumpsimus, Domine, pignus salutis aeternae, memoriam beati N. apostoli celebrantes, quod sit nobis, quaesumus, vitae praesentis auxilium pariter et futurae.
De sanctis, 26.VI
Ant. ad introitum
Gaudent in caelis animae Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti: ideo cum Christo exsultant sine fine.
Collecta
Deus, omnis fons sanctitatis, fac nos in nostra unumquemque vocatione digne ambulare, intercedentibus Sanctis tuis, quibus divisiones gratiarum in terra et unam in caelo mercedem gloriosam contulisti.
Super Oblata
Grata tibi sint, Domine, munera, quae pro cunctorum offerimus honore Sanctorum, et concede, ut, quos iam credimus de sua immortalitate securos, sentiamus de nostra salute sollicitos.
Ant. ad communionem
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Post communionem
Deus, qui nos uno pane reficis et una spe sustentas, tua nos pariter gratia corrobora, ut omnes, cum Sanctis tuis unum in Christo corpus et unus spiritus, ad gloriam cum ipso resurgamus. Qui vivit et regnat in saecula saeculorum.